TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN GENERE
Can. 1055 -
§ 1. Obiectum iudicii eunt: 1° personarum physicarum vel iuridicarum iura
persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda; 2° delicta, quod
spectat ad poenam irrogandam.
§ 2. In controversiis vero ortis ex actu potestatis regiminis exsecutivae
competens est solummodo auctoritas superior ad normam cann. 996 -1006.
Can. 1056 - In causis, quae alicui Dicasterio Sedis Apostolicae
reservantur, tribunalia normas ab eodem Dicasterio editas sequantur oportet.
Can. 1057 - In causis servorum Dei, ut inter Sanctos referantur,
serventur normae speciales a Romano Pontifice statutae.
CAPUT I DE FORO COMPETENTI
Can. 1058 - Romanus Pontifex a nemine iudicatur.
Can. 1059 -
§ 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam
suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem
deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse per se
ius dicit vel per tribunalia Sedis Apostolicae vel per iudices a se delegatos.
§ 2. Haec provocatio tamen ad Romanum Pontificem interposita non suspendit
excepto casu appellationis exercitium potestatis in iudice qui causam iam
cognoscere coepit quique idcirco potest iudicium prosequi usque ad sententiam
definitivam, nisi constat Romanum Pontificem causam ad se advocavisse.
Can. 1060 -
§ 1. Soli Romano Pontifici ius est iudicandi: 1° Patriarchas; 2° Episcopos in
causis poenalibus; 3° eos, qui supremum tenent civitatis magistratum; 4° alias
causae, quas ipse ad suum advocavit iudicium.
§ 2. Exceptis Episcopis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercentibus ceteri Episcopi in causis contentiosis iudicantur a
tribunali a Romano Pontifice designato salvo can. 1066,
§ 2.
§ 3. Iudex de actu vel documento a Romano Pontifice in forma specifica
confirmato videre non potest, nisi illius praecessit mandatum.
Can. 1061 - Coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent
personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem non habent, sive
sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae sive sunt personae
iuridicae salvo can. 1063,
§ 4, nn. 3 et 4.
Can. 1062 -
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia Sedis
Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem Ecclesiae.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere
debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem administrationis
iustitiae necnon duos Episcopos, qui cum eo praeside constituunt tribunal; si
vero unus ex his tribus Episcopis est in causa vel adesse non potest, Patriarcha
de consensu Synodi permanentis ei alium Episcopum substituat; item in casu
recusationis videat Patriarcha de consensu Synodi permanentis.
§ 3. Huius tribunalis est iudicare causas contentiosas sive eparchiarum sive
Episcoporum, etiam Episcoporum titularium.
§ 4. Appellatio in his causis fit ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
ulteriore appellatione remota salvo can. 1059.
§ 5. Moderatori generali administrationis iustitiae est ius vigilandi omnibus
tribunalibus intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis necnon ius
decisionem ferendi in recusatione contra aliquem iudicem tribunalis ordinarii
Ecclesiae patriarchalis. Can. 1063 -
§ 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a
tribunali eparchiae Patriarchae distinctum.
§ 2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores
vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi
permanentis nominatos; praeses, iudices, promotor iustitiae necnon defensores
vinculi amoveri non possunt nisi a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis,
renuntiationem vero ab officio Patriarcha solus acceptare potest.
§ 3. Hoc tribunal est tribunal appellationis in secundo et in ulterioribus
gradibus iudicii ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, pro causis in
tribunalibus inferioribus iam definitis; huic tribunali competunt etiam iura
tribunalis metropolitani eis in locis territorii Ecclesiae patriarchalis, ubi
provinciae erectae non sunt.
§ 4. Huic tribunali competit iudicare ope iudicum, qui sibi invicem succedunt,
in primo et in ulterioribus gradibus iudicii causas: 1° Exarchorum et
delegatorum Patriarchae, qui Episcopi non sunt; 2° personarum physicarum vel
iuridicarum Patriarchae immediate subiectarum; 3° institutorum vitae consecratae
iuris pontificii; 4° Superioris instituti vitae consecratae iuris pontificii,
qui in eodem instituto Superiorem potestate iudiciali praeditum non habet; 5° ex
iuris particularis praescripto eidem tribunali reservatas.
Can. 1064 -
§ 1. Tribunal metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae
Metropolitae, est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium.
§ 2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove
Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non
habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione
Sedis Apostolicae designatum firmis cann. 139 et 175.
Can. 1065 - Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure
communi expresse cavetur.
Can. 1066 -
§ 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis iure expresse non exceptis
iudex in primo gradu iudicii est Episcopus eparchialis.
§ 2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab
Episcopo eparchiali repraesentatae, iudicat in primo gradu iudicii tribunal
appellationis firmo can. 1062,
§ 3.
Can. 1067 -
§ 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris
erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium, quorum interest,
si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis agitur; in
ceteris casibus ab ipsis Episcopis eparchialibus, qui ad hoc consenserunt
approbante Sede Apostolica.
§ 2. Hoc tribunal erigi debet, si singuli Episcopi eparchiales tribunal proprium
quacumque de causa erigere non possunt; intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis, si casus fert, a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis hoc
tribunal erigatur.
§ 3. In eparchiis, pro quibus tale tribunal erectum est, tribunal eparchiale
collegiale valide erigi non potest.
§ 4. Coetui Episcoporum eparchialium, qui ad tale tribunal consenserunt, vel
Episcopo eparchiali ab eodem electo competunt potestates, quas Episcopus
eparchialis habet circa suum tribunal; si vero hoc tribunal a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica erectum est, servandae sunt normae
ab ipsa Synodo vel Sede Apostolica statutae.
§ 5. Appellatio ab hoc tribunali fit intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis ad tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis; in ceteris casibus
vero ad tribunal stabili modo a coetu Episcoporum, de quo in
§ 4, cum approbatione Sedis Apostolicae vel ab ipsa Sede Apostolica designatum.
Can. 1068 -
§ 1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio
potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali
communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui ex
eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat.
§ 2. Si idonei iudices aliique administri tribunalium desunt, Episcopi
eparchiales curent, ut tribunal commune constituatur.
§ 3. Episcopi eparchiales, qui ad tribunal commune consenserunt, unum ex se
ipsis designare debent, cui circa hoc tribunal competunt potestates, quas
Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal.
§ 4. A sententiis tribunalis communis primi gradus appellatio fit ad tribunal
stabili modo a Sede Apostolica designatum.
Can. 1069 -
§ 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem instituti vitae
consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores potestate
regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal in typico
vel statutis instituti determinatum.
§ 2. Si controversia, institutis saecularibus exceptis, enascitur inter personas
physicas vel iuridicas diversorum institutorum vitae consecratae aut etiam
eiusdem instituti iuris eparchialis alteriusve, in quo Superiores potestate
regiminis praediti non sunt, aut inter sodalem vel personam iuridicam instituti
vitae consecratae et quamcumque aliam personam physicam vel iuridicam, iudicat
in primo gradu iudicii tribunal eparchiale.
Can. 1070 - Auctoritas quodcumque tribunal erigens curet, ut tribunal
propria statuta ab eadem auctoritate approbata habeat, in quibus iudicium
aliorumque administrorum modus nominationis, muneris tempus, remuneratio necnon
alia iure requisita determinari debent. Can. 1071 - Quodlibet tribunal ius habet
in auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus
processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum
implicant.
Can. 1072 - In causis, de quibus in cann. 1060, 1061, 1062,
§ 3 et 1063,
§ 4 inferiorum iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est
incompetentia iudicis, si competentia ratione gradus iudicii statuta non
servatur.
Can. 1073 -
§ 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice, qui
competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur.
§ 2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur
relativa.
§ 3. Nisi aliter iure expresse cavetur, actor sequitur forum partis conventae;
si vero pars conventa multiplex forum habet, optio fori actori conceditur.
Can. 1074 - Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel
quasi-domicilii.
Can. 1075 -
§ 1. Vagus forum habet in loco, ubi actu commoratur.
§ 2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis
nota sunt, conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non
suppetat.
Can. 1076 - Ratione rei sitae pars conveniri potest coram tribunali loci,
ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est aut de spolio
agitur. Can. 1077 -
§ 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi
contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal
elegerunt.
§ 2. Si causa versatur circa obligationes, quae ex alio titulo proveniunt, pars
conveniri potest coram tribunali loci, ubi obligatio orta est vel est implenda.
Can. 1078 - In causis poenalibus accusatus, etsi absens, conveniri potest
coram tribunali loci, ubi delictum patratum est.
Can. 1079 - Pars conveniri potest: 1° in causis, quae circa
administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio gesta est;
2° in causis, quae respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi
domicilii vel quasi-domicilii vel commorationis firmo can. 1075,
§ 2 illius, de cuius hereditate vel legato pio agitur, nisi agitur de mera
exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.
Can. 1080 - Si nullus ex superioribus titulis iudici suffragatur et tamen
causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet, si partes et
auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt. Can. 1081 -
Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae
sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat. Can. 1082 -
Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei
ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citavit.
Can. 1083 -
§ 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit,
definiendi sunt a tribunali appellationis illius iudicis, coram quo actio primo
per libellum litis introductorium promota est.
§ 2. Si vero alterutrum tribunal est alterius tribunal appellationis, conflictus
definiendus est a tribunali tertii gradus pro tribunali, in quo actio primo
promota est.
§ 3. A decisionibus in his conflictibus non datur locus appellationi.
Can. 1084 -
§ 1. Tribunali collegiali trium iudicum reservantur: 1° causae de vinculo sacrae
ordinationis; 2° causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374; 3°
causae poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis
officii, reductionis ad gradum inferiorem vel depositionis secumferunt; 4°
causae determinatae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
§ 2. Ceterae causae tractantur a iudice unico, nisi Episcopus eparchialis certam
causam collegio trium iudicum reservat.
§ 3. In primo gradu iudicii, si collegium constitui non potest, dum huiusmodi
impossibilitas perdurat, Patriarcha consulta Synodo permanenti permittere
potest, ut Episcopus eparchialis causas iudici unico clerico committat, qui, si
fieri potest, assessorem et auditorem sibi asciscat; idem permittere potest
Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, vel etiam
Metropolita Ecclesiae patriarchalis extra fines territorii eiusdem Ecclesiae
constitutus, uterque consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione
episcopali senioribus; in ceteris casibus adeatur Sedes Apostolica.
Can. 1085 -
§ 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet et ad maiorem numerum
suffragiorum decisiones ferre, ad validitatem quidem, si agitur: 1° de
reiectione petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis; 2° de
definitione recursus adversus decretum praesidis; 3° de sententia, etsi
interlocutoria, necnon de decretis, quae vim sententiae definitivae habent.
§ 2. Ceteros actus processuales ponens peragat, nisi collegium aliquos, non
quidem ad validitatem, sibi reservavit.
§ 3. Si causa in primo gradu iudicii collegialiter cognita est, etiam in gradu
appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; ei vero
a iudice unico, etiam in gradu appellationis a iudice unico definienda est
excepto casu, de quo in can. 1084,
§ 3.
CAPUT II DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM
Art. I DE VICARIO IUDICIALI, DE IUDICIBUS ET DE AUDITORIBUS
Can. 1086 -
§ 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem constituere cum potestate
iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut
paucitas causarum aliud suadet.
§ 2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed
non potest iudicare causas, quas Episcopus eparchialis sibi reservavit.
§ 3. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum
iudicialium adiunctorum.
§ 4. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent
sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati,
prudentia et iustitiae zelo probati, annos nati non minus triginta. Can. 1087 -
§ 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices eparchiales, qui sint
clerici.
§ 2. Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita, qui Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest, consultis duobus Episcopis eparchialibus
ordinatione episcopali senioribus permittere potest, ut etiam alii
christifideles iudices nominentur, ex quibus suadente necessitate unus assumi
potest ad collegium efformandum; in ceteris casibus hac in re adeatur Sedes
Apostolica.
§ 3. Iudices sint integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem
licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati.
Can. 1088 -
§ 1. Vicarius iudicialis, Vicarius iudicialis adiunctus et ceteri iudices
nominantur ad tempus determinatum.
§ 2. Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri non
possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis in re
providerit.
§ 3. Si Vicarius iudicialis ab Administratore eparchiae nominatur, adveniente
novo Episcopo eparchiali indiget confirmatione.
Can. 1089 - Iudex unicus in quolibet iudicio duos assessores ex
christifidelibus probatae vitae sibi consulentes asciscere potest.
Can. 1090 -
§ 1. Duos iudices, qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter
iudices eparchiales Vicarius iudicialis designet ex ordine per turnum, nisi pro
sua prudentia Episcopus eparchialis aliud opportunum existimavit.
§ 2. Iudices semeI designatos ne subroget Vicarius iudicialis nisi gravissima de
causa in decreto ad validitatem exprimenda.
Can. 1091 -
§ 1. Tribunali collegiali praeest, si fieri potest, Vicarius iudicialis vel
Vicarius iudicialis adiunctus.
§ 2. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis
ponentem designare, nisi ipse vult hoc munus implere.
§ 3. Idem praeses potest ponenti alium iusta de causa substituere.
§ 4. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam scripto redigit.
Can. 1092 - Ad iudicem unicum iura tribunalis et praesidis spectant.
Can. 1093 -
§ 1. Iudex vel tribunalis collegialis praeses possunt auditorem designare ad
causae instructionem peragendam eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut
ex christifidelibus ab Episcopo eparchiali ad hoc officium admissis.
§ 2. Episcopus eparchialis potest ad officium auditoris admittere
christifideles, qui bonis moribus, prudentia et doctrina praestant.
§ 3. Auditoris est secundum iudicis mandatum probationes tantum colligere easque
collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstat, interim
decidere, quae et quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re
quaestio oritur, dum ipse officium suum exercet.
Art. II DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO
Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen
vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor
iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico.
Can. 1095 -
§ 1. In causis contentiosis Episcopi eparchialis est iudicare, utrum bonum
publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae
iure praecipitur vel ex natura rei evidenter necessarius est.
§ 2. Si in praecedenti gradu iudicii intervenit promotor iustitiae, in ulteriore
gradu huius interventus praesumitur necessarius.
Can. 1096 - Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis
aut de nullitate vel solutione matrimonii, constituatur in eparchia defensor
vinculi, qui obligatione tenetur proponendi et exponendi omnia, quae
rationabiliter adduci possunt adversus nullitatem vel solutionem.
Can. 1097 - In causis, in quibus promotoris iustitiae aut defensoris
vinculi praesentia requiritur, eis non citatis acta nulla sunt, nisi ipsi, etsi
non citati, revera interfuerunt aut saltem ante sententiam actis inspectis
officio suo fungi potuerunt. Can. 1098 - Nisi aliter iure communi expresse
cavetur: 1° quoties lex praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam
promotor iustitiae et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt; 2°
quoties instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit,
instantia promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt,
eandem vim habet.
Can. 1099 -
§ 1. Episcopi eparchialis est promotorem iustitiae et defensorem vinculi
nominare; in tribunalibus non eparchialibus iidem nominantur ad normam
statutorum tribunalis, nisi aliter iure cavetur.
§ 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles integrae famae,
in iure canonico doctores vel saltem licentiati ac prudentia et iustitiae zelo
probati.
Can. 1100 -
§ 1. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium promotoris iustitiae et
defensoris vinculi gerere potest.
§ 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt ad universitatem
causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab Episcopo eparchiali iusta de
causa amoveri.
Can. 1101 -
§ 1. Cuilibet processui intersit notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non
sunt ab eo subscripta.
§ 2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt.
Art. III DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM EX DIVERSIS EPARCHIIS VEL ECCLESIIS SUI
IURIS ASSUMENDIS
Can. 1102 -
§ 1. Iudices aliique administri tribunalium assumi possunt ex qualibet eparchia
vel instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum
propriae vel etiam alterius Ecclesiae sui iuris de consensu vero scripto dato
proprii Episcopi eparchialis vel Superioris maioris.
§ 2. Iudex delegatus, nisi aliud fert delegationis mandatum, uti potest auxilio
administrorum intra territorium mandantis degentium.
CAPUT III DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM
Can. 1103 -
§ 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur, ut salva
iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri potest, vitentur vel pacifice quam
primum componantur.
§ 2. Iudex in limine litis et etiam quolibet alio momento, quoties spem boni
exitus perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa
controversiae solutione quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc
propositum assequendum idoneas ipsis indicet gravibus quoque hominibus ad
mediationem adhibitis.
§ 3. Si vero circa bonum privatum partium causa versatur, dispiciat iudex, num
transactione vel per compromissum in arbitros controversia finem habere utiliter
possit.
Can. 1104 -
§ 1. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium praestare debet.
§ 2. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio ad normam canonum facta
est ab eo, cuius interest, vel a promotore iustitiae.
Can. 1105 - Qui causae interfuit tamquam iudex, promotor iustitiae,
defensor vinculi, procurator, advocatus, testis aut peritus non potest postea
valide eandem causam in alio gradu iudicii tamquam iudex definire aut in eodem
munus assessoris agere.
Can. 1106 -
§ 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel
affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum inclusive
lineae collateralis vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae
consuetudinis, magnae simultatis vel lucri faciendi aut damni vitandi aliquid
ipsius interest.
§ 2. In eisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent promotor iustitiae,
defensor vinculi, assessor et auditor.
Can. 1107 -
§ 1. Si iudex sive in tribunali ordinario sive delegato, etsi competens,
recusatur, auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, hanc exceptionem
definiat salvo can. 1062,
§
§ 2 et 5.
§ 2. Si Episcopus eparchialis est iudex et contra eum recusatio opponitur,
abstineat a iudicando.
§ 3. Si recusatio opponitur contra ceteros tribunalis administros, de hac
exceptione videat praeses in tribunali collegiali vel iudex, si unicus est.
Can. 1108 - Recusatione admissa personae mutari debent, non vero gradus
iudicii.
Can. 1109 -
§ 1. Quaestio de recusatione expeditissime definienda est auditis partibus.
§ 2. Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem positi
sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra decem
dies ab admissa recusatione computandos; post admissam recusationem invalidi
sunt.
Can. 1110 -
§ 1. In negotio, quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest
dumtaxat ad instantiam partis; causa autem legitime introducta iudex procedere
potest et debet, etiam ex officio, in causis poenalibus et aliis causis, quae ad
bonum publicum Ecclesiae aut ad salutem animarum spectant.
§ 2. Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus
afferendis vel in exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium
censet ad vitandam graviter iniustam sententiam firmo can. 1283.
Can. 1111 - Iudices et tribunalia curent, ut quam primum salva iustitia
causae omnes terminentur ita, ut in primo gradu iudicii ultra annum ne
protrahantur, in gradu appellationis vero non ultra sex menses.
Can. 1112 - Omnes, qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt,
promissionem de munere fideliter implendo facere debent.
Can. 1113 -
§ 1. In iudicio poenali semper, in iudicio contentioso autem, si ex revelatione
alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire potest, iudices et
tribunalis adiutores tenentur secretum servare.
§ 2. Tenentur etiam semper et erga omnes ad secretum servandum de discussione,
quae inter iudices in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum
etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis; ad hoc secretum
tenentur etiam alii omnes, ad quos notitia de re quoquo modo pervenit.
§ 3. Immo, quoties natura causae vel probationum talis est, ut ex actorum vel
probationum evulgatione aliorum fama periclitetur vel praebeatur ansa dissidiis
aut scandalum aliudve huius generis incommodum oriatur, iudex potest testes,
peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando obligare ad
secretum servandum.
Can. 1114 - Iudex et omnes alii administri tribunalis occasione agendi
iudicii dona quaevis acceptare prohibentur.
Can. 1115 -
§ 1. Iudices, qui, etsi certe et evidenter competentes sunt, ius reddere
recusant vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes declarant atque
causas cognoscunt ac definiunt vel secretum lege praescriptum violant vel ex
dolo aut gravi neglegentia aliud partibus damnum inferunt, congruis poenis ab
auctoritate competenti puniri possunt non exclusa officii privatione.
§ 2. Eisdem poenis puniri possunt etiam ceteri administri tribunalis et
adiutores, si officio suo, ut supra, defuerunt; quos omnes etiam iudex punire
potest.
Can. 1116 - Si iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse
sententiam ecclesiaeticam, cum forte haec eidem est contraria, et idcirco
iuribus partis conventae non satis consultum iri, potest ad instantiam partis
conventae vel etiam ex officio actori congruam cautionem imponere pro
observantia sententiae ecclesiasticae.
CAPUT IV DE ORDINE COGNITIONUM
Can. 1117 - Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae et
in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigit,
quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est. Can. 1118 -
§ 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel
gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari.
§ 2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et
modum iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite iam
contestata emerserunt, et quam primum definiendae. Can. 1119 -
§ 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipae iudex
videre debet.
§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem
pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per
querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.
§ 3. Si vero iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet,
potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.
Can. 1120 - Iudex in quovis statu iudicii se absolute incompetentem
agnoscens suam incompetentiam declarare debet.
Can. 1121 -
§ 1. Exceptiones rei iudicatae, transactionis et aliae peremptoriae, quae
dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent ante litis contestationem;
qui serius eas opposuit, non est reiciendus, sed expensas iudiciales solvere
debet, nisi probat se oppositionem malitiose non distulisse.
§ 2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in litis contestatione et suo
tempore tractandae sunt secundum normas circa quaestiones incidentes.
Can. 1122 -
§ 1. Actiones reconventionales proponi valide non possunt nisi intra triginta
dies a lite contestata computandos.
§ 2. Actiones reconventionales autem cognoscantur simul cum actione principali,
hoc est pari gradu iudicii cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium est
aut iudex id opportunius existimat.
Can. 1123 - Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda
aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum est, et
aliae huiusmodi regulariter videndae sunt ante litis contestationem.
CAPUT V DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO
Can. 1124 -
§ 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque
valide nisi petentibus partibus coartari.
§ 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice
auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus
consentientibus valide coartari.
§ 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.
Can. 1125 - Si lex terminos non statuit ad actus processuales peragendos,
iudex illos determinare debet habita ratione naturae uniuscuiusque actus.
Can. 1126 - Si die ad actum iudicialem indicto vacavit tribunal terminus
intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
Can. 1127 - Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis, quae
statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis. Can.
1128 -
§ 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda
impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre
certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali.
§ 2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis partibus potest ad probationes
acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre de licentia tamen
Episcopi eparchialis loci adeundi et in sede ab ipso designata.
CAPUT VI DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS ET DE MODO CONFICIENDI ET
ASSERVANDI ACTA
Can. 1129 -
§ 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum
causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex
ad processum expediendum necessarios esse statuit.
§ 2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali
debitae graviter defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis
poenis punire, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud
tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.
Can. 1130 - Si qua persona interroganda utitur lingua iudici vel partibus
ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus; declarationes tamen
scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur; interpres etiam
adhibeatur, si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex
quaestionibus a se datis scripto respondeatur.
Can. 1131 -
§ 1. Omnia acta iudicialia sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu
acta causae, sive ea, quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus,
scripto redacta esse debent.
§ 2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
Can. 1132 - Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio
requiritur, si pars aut testis eis subscribere non potest vel non vult, id in
ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de
verbo ad verbum parti aut testi perlectum esse et partem aut testem ei vel non
potuisse vel noluisse subscribere. Can. 1133 -
§ 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent
retento tamen eorum exemplari.
§ 2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar
actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.
§ 3. Anonymae epistulae destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem
modo destrui debent quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil
ad causae meritum conferunt vel sunt certo calumniosae.
CAPUT VII DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA
Can. 1134 - Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in
iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet. Can: 1135 - Etsi
actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen
tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
Can. 1136 -
§ 1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare in iudicio tantummodo
possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores.
§ 2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel
tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in
iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum.
§ 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum
rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum vel tutoris
consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum expleverunt;
secus per tutorem a iudice constitutum.
§ 4. Bonis interdicti et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per
se ipsi possunt tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut ad
praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suum curatorem.
Can. 1137 - Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili
constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest,
Episcopo eparchiali eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur
admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.
Can. 1138 -
§ 1. Personae iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes.
§ 2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus
vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia
requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam.
§ 3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse
Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum,
quae sub eius potestate sunt.
CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS
Can. 1139 -
§ 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest
etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati
ministerium necessarium existimavit.
§ 2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum
semper habere debet advocatum.
§ 3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de causa, in qua bonum
publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis matrimonialibus, iudex
parti carenti advocatum ex officio constituat.
Can. 1140 -
§ 1. Unum sibi pars potest constituere procuratorem, qui non potest alium sibi
substituere, nisi id eidem scripto permissum est.
§ 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi
ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.
§ 3. Advocati autem plures simul constitui possunt. Can. 1141 - Procurator et
advocatus debent esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea
esse catholicus, nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud
permittit, et doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem
auctoritate approbatus.
Can. 1142 -
§ 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum
apud tribunal deponere debent.
§ 2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem
admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione;
actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice
statuendum procurator mandatum non exhibet.
Can. 1143 - Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest valide
renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec transigere,
pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro quibus ius
requirit mandatum speciale.
Can. 1144 -
§ 1. Ut procuratoris vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis
intimetur et, si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti
sint de amotione.
§ 2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, ei mandans non
renuit, procuratori manet.
Can. 1145 - Procurator et advocatus possunt a iudice dato decreto repelli
sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi de causa tamen et semper salvo
recursu ad tribunal appellationis. Can. 1146 -
§ 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de immodico
emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si fecerunt, nulla
est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri; advocatus praeterea ab
officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab auctoritate, cui tribunal
immediate subiectum est, destitui et ex albo advocatorum expungi potest.
§ 2. Eodem modo puniri possunt procuratores et advocati, qui a competentibus
tribunalibus causas in fraudem legis subtrahunt, ut ab aliis favorabilius
definiantur.
Can. 1147 - Procuratores et advocati, qui ob dona aut pollicitationes aut
quamlibet aliam rationem suum munus prodiderunt, a patrocinio exercendo
suspendantur et poena pecuniaria aliisve congruis poenis puniantur.
Can. 1148 - In unoquoque tribunali, quatenus fieri potest, stabiles
patroni constituantur ab ipso tribunali remunerationem recipientes, qui munus
procuratoris vel advocati praesertim in causis matrimonialibus pro partibus,
quae eos seligere malint, exerceant.
CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS
Can. 1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse
cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura
perpetua.
Can. 1150 - Quaevis actio exstinguitur praescriptione ad normam iuris
aliove legitimo modo exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam
exstinguuntur.
Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi aliter iure expresse cavetur,
praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a quo actio primum potuit
proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re Statutis personalibus.
Can. 1152 -
§ 1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis
competentis et praescriptione.
§ 2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur: 1° de
delictis Sedi Apostolicae reservatis; 2° de actione ob delicta, de quibus in
cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio; 3° de
delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus
praescriptionis statutus est.
§ 3. Praescriptio decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum
est permanens vel habituale, ex die, quo cessavit.
Can. 1153 -
§ 1. Si intra terminos, de quibus in can. 1152, ex die, quo sententia
condemnatoria in rem iudicatam transiit, computandos non est reo intimatum
exsecutorium iudicis decretum, actio ad poenam exsequendam praescriptione
exstinguitur.
§ 2. Idem valet servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium
irrogata est. Can. 1154 - Actione poenali praescriptione exstincta: 1° non est
hoc ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda;
2° si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis non
exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio uti
potest.
Can. 1155 - Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non
confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si
aditi tribunalis competentiam non excedunt.
Can. 1156 -
§ 1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra actorem
actionem reconventionalem proponere vel propter causae nexum cum actione
principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem.
§ 2. Reconventio reconventionis non admittitur.
Can. 1157 - Actio reconventionalis proponenda est iudici, coram quo actio
principalis instituta est, etsi ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin
relative incompetenti.
Can. 1158 -
§ 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere super aliqua re
ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius
habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.
§ 2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui
inhibeatur.
Can. 1159 -
§ 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de
creditoris iure satis constet.
§ 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet titulo
apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.
Can. 1160 - Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni
nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea
cautio de eo reparando offertur.
Can. 1161 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem
exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis reparandis, si
ius suum non probavit.
Can. 1162 - Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet,
servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius possessione agitur.
Can. 1163 -
§ 1. Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis
sustentationem, iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest
idoneis, si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta
praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.
§ 2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc
decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem
ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet
recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne
sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem
expeditissime definiat.
CAPUT X DE MODIS EVITANDI IUDICIA
Art. I DE TRANSACTIONE
Can. 1164 - In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio
initur.
Can. 1165 -
§ 1. Transactio valide fieri non potest in causis circa eas res vel ea iura,
quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de quibus partes libere disponere non
possunt.
§ 2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus ecclesiasticis, transartio fieri
potest, servatis tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de
alienatione bonorum ecclesiasticorum.
Can. 1166 - Expensarum, quas transactio postulavit, nisi aliter expresse
cautum est, utraque pare dimidium solvat.
Can. 1167 - Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter
saltem, suscipiat tractandum, sed illud alii in iure perito committat.
Art. II DE COMPROMISSO IN ARBITROS
Can. 1168 -
§ 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab
arbitris dirimatur.
§ 2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel
inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.
Can. 1169 - Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de
quibus transactio fieri vetatur.
Can. 1170 -
§ 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.
§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus
determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.
Can. 1171 - Compromissum est nullum, si: 1° servatae non sunt normae
statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt;
2° scripto non est factum; 3° procurator sine mandato speciali in arbitros
compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 vel 1170; 4° controversia
non est vel orta vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168,
§ 2.
Can. 1172 - Munus arbitri valide gerere non possunt: 1° minores; 2° poena
excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti; 3°
sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
sine licentia Superioris. Can. 1173 - Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse
scripto munus acceptat. Can. 1174 -
§ 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et
partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel
nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod
competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi
partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat.
§ 2. Eadem norma servanda est, si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare,
dummodo tamen pars, quae tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros,
si forte debuit, designaverit.
Can. 1175 - De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in
can. 1174,
§ 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si
recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter
cautum est.
Can. 1176 -
§ 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque,
quae ad secretum servandum spectant.
§ 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt;
haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione
habita legis processualis.
§ 3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire
debent tribunal competens ad causam cognoscendam.
Can. 1177 -
§ 1. Quaestiones incidentes, quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto
dirimant.
§ 2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non
potest, arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a
iudice obtinuerint et arbitris notificaverint sententiam, quae transiit in rem
iudicatam, vel, si quaestio est de statu personarum, sententiam, quae
exsecutioni mandari potest.
Can. 1178 - Nisi partes aliter statuerunt, sententia arbitralis ferri
debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri suum munus acceptaverunt,
computandos; terminus prorogari potest a partibus. Can. 1179 -
§ 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur.
§ 2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris redigatur ad modum
sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur; ad eiusdem autem
validitatem requiritur et sufficit, ut maior eorum numerus eidem subscribat.
Can. 1180 -
§ 1. Nisi sententia arbitralis est nulla propter gravem arbitrorum culpam,
arbitri ius habent ad suarum expensarum solutionem; qua de re possunt opportunas
cautiones exigere.
§ 2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione in
ipso compromisso provideatur.
Can. 1181 -
§ 1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam
tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a
depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate
affectam esse, Vicarius iudicialis per se vel per alium decretum confirmationis
ferat partibus statim intimandum.
§ 2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest,
recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime
definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars
instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis
quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod
item quaestionem expeditissime definiat.
§ 3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta
praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem
declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc
declarationem remoto.
§ 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim ac decretum
confirmationis latum est firmo can. 1182.
Can. 1182 -
§ 1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto
inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio
interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis
computandos coram ipso iudice, qui decretum tulit; si vero alius est iudex
competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est
facienda.
§ 2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur, transit in rem iudicatam
ad normam can. 1322.
Can. 1183 - De querela nullitatis contra sententiam arbitralem, quae in
rem iudicatam transiit, de restitutione in integrum, ei de eiusdem sententiae
iniustitia manifesto constat, de oppositione tertii necnon de correctione
erroris materialis sententiae videt iudex, qui decretum confirmationis tulit, ad
ordinariam normam iuris. Can. 1184 -
§ 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus
admittitur exsecutio sententiae iudicialis.
§ 2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium
Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem
designaverunt.
TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
Art. I DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO
Can. 1185 - Qui aliquem convenire vult, debet libellum litis
introductorium competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum
proponitur et ministerium iudicis expostulatur.
Can. 1186 -
§ 1. Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor impeditur, ne
libellum litis introductorium exhibeat, vel causa est facilis investigationis et
minoris momenti.
§ 2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scripto actum redigere, qui
coram actore legendus et ab eo approbandus est quique locum tenet libelli litis
introductorii ab actore scripti ad omnes iuris effectus.
Can. 1187 - Libellus litis introductorius debet: 1° exprimere, coram quo
iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2° indicare, quo iure
innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda
ea, quae asseruntur; 3° subscribi ab actore vel eius procuratore appositis die,
mense et anno necnon loco, ubi actor vel eius procurator habitant aut residere
se dixerunt actorum recipiendorum gratia; 4° indicare domicilium vel
quasi-domicilium partis conventas. Can. 1188 -
§ 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse
suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse,
debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut
reicere.
§ 2. Libellus litis introductorius reici potest tantum, si: 1° iudex vel
tribunal incompetens est; 2° sine dubio constat actori deesse legitimam personam
standi in iudicio; 3° non servatus est can. 1187, nn. 1 - 3; 4° certo patet ex
ipso libello litis introductorio petitionem quolibet carere fundamento neque
fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat.
§ 3. Si libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari
possunt, actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere.
§ 4. Adversus libelli litis introductorii reiectionem integrum semper est parti
intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere ad
tribunal appellationis vel, si libellus reiectus est a praeside, ad collegium;
quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
Can. 1189 - Si iudex intra mensem ab exhibito libello litis introductorio
computandum decretum non edidit, quo libellum admittit vel reicit, pars, cuius
interest, instare potest, ut iudex suo munere fungatur; si vero nihilominus
iudex silet, inutiliter elapsis decem diebus a facta instantia computandis
libellus pro admisso habeatur.
Art. II DE CITATIONE ET DE INTIMATIONE VEL NOTIFICATIONE ACTORUM IUDICIALIUM
Can. 1190 -
§ 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet
iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad
litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso
se sistere ad dubia concordanda; si vero ex responsionibus scripto datis
perspicit necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere.
§ 2. Si libellus litis introductorius pro admisso habetur ad normam can. 1189,
decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta
instantia, de qua in eo canone, computandos.
§ 3. Si vero partes de facto coram iudice se sistunt ad causam agendam, non
requiritur citatio, sed notarius indicet in actis partes iudicio affuisse. Can.
1191 -
§ 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et
simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri.
§ 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de
causa censet libellum notificandum non esse parti, antequam haec deposuit in
iudicio.
§ 3. Si actio instituitur adversus eum, qui non habet liberum exercitium suorum
iurium vel liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio
intimanda est ei, per quem ille in iudicio stare debet ad normam iuris.
Can. 1192 -
§ 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque actorum iudicialium
intimatio vel notificatio facienda est per publicos tabellarios cum syngrapha
receptionis vel alio modo, qui tutissimus est, servatis legibus iuris
particularis.
§ 2. De facto intimationis vel notificationis et de eius modo constare debet in
actis.
§ 3. Pars conventa, quae citationem recipere recusat vel quae impedit, ne
citatio ad se perveniat, legitime citata habeatur.
Can. 1193 - Si citatio non est legitime intimata, nulla sunt acta
processus, nisi pars nihilominus comparuit ad causam agendam.
Can. 1194 - Si citatio legitime intimata est aut partes coram iudice
steterunt ad causam agendam: 1° res desinit esse integra; 2° causa fit propria
illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta
est; 3° in iudice delegato firma redditur potestas delegata ita, ut non
amittatur resoluto iure delegantis; 4° interrumpitur praescriptio, nisi aliter
cautum est; 5° litis instantiae initium fit et ideo statim locum habet
principium secundum quod lite pendente nihil innovetur.
Art. III DE LITIS CONTESTATIONE
Can. 1195 -
§ 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum
ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur.
§ 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis
introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel in
declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus partes
convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus in sententia
respondendum sit.
§ 3. Decretum iudicis partibus intimandum est; quae nisi iam consenserunt,
possunt intra decem dies ad eundem iudicem recurrere, ut decretum mutetur; res
autem expeditissime decreto eiusdem iudicis definienda est.
Can. 1196 - Obiectum controversiae semel definitum mutari valide non
potest nisi novo decreto, gravi de causa, ad instantiam partis et auditis
ceteris partibus earumque rationibus perpensis.
Can. 1197 - Lite contestata posseseor rei alienae desinit esse bonae
fidei ideoque, si damnatur, ut rem restituat, fructus quoque a die litis
contestationis reddere debet et damna reparare.
Can. 1198 - Lite contestata iudex congruum tempus partibus praestituat
probationibus proponendis et explendis.
Art. IV DE LITIS INSTANTIAE SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET RENUNTIATIONE
Can. 1199 - Si pars moritur aut statum mutat aut ceseat ab officio, cuius
ratione agit: 1° causa nondum conclusa litis instantia suspenditur, donec heres
defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam resumpserit; 2°
causa conclusa iudex procedere debet ad ulteriora citato procuratore, si adest,
secus defuncti herede vel successore.
Can. 1200 -
§ 1. Si a munere cessat aut tutor vel curator aut procurator vel advocatus, qui
sunt ad normam can. 1139 necessarii, litis instantia interim suspenditur.
§ 2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum constituat;
procuratorem vero ad litem vel advocatum constituere potest, si pars neglexit
intra brevem terminum ab ipso iudice statutum.
Can. 1201 - Si nullus actus processualis nullo obstante impedimento
ponitur a partibus per sex menses, litis instantia perimitur.
Can. 1202 - Peremptio effectum habet ipso iure et adversus omnes, etiam
minores, atque etiam ex officio declarari debet salvo iure petendi indemnitatem
adversus tutores, curatores, administratores, procuratores, qui culpa se
caruisse non probaverunt.
Can. 1203 - Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae;
immo haec vim habere possunt etiam in alio iudicio, dummodo causa inter easdem
personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam
vim obtinent nisi documentorum.
Can. 1204 - Perempti iudicii expensas, quas unaquaeque ex partibus fecit,
ipsa solvere debet.
Can. 1205 -
§ 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor litis instantiae
renuntiare; item tum actor tum pars conventa possunt actis processus renuntiare
sive omnibus sive nonnullis tantum.
§ 2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint
litis instantiae, egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus requiritur
ad ponendos actus, qui ordinariae administrationis fines excedunt.
§ 3. Renuntiatio ut valeat, peragenda est scripto eademque a parte vel ab eius
procuratore speciali tamen mandato munito debet subscribi, cum altera parte
communicari, ab eaque acceptari vel non impugnari et ab iudice admitti.
Can. 1206 - Renuntiatio a iudice admissa pro actis, quibus renuntiatum
est, eosdem parit effectus ac peremptio litis instantiae itemque obligat
renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum est.
Art. V DE PROBATIONIBUS
Can. 1207 -
§ 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit.
§ 2. Non indigent probatione: 1° quae ab ipso iure praesumuntur; 2° facta ab uno
ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio
nihilominus exigitur.
Can. 1208 -
§ 1. Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam utiles videntur
et sunt licitae, adduci possunt.
§ 2. Si pars instat, ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem
expeditissime definiat.
Can. 1209 - Si pars vel testis se sistere ad respondendum coram iudice
renuunt, licet eos audire per personam a iudice designatam aut requirere eorum
declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo modo.
Can. 1210 - Iudex ad probationes colligendas ne procedat ante litis
contestationem nisi gravi de causa.
1° De partium declarationibus
Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper
potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice
interest extra dubium poni.
Can. 1212 -
§ 1. Pars legitime interrogata respondere debet et veritatem integre fateri,
nisi responsione revelatur delictum ab ipsa commissum.
§ 2. Si vero respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum
probationem exinde erui possit.
Can. 1213 - In casibus, in quibus bonum publicum in causa est, iudex
partibus interrogandis iusiurandum de veritate dicenda aut saltem de veritate
dictorum deferat, nisi gravis causa aliud suadet; in aliis casibus potest pro
sua prudentia. Can. 1214 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi
possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur.
Can. 1215 - Circa partium interrogationes serventur congrua congruis
referendo canones de interrogatione testium.
Can. 1216 - Assertio de aliquo facto scripto vel ore coram iudice
competenti ab aliqua parte contra se peracta circa ipsam materiam iudicii sive
sua sponte sive iudice interrogante est confessio iudicialis.
Can. 1217 -
§ 1. Confessio iudicialis unius partis, si agitur de negotio aliquo privato et
in causa non est bonum publicum, ceteras relevat ab onere probandi.
§ 2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio iudicialis et
ceterae declarationes partium vim probandi habere possunt a iudice aestimandam
una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis eis tribui non
potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas omnino corroborant. Can. 1218 -
Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis
omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit.
Can. 1219 - Confessio vel alia quaevis partis declaratio qualibet vi
caret, si constat eam ex errore facti esse prolatam aut vi vel metu gravi
extortam.
2° De probatione per documenta
Can. 1220 - In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta
tum publica tum privata.
Can. 1221 -
§ 1. Documenta publica ecclesiastica ea sunt, quae persona ratione sui muneris
publici in Ecclesia confecit servatis sollemnibus iure praescriptis.
§ 2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum ius civile talia
censentur.
§ 3. Cetera documenta sunt privata.
Can. 1222 - Documenta publica fidem faciunt de eis, quae directe et
principaliter in eis affirmantur, nisi contrariis et evidentibus argumentis
aliud evincitur, firmo iure civili loci, ad documenta civilia quod spectat,
aliud statuente.
Can. 1223 - Documentum privatum sive agnitum a parte sive recognitum a
iudice eandem probandi vim habet adversus auctorem documenti vel eum, qui
documento subscripsit, et causam ab eis habentes ac confessio extraiudicialis;
adversus autem extraneos vim probandi habere potest a iudice aestimandam una cum
ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis ei tribui non potest, nisi
alia accedunt elementa, quae id omnino corroborant.
Can. 1224 - Si documenta abrasa, correcta, interpolata aliove vitio
infecta demonstrantur, iudicis est aestimare, num et quanti huiusmodi documenta
sint facienda.
Can. 1225 - Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia
sunt aut in exemplari authentico exhibita et penes cancellariam tribunalis
deposita, ut a iudice et a partibus examinari possint.
Can. 1226 - Iudex praecipere potest, ut documentum utrique parti commune
exhibeatur in iudicio.
Can. 1227 -
§ l. Nemo exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari non
possunt sine periculo damni, de quo in can. 1229,
§ 2, n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi.
§ 2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest et in exemplari
exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest, ut eadem producatur.
3° De testibus et de testimoniis
Can. 1228 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub
iudicis moderatione.
Can. 1229 -
§ 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent.
§ 2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur: 1° clerici, quod
attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum
magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique, qui secretum
servare etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia
secreto obnoxia; 2° qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis
consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vegationes aliave mala gravia
obventura timent.
a) Qui testes esse possunt
Can. 1230 - Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel
in totum vel ex parte.
Can. 1231 -
§ 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores infra decimum quartum
aetatis annum et mente debiles; audiri tamen possunt ex decreto iudicis, quo id
expedire declaratur.
§ 2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: 1° qui partes sunt in causa aut
partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus
aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt; 2° sacerdotes,
quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt,
etsi paenitens eorum manifestationem petiit; immo audita a quovis et quoquo modo
occasione confessionis sacramentalis ne ut indicium quidem veritatis recipi
possunt.
b) De inducendis et excludendis testibus
Can. 1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi
renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis
interrogetur. Can. 1233 -
§ 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali
indicentur.
§ 2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli argumentorum,
super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
Can. 1234 - Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
Can. 1235 - Antequam testes interrogantur, eorum nomina cum partibus
communicentur; si vero id prudenti iudicis existimatione fieri sine gravi
difficultate non potest, saltem ante publicationem testimoniorum fiat.
Can. 1236 - Firmo can. 1231 pars petere potest, ut testis excludatur, si
iusta causa demonstratur, antequam testis interrogatur.
Can. 1237 - Citatio testis fit decreto iudicis testi legitime intimato.
Can. 1238 - Testis ad normam iuris a iudice citatus pareat aut causam
suae absentiae iudici notam faciat.
c) De interrogatione testium
Can. 1239 -
§ 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur.
§ 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in
loco ab ipsis selecto.
§ 3. Iudex decernat, ubi audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum
aliudve impedimentum impossibile vel difficile est sedem tribunalis adire,
firmis cann. 1071 et 1128.
Can. 1240 - Interrogationi testium partes assistere non possunt, nisi
iudex, praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas censuit;
assistere tamen possunt earum procuratores vel advocati, nisi iudex propter
rerum et personarum adiuncta censuit secreto esse procedendum. Can. 1241 -
§ 1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt.
§ 2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex
discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis
et scandalo. Can. 1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel ab eius delegato
aut auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel promotor iustitiae
vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi intersunt, si alias
interrogationes testi faciendas habent, has non testi, sed iudici vel eius locum
tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure particulari cavetur.
Can. 1243 -
§ 1. Iudex testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam
veritatem.
§ 2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum can. 1213; si vero testis renuit
illud emittere, iniuratus audiatur.
Can. 1244 - Iudex imprimis testis identitatem comprobet; exquirat,
quaenam sit ei cum partibus necessitudo et, cum testi interrogationes specificas
circa causam defert, sciscitetur quoque fontes eius scientiae et, quo
determinato tempore ea, quae asserit, cognoverit.
Can. 1245 - Interrogationes breves sint, interrogandi captui
accommodatae, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non
suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad
causam, quae agitur.
Can. 1246 -
§ 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.
§ 2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi
antea recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem
praemonere, si id sine periculo fieri posse censet.
Can. 1247 - Testes ore testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de
calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu adnotationes, quas secum
attulerunt, consulere possunt.
Can. 1248 -
§ 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa
verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe
attingunt.
§ 2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur,
dummodo deinde responsiones scripto consignentur et subscribantur, si fieri
potest, ab iis, qui responsiones dederunt.
Can. 1249 - Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut
recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex
officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt,
dum testes interrogati sunt.
Can. 1250 -
§ 1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius
responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi
technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi,
supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
Can. 1251 - Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex
officio, antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si
iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel
corruptelae quodvis absit periculum.
Can. 1252 - Testibus secundum aequam iudicis taxationem solvi debent
expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii ferendi causa.
d) De testimoniorum fide
Can. 1253 - In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est,
testimonialibus litteris consideret: 1° quae condicio sit personae quaeve
honestas; 2° utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio
testificetur, an de sua opinione, de fama aut de auditu ab aliis; 3° utrum
testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an varius, incertus vel
vacillans; 4° utrum testimonii contestes habeat aliisve probationis elementis
confirmetur necne.
Can. 1254 - Unius testis testimonium plenam fidem facere non potest, nisi
agitur de teste qualificato, qui testimonium fert de rebus ex officio gestis,
aut rerum et personarum adiuncta aliud suadent.
4° De peritis
Can. 1255 - Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis
praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum
requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam
dignoscendam.
Can. 1256 - Iudicis est peritos nominare auditis vel proponentibus
partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis peritis iam factas assumere.
Can. 1257 - Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari
possunt.
Can. 1258 -
§ 1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte deducuntur, singula capita
decreto suo definiat, circa quae periti opera versari debeat.
§ 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus
egere potest ad suum munus exsequendum.
§ 3. Iudex ipso perito audito tempus determinet, intra quod examen perficiendum
est et relatio danda.
Can. 1259 -
§ 1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex
iubet unam fieri a singulis subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates,
si quae fuerunt, diligenter adnotentur.
§ 2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis vel aliis idoneis modis
certiores facti sint de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et
ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus prae aliis
argumentis suae conclusiones nitantur.
§ 3. Peritus vocari potest a iudice, ut explicationes, quae ulterius necessariae
videntur, suppeditet.
Can. 1260 -
§ 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque
causae adiuncta attente perpendat.
§ 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus argumentis motus
peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit. Can. 1261 - Peritis
solvendae sunt expensae et remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae
servato iure particulari.
Can. 1262 -
§ 1. Partes possunt peritos privatos a iudice approbandos designare.
§ 2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus est,
inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem
exhibere.
5° De accessu et de recognitione iudiciali
Can. 1263 - Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem
locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae
in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus
summatim describat.
Can. 1264 - Peracti accessus vel recognitionis iudicialis documentum
conficiatur.
6° De praesumptionibus
Can. 1265 - Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut
ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo
et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
Can. 1266 - Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur,
liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.
Art. VI DE CAUSIS INCIDENTIBUS
Can. 1267 - Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia
quaestio proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur
expresse, nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat ante
quaestionem principalem.
Can. 1268 - Causa incidens proponitur scripto vel ore indicato nexu, qui
intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam
principalem definiendam.
Can. 1269 -
§ 1. Iudex recepta petitione et auditis partibus expeditissime definiat, utrum
proposita quaestio incidens fundamentum habere videatur et nexum cum causa
principali an vero sit in limine reicienda, et, si eam admittit, num talis sit
gravitatis, ut debeat solvi per sententiam interlocutoriam vel per decretum.
§ 2. Cum vero indicat quaestionem incidentem non esse solvendam ante sententiam
definitivam, decernat, ut eiusdem ratio habeatur, cum causa principalis
definietur.
Can. 1270 -
§ 1. Si quaestio incidens solvi debet per sententiam, serventur canones de
iudicio contentioso summario, nisi attenta rei gravitate aliud iudici videtur.
§ 2. Si vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere auditori
vel praesidi.
Can. 1271 - Antequam finitur causa principalis, iudex vel tribunal potest
decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa revocare aut reformare
sive ad instantiam partis sive ex officio auditis partibus.
1° De partibus non comparentibus
Can. 1272 -
§ 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem
attulit aut non respondit ad normam can. 1190,
§ 1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa
servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem
procedat.
§ 2. Antequam hoc decretum fertur, debet etiam per novam citationem, si opus
est, constare citationem legitime factam ad partem conventam tempore utili
pervenisse.
Can. 1273 -
§ 1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante
causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283;
caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras
iudicium protrahatur.
§ 2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum non dedit ante causae
definitionem, impugnationibus uti potest adversus sententiam; si vero probat se
legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non
potuit, querela nullitatis uti potest.
Can. 1274 - Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor
neque comparuit neque idoneam excusationem attulit: 1° iudex eum citet iterum;
2° si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae
renuntiavisse; 3° si vero postea in processu intervenire vult, servetur can.
1273. Can. 1275 -
§ 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur
obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt,
necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi.
§ 2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, uterque per se
ipse respondet, ut integrae expensae iudiciales solvantur.
2° De interventu tertii in causa
Can. 1276 -
§ 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet
gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad
aliquam partem adiuvandam.
§ 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici
exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret.
§ 3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu iudicii, in quo causa
reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas
exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenit.
Can. 1277 - Tertium, cuius interventus videtur necessarius, iudex auditis
partibus debet in iudicium vocare.
3° De attentatis lite pendente
Can. 1278 - Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte
adversus alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur
in praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa
iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur.
Can. 1279 - Attentatum est ipso iure nullum, quare iudex decernere debet
eius revocationem; sanatur tamen ipso iure, si intra mensem a die habitae
notitiae de attentato computandum quaestio de eo iudici non proponitur.
Can. 1280 - Quaestiones de attentatis expeditissime definiendae sunt a
iudice causae principalis, si pars attentatum patravit; si vero ipse iudex
attentatum patravit, a tribunali appellationis.
Art. VII DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE CAUSAE
DISCUSSIONE
Can. 1281 -
§ 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis
permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis
cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum
exemplar; in causis vero, quae ad bonum publicum spectant, iudex ad gravissima
pericula evitanda aliquod actum nemini manifestandum esse decernere potest,
cauto tamen, ut ius defensionis semper integrum maneat.
§ 2. Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus, si
iudex necessarium duxit, acquisitis iterum est locus decreto, de quo in
§ 1.
Can. 1282 -
§ 1. Expletis omnibus, quae ad probationes producendas pertinent, ad
conclusionem in causa devenitur.
§ 2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud
adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice
praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se causam satis instructam habere.
§ 3. De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea accidit, iudex decretum
ferat.
Can. 1283 -
§ 1. Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios
vocare aut alias probationes, quae antea non sunt petitae, disponere tantummodo:
1° in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes
consentiunt; 2° in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet
ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur; 3° in
omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur,
sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1326,
§ 2, nn. 1 - 3.
§ 2. Potest autem iudex iubere vel admittere, ut exhibeatur documentum, quod
forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi non potuit.
§ 3. Novae probationes publicentur servato can. 1281,
§ 1.
Can. 1284 - Facta conclusione in causa iudex congruum spatium temporis
praestituat ad defensiones vel animadversiones exhibendas.
Can. 1285 -
§ 1. Defensiones et animadversiones scripto dandae sunt, nisi disputationem pro
tribunali sedente iudex partibus consentientibus satis esse censet.
§ 2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis
licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est.
§ 3. Circa extensionem defensionum, numerum exemplarium aliaque huiusmodi
adiuncta serventur statuta tribunalis.
Can. 1286 -
§ 1. Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus utrique parti
responsiones exhibere licet intra breve tempus a iudice praestitutum.
§ 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum
videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque
data censeatur.
§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium
responsionibus.
Can. 1287 -
§ 1. Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum informationes
iudici datae, quae maneant extra acta causae.
§ 2. Si causae discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata
disputatio fiat ore pro tribunali sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas.
Can. 1288 - Disputationi orali, de qua in cann. 1285,
§ 1 et 1287,
§ 2, assistat notarius, ut, si iudex praecipit aut pars postulat et iudex
consentit, de disceptatis et conclusis scripto statim referre poseit.
Can. 1289 - Si partes parare sibi tempore utili praestituto defensionem
neglexerunt aut se remittunt iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex
actis et probatis rem habet plane perspectam, potest statim sententiam
pronuntiare requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitia et defensoris
vinculi, si iudicio intersunt.
Art. VIII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS
Can. 1290 - Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis,
definitur a iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam
interlocutoriam firmo can. 1269,
§ 1.
Can. 1291 -
§ 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo
moralis certitudo circa rem sententia definiendam.
§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.
§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia firmis
praescriptis legis de quarundam probationum efficacia.
§ 4. Iudex, qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de
iure actoris et partem conventam absolutam dimittat, nisi agitur de causa favore
iuris fruente, quo in casu pro eadem pronuntiandum est.
Can. 1292 -
§ 1. In tribunali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum
conveniant, collegii praeses statuat et, nisi specialis causa aliud suadet, in
ipsa sede tribunalis conventus habeatur, cui nemo praeter collegii iudices
adesse potest.
§ 2. Assignato conventui die singuli iudices scripto, sed reticito nomine
afferant conclusiones suas in merito causae et rationes tam in iure quam in
facto, quibus ad conclusionem suam venerunt; quae conclusiones cum notula de
earum authenticitate ab omnibus iudicibus subscripta actis causae adiungantur
secreto servandae firma
§ 4.
§ 3. Prolatis ex ordine singulorum iudicum conclusionibus secundum
praecedentiam, ita tamen, ut semper a causae ponente initium fiat, habeatur
discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur, quid
statuendum sit in parte dispositiva sententiae.
§ 4. In discussione autem unicuique licet a pristina sua conclusione recedere;
iudex vero, qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest, ut, si
fit appellatio, conclusiones omnium iudicum reticitis nominibus ad tribunal
superius mittantur.
§ 5. Si vero indices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolunt aut
non possunt, differri potest decisio ad novum conventum non tamen ultra
hebdomadam, nisi ad normam can. 1283 complenda est causae instructio.
Can. 1293 -
§ 1. Si iudex est unicus, ipse sententiam redigit.
§ 2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis,
quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum
definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum
approbationi subicienda est.
§ 3. Sententia edenda est non ultra mensem computandum a die, quo causa definita
est, nisi in tribunali collegiali iudices gravi ex ratione longius tempus
praestituerunt.
Can. 1294 - Sententia debet: 1° definire controversiam coram tribunali
agitatam data singulis dubiis congrua responsione; 2° definire, quae sint
partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint; 3° exponere
rationes seu motiva tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva
sententiae innititur; 4° statuere de expensis iudicialibus.
Can. 1295 -
§ 1. Sententia post divini Nominis invocationem exprimat oportet ex ordine, quis
sit iudex aut quid tribunal, quis sit actor, pars conventa, procurator,
nominibus et domiciliis accurate designatis, promotor iustitiae, defensor
vinculi, si partem in iudicio habuerunt.
§ 2. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et
formula dubiorum.
§ 3. Haec subsequatur pars dispositiva sententiae praemissis rationibus, quibus
innititur.
§ 4. Claudatur cum indicatione loci et diei, in quibus lata est, et cum
subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agitur, omnium iudicum et
notarii.
Can. 1296 - Normae de sententia definitiva statutae valent congrua
congruis referendo etiam de sententia interlocutoria. Can. 1297 - Sententia quam
primum intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi
potest, neque ante intimationem vini ullam habet, etsi pars dispositiva
sententiae iudice permittente partibus notificata est.
Can. 1298 - Intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar
sententiae partibus vel earum procuratoribus aut eisdem mittendo idem exemplar
ad normam can. 1192.
Can. 1299 -
§ 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis
accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium
petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295,
§ 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri
debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus
et decreto ad calcem sententiae apposito.
§ 2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.
Can. 1300 - Ceterae iudicis pronuntiationes praeter sententiam sunt
decreta, quae, si mere ordinatoria non sunt, vim non habent, nisi saltem
summarie motiva exprimunt vel ad motiva in alio actu expressa remittunt.
Can. 1301 - Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae
definitivae habent, si iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius
gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.
Art. IX DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE
1° De querela nullitatis contra sententiam
Can. 1302 - Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest,
nullitas actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam
nullitatis proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam
sententiam sanatur firmis cann. 1303 et 1304.
Can. 1303 -
§ 1. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si: 1° lata est a iudice
absolute incompetenti; 2° lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in
tribunali, in quo causa definita est; 3° iudex vi vel metu gravi coactus
sententiam tulit; 4° iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in
can. 1104,
§ 2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam; 5° lata est inter
partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio; 6° quis
nomine alterius egit sine legitimo mandato; 7° ius defensionis alterutri parti
denegatum est; 8° controversia ne ex parte quidem definita est.
§ 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest per modum exceptionis in
perpetuum, per modum vero actionis coram iudice, qui sententiam tulit, intra
decem annos ab intimatione sententiae computandos.
Can. 1304 -
§ 1. Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si: 1° lata est a
non legitimo numero iudicum contra praescriptum can. 1084; 2° motiva seu
rationes decidendi non continet; 3° subscriptionibus caret iure praescriptis; 4°
non refert indicationem loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est; 5° actu
indiciali nullo innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata; 6°
lata est contra partem legitime absentem secundum can. 1273,
§ 2.
§ 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres menses ab
intimatione sententiae computandos.
Can. 1305 - De querela nullitatis videt iudex, qui sententiam tulit; si
vero pars veretur, ne hic iudex praeoccupatum animum habeat, ideoque eum
suspectum existimat, exigere potest, ut alius iudex in eius locum subrogetur ad
normam can. 1108.
Can. 1306 - Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione intra
terminum ad appellationem statutum.
Can. 1307 -
§ 1. Querelam nullitatis proponere possunt non solum partes, quae se gravatas
putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est
interveniendi.
§ 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel
emendare intra terminos ad agendum in cann. 1303,
§ 2 et 1304,
§ 2 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita
est.
Can. 1308 - Causae de querela nullitatis secundum canones de iudicio
contentioso summario tractari possunt.
2° De appellatione
Can. 1309 - Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque
promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia
requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can.
1310. Can. 1310 - Non est locus appellationi: 1° a sententia ipsius Romani
Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2° a sententia vitio nullitatis infecta,
nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306; 3° a sententia, quae
in rem iudicatam transiit; 4° a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria,
quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a
sententia definitiva; 5° a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet
rem expeditissime esse definiendam. Can. 1311 -
§ 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra
peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae
computandum.
§ 2. Si ore fit, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat.
Can. 1312 - A delegato non datur appellatio ad delegantem, sed ad eius
immediatum superiorem, nisi delegans est ipsa Sedes Apostolica.
Can. 1313 - Si quaestio oritur de iure appellandi, tribunal appellationis
rem expeditissime definiat secundum canones de iudicio contentioso summario.
Can. 1314 - Appellatio prosequenda est coram iudice, ad quem dirigitur,
intra mensem ab eius interpositione computandum, nisi iudex, a quo sententia
lata est, longius tempus ad eam prosequendam parti praestituit. Can. 1315 -
§ 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium
iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto
exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus.
§ 2. Interea iudex, a quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta
a notario de eius authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta
sunt lingua tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali
cognitam cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet.
Can. 1316 - Inutiliter elapsis terminis appellatoriis sive coram iudice,
a quo sententia lata est, sive coram iudice, ad quem appellatio dirigitur, haec
deserta censetur.
Can. 1317 -
§ 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can.
1206.
§ 2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel a promotore
iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi cavetur, a
defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis.
Can. 1318 -
§ 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam parti conventae et vicissim.
§ 2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum
tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra
omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim
tenet.
§ 3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa,
etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus
incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a
die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.
§ 4. Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae
capita.
Can. 1319 - Appellatio exsecutionem sententiae suspendit.
Can. 1320 -
§ 1. Salvo can. 1369 in gradu appellationis non potest admitti nova petendi
causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo
tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex
toto sive ex parte.
§ 2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1283.
Can. 1321 - In gradu appellationis eodem modo ac in primo gradu iudicii
congrua congruis referendo procedendum est; sed, nisi forte complendae sunt
probationes, statim post litis contestationem ad causae discussionem deveniatur
et ad sententiam.
Art. X DE RE IUDICATA, DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM ET DE OPPOSITIONE TERTII
1° De re iudicata
Can. 1322 - Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si: 1° duplex
intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem
causa petendi; 2° appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita;
3° in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum
est; 4° lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio.
Can. 1323 -
§ 1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam
nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.
§ 2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque
exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad
impediendam novam eiusdem causae introductionem.
Can. 1324 - Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum
non exceptis causis de coniugum separatione.
Can. 1325 -
§ 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest
quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus
probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a
proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab
exhibitis novis probationibus et argumentis computandum debet decreto statuere,
utrum nova causae propositio admitti debeat necne.
§ 2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur,
exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut
tribunal appellationis ad normam can. 1337,
§ 3 suspensionem iubet.
2° De restitutione in integrum
Can. 1326 -
§ 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius
iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum.
§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita
probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis
probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur; 2° postea detecta
sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter
probant; 3° sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius; 4° legis non
mere processualis praescriptum evidenter neglectum est; 5° sententia adversatur
praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.
Can. 1327 -
§ 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326,
§ 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a
die cognitionis eorundem motivorum computandos.
§ 2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326,
§ 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab
intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326,
§ 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac
notitia decurrit.
§ 3. Termini, de quibus supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est
aetatis.
Can. 1328 -
§ 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam
suspendit.
§ 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad
moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni
demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione
ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat. Can. 1329 - Concessa restitutione
in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae.
3° De oppositione tertii
Can. 1330 - Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae
exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam
ante eius exsecutionem impugnare potest.
Can. 1331 -
§ 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a
tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis.
§ 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur
legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali, quod sententiam tulit,
servandae sunt normae datae pro causis incidentibus iudicialiter definiendis.
Can. 1332 -
§ 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut
laesum iri.
§ 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa
laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi praeiudicio est
affectura.
Can. 1333 - Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata
reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.
Art. XI DE GRATUITO PATROCINIO ET DE EXPENSIS IUDICIALIBUS
Can. 1334 - Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus
sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad
expensarum deminutionem.
Can. 1335 - Statuta tribunalis debent normas dare: 1° de expensis
iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; 2° de procuratorum,
advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; 3° de
gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; 4° de reparatione
damnorum, quae debetur ab eo, qui non solum in iudicio succubuit, sed temere
litigavit; 5° de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas
solvendas et damna reparanda.
Can. 1336 - A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna
reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra
quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.
Art. XII DE EXSECUTIONE SENTENTIAE
Can. 1337 -
§ 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo
can. 1328.
§ 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex
appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam
exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si
casus fert, praestitis cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam
sustentationem ordinatis vel alia iusta causa urget.
§ 3. Si vero sententia, quae nondum transiit in rem iudicatam, impugnatur,
iudex, qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc probabiliter fundatam
esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse, potest vel exsecutionem
ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.
Can. 1338 - Non antea exsecutioni locus esse potest, quam exsecutorium
iudicis decretum habetur, quo edicitur sententiam ipsam exsecutioni mandari
debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel ipso sententiae tenore
includatur vel separatim edatur.
Can. 1339 - Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigit,
quaestio incidens habetur ab illo iudice decidenda, qui tulit sententiam
exsecutioni mandandam.
Can. 1340 -
§ 1. Nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuitur,
sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis
eparchiae, ubi sententia in primo gradu iudicii lata est.
§ 2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam
ex officio exsecutio spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis
subiectum est.
§ 3. In controversiis, de quibus in can. 1069,
§ 1, exsecutio sententiae spectat ad Superiorem in typico vel statutis
determinatum.
Can. 1341 -
§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso tenore sententiae est permissum,
debet sententiam secundum obviam verborum significationem exsecutioni mandare.
§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem
de merito causae; si vero habet aliunde compertum sententiam esse nullam vel
manifesto iniustam ad normam cann. 1303, 1304 et 1326,
§ 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est sententia,
remittat partibus certioribus factis.
Can. 1342 -
§ 1. Quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est statim
ac res iudicata habetur.
§ 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam
vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor
pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui
tamen neque infra quindecim dies coartetur neque sex menses excedat.
CAPUT II DE IUDICIO CONTENTIOSO SUMMARIO
Can. 1343 -
§ 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non
exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit.
§ 2. Si iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus
iudiciales sunt nulli.
Can. 1344 -
§ 1. Libellus litis introductorius praeter ea, quae in can. 1187 recensentur,
debet: 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et
perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit
quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a iudice
possint.
§ 2. Libello litis introductorio adnecti debent saltem in exemplari authentico
documenta, quibus petitio innititur.
Can. 1345 -
§ 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1103,
§ 2 inutile cessit, iudex, si aestimat libellum litis introductorium aliquo
fundamento niti, intra tres dies decreto ad calcem libelli apposito praecipiat,
ut exemplar petitionis statim notificetur parti conventae, dato huic iure
mittendi intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis responsionem scripto
datam.
§ 2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can.
1194.
Can. 1346 - Si exceptiones partis conventae id exigunt, iudex actori
determinet terminum ad respondendum ita, ut ex allatis utriusque partis
elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat. Can. 1347 -
§ 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345,
§ 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad
audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse
debent, addita pro partibus dubii formula.
§ 2. In citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante audientiam
dies aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
Can. 1348 - In audientia primum tractantur quaestiones, de quibus in
cann. 1118, 1119, 1121 et 1122.
Can. 1349 -
§ 1. Probationes colliguntur in audientia salvo can. 1071.
§ 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium,
testium et peritorum.
Can. 1350 - Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et
exceptiones advocatorum redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in
eis tantummodo, quae pertinent ad substantiam rei controversae, et ab eisdem
subscribendae.
Can. 1351 - Probationes, quae non sunt in petitione vel responsione
allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1110; postquam
autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1283
novas probationes decernere.
Can. 1352 - Si in audientia omnes probationes colligi non potuerunt,
altera statuatur andientia.
Can. 1353 - Probationibus collectis fit in eadem audientia discussio
oralis.
Can. 1354 -
§ 1. Nisi quid ex discussione supplendum in instructione causae comperitur, vel
aliud exsistit, quod impedit, ne sententia ad normam iuris feratur, iudex
expleta audientia statim causam decidat; pars dispositiva sententiae statim
coram partibus praesentibus legatur.
§ 2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel alia iusta de causa
usque ad quintum diem utilem decisionem differre.
§ 3. Integer sententiae textus motivis expressis quam primum et ordinarie non
ultra quindecim dies partibus intimetur.
Can. 1355 - Si tribunal appellationis perspicit in inferiore gradu
iudicii in causa iure exclusa iudicium contentiosum summarium adhibitum esse,
nullitatem sententiae declarare et causam tribunali, quod sententiam tulit,
remittere debet.
Can. 1356 - In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, serventur
canones de iudicio contentioso ordinario; tribunal autem potest suo decreto
motivis praedito normas processuales, quae non sunt ad validitatem statutae, non
observare, ut celeritati salva iustitia consulat.
TITULUS XXVI DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
CAPUT I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS
Art. I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
1° De foro competenti
Can. 1357 - Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad
Ecclesiam spectat.
Can. 1358 - Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de
effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad
iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice
ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri. Can. 1359 - In causis
de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia
sunt: 1° tribunal loci, ubi matrimonium celebratum est; 2° tribunal loci, ubi
pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet; 3° tribunal loci, ubi actor
domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem nationis degat et
Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat; 4° tribunal
loci, ubi de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo Vicarius
iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat.
2° De iure impugnandi matrimonium
Can. 1360 - Habiles sunt ad matrimonium impugnandum: 1° coniuges; 2°
promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non
potest aut non expedit.
Can. 1361 -
§ 1. Matrimonium, quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem
alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de
validitate est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico
sive in foro civili solvendam.
§ 2. Si vero coniux moritur pendente causa, servetur can. 1199.
3° De obligationibus iudicum et tribunalis
Can. 1362 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus
perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad
matrimonium convalidandum et ad consortium vitae coniugalis restaurandum
inducantur.
Can. 1363 -
§ 1. Libello litis introductorio admisso praeses vel ponens procedat ad
intimationem decreti citationis ad normam can. 1191.
§ 2. Transacto termino quindecim dierum ab intimatione computando praeses vel
ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam petiit, intra decem
dies formulam dubii vel dubiorum ex officio definiat decreto, quod partibus
intimet.
§ 3. Formula dubii non tantum quaerat, num constet de nullitate matrimonii in
casu, sed definire debet, quo capite vel quibus capitibus validitas matrimonii
impugnetur.
§ 4. Post decem dies ab intimatione decreti computandos, si partes nihil
opposuerunt, praeses vel ponens novo decreto causae instructionem decernat.
4° De probationibus
Can. 1364 -
§1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori
iustitiae ius est: 1° interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo
can. 1240; 2° acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a
partibus producta recognoscere.
§ 2. Interrogationi, de qua in
§ 1, n. 1, partes assistere non possunt.
Can. 1365 - Nisi probationes aliunde plenae habentur, iudex ad partium
declarationes, de quibus in can. 1217,
§ 2, aestimandas testes de ipsarum partium credibilitate, si fieri potest,
adhibeat praeter alia indicia et adminicula.
Can. 1366 - In causis de impotentia vel de defectu consensus propter
mentis morbum iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis
inutilis evidenter apparet; in ceteris causis servetur can. 1255.
Can. 1367 - Si in instructione causae dubium valde probabile emersit de
non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest partibus consentientibus
causam de nullitate matrimonii suspendere et instructionem complere ad
obtinendam solutionem matrimonii sacramentalis non consummati; deinde acta ad
Sedem Apostolicam mittat una cum petitione huius solutionis ab alterutro vel
utroque coniuge facta et cum voto tribunalis et Episcopi eparchialis.
5° De sententia et de appellatione
Can. 1368 -
§ 1. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, una cum
appellationibus, si quae sunt, et ceteris actis iudicialibus intra viginti dies
ab intimatione sententiae computandos ad tribunal appellationis ex officio
mittatur.
§ 2. Si sententia pro matrimonii nullitate lata est in primo gradu iudicii,
tribunal appellationis perpensis animadversionibus defensoris vinculi et, si
quae sunt, etiam partium suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel
causam ad ordinarium examen secundi gradus iudicii admittat.
Can. 1369 - Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput
affertur, tribunal potest illud tamquam in primo gradu iudicii admittere et de
illo iudicare.
Can. 1370 -
§ 1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, in gradu
appellationis confirmata est vel decreto vel altera sententia, ii, quorum
matrimonium declaratum est nullum, possunt novum matrimonium celebrare statim ac
decretum vel altera sententia ipsis intimata est, nisi id prohibetur vetito ipsi
sententiae vel decreto apposito aut ab Hierarcha loci statuto.
§ 2.
Can. 1325 servandus est, etsi sententia, quae matrimonii nullitatem
declaravit, non altera sententia, sed decreto confirmata est.
Can. 1371 - Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis
debet eandem notificare Hierarchae loci, ubi matrimonium celebratum est; hic
Hierarcha vero curare debet, ut quam primum de declarata nullitate matrimonii et
de vetitis forte statutis in libris matrimoniorum et baptizatorum mentio fiat.
6° De processu documentali
Can. 1372 -
§ 1. Admissa petitione Vicarius iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest
praetermissis sollemnibus ordinarii processus, sed citatis partibus et cum
interventu defensoris vinculi matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex
documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni est obnoxium, certo constat
de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu formae celebrationis
matrimonii iure praescriptae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem
datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris.
§ 2. Si vero agitur de eo, qui formam celebrationis matrimonii iure praescriptam
servare debuit, sed matrimonium attentavit coram officiali civili vel ministro
acatholico, sufficit investigatio praematrimonialis, de qua in can. 784, ad
comprobandum eius statum liberum.
Can. 1373 -
§ 1. A sententia, de qua in can. 1372,
§ 1, defensor vinculi, si prudenter existimat vel vitia vel dispensationis
defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem tribunalis secundi gradus,
ad quem acta sunt mittenda quique scripto certior faciendus est agi de processu
documentali.
§ 2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.
Can. 1374 - Iudex tribunalis secundi gradus cum interventu defensoris
vinculi et auditis partibus decernat, utrum sententia sit confirmanda an potius
procedendum in causa sit ad ordinariam normam iuris; quo in casu eam remittit ad
tribunal primi gradus.
7° De Normae generales
Can. 1375 - Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt
iudicio contentioso summario tractari.
Can. 1376 - In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, applicandi
sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio
contentioso ordinario servatis normis specialibus de causis, quae ad bonum
publicum spectant.
Can. 1377 - In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel
etiam civilibus, quibus forte tenentur, altera erga alteram et erga filios ad
debitam sustentationem et educationem praestandas.
Art. II DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM
Can. 1378 -
§ 1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro locis particularibus
legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi eparchialis vel sententia
iudicis.
§ 2. Ubi vero decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur vel si
sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus eparchialis
eparchiae commorationis coniugum potest perpensis specialibus adiunctis
licentiam concedere adeundi forum civile.
§ 3. Si causa versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat
iudex, ut de licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio ad forum civile
deferatur.
Can. 1379 -
§ 1. Nisi qua pars indicium contentiosum ordinarium petit, iudicium contentiosum
summarium adhibeatur.
§ 2. Si iudicium contentiosum ordinarium adhibitum est et appellatio
interponitur, tribunal secundi gradus auditis partibus suo decreto vel
decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinariun examen secundi gradus
iudicii admittat.
Can. 1380 - Quod attinet ad tribunalis competentiam, servetur can. 1359,
nn. 2 et 3.
Can. 1381 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus
perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad consortium
vitae coniugalis restaurandum inducantur. Can. 1382 - Causis de coniugum
separatione interesse debet promotor iustitiae ad normam can. 1097.
Art. III DE PROCESSU PRAESUMPTAE MORTIS CONIUGIS
Can. 1383 -
§ 1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico vel civili
comprobari non potest, alter coniux a vinculo matrimonii solutus non habeatur
nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo eparchiali factam.
§ 2. Hanc declarationem Episcopus eparchialis tantummodo facere potest, si
peractis opportunis investigationibus ex testium depositionibus, ex fama aut ex
indiciis moralem certitudinem de coniugis morte obtinuit; sola coniugis
absentia, etsi diuturna, non sufficit.
§ 3. In casibus incertis et implexis Episcopus eparchialis intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens consulat
Patriarcham; ceteri Episcopi eparchiales vero Sedem Apostolicam consulant.
§ 4. In processu praesumptae mortis coniugis requiritur interventus promotoris
iustitiae, non vero defensoris vinculi.
Art. IV DE MODO PROCEDENDI AD OBTINENDAM SOLUTIONEM MATRIMONII NON CONSUMMATI
AUT SOLUTIONEM MATRIMONII IN FAVOREM FIDEI
Can. 1384 - Ad obtinendam solutionem matrimonii non consummati aut
solutionem matrimonii in favorem fidei adamussim serventur normae speciales a
Sede Apostolica latae.
CAPUT II DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM
Can. 1385 - Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive
ipse clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia
ordinatus est.
Can. 1386 -
§ 1. Libellus de validitate sacrae ordinationis accusanda mitti debet ad
competens Curiae Romanae Dicasterium, quod decernet, utrum causa ab ipso an a
tribunali ab eo designato sit agenda.
§ 2. Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura
obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, non
vero canones de iudicio contentioso summario.
§ 3. Misso libello clericus ordines sacros exercere ipso iure vetatur.
Can. 1387 - Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis
confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus
obligationibus eiusdem status liberatur.
CAPUT III DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
Can. 1388 - In amotione vel translatione parochorum servandi sunt cann.
1389 - 1400, nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur.
Art. I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
Can. 1389 - Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra
gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo
eparchiali a paroecia amoveri potest.
Can. 1390 - Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri
potest, hae praesertim sunt: 1° modus agendi, qui communioni ecclesiasticae
grave detrimentum vel perturbationem affert; 2° imperitia aut permanens mentis
vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem
reddunt; 3° bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel
aversio in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae; 4° gravis neglectus
vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit; 5° mala rerum
temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud
remedium afferri non potest.
Can. 1391 -
§ 1. Si ex instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus
eparchialis rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos
consilium presbyterale Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit,
selectis; si vero exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et
argumentis ad validitatem indicatis parocho paterne suadeat, ut intra tempus
quindecim dierum renuntiet.
§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis
ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi eparchialis
certiore facto Superiore maiore sive Superioris maioris certiore facto Episcopo
eparchiali non requisito alterius consensu.
Can. 1392 - Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione,
dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse
acceptetur.
Can. 1393 -
§ 1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis
iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.
§ 2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non
autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus
renuntiationem sine motivis recusat, Episcopus eparchialis decretum amotionis
ferat.
Can. 1394 - Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnat
motiva allegans, quae insufficientia Episcopo eparchiali videntur, hic, ut
valide agat: 1° invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in
relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet,
afferat; 2° deinde completa, si opus est, instructione una cum eisdem duobus
parochis, de quibus in can. 1391,
§ 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat;
3° tandem statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re
ferat.
Can. 1395 - Amoto parocho Episcopus eparchialis consulat collatione
alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione, prout casus fert et
adiuncta permittunt.
Can. 1396 -
§ 1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum
liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi
tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit.
§ 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest
alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum,
etiam exclusivum, eadem necessitate durante.
§ 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non
potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim
provideat.
Art. II DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM
Can. 1397 - Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas
postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad
aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto
proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat. Can. 1398 - Si
parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit,
rationes scripto exponat.
Can. 1399 -
§ 1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo
proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can.
1391,
§ 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero
exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes parocho iteret.
§ 2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat
translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens
paroeciam elapso determinato die esse vacaturam.
§ 3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem
declaret.
Can. 1400 - In casu translationis serventur can. 1396, iura quaesita et
aequitas.
TITULUS XXVII DE SANCTIONIBUS POENALIBUS IN ECCLESIA
CAPUT I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
Can. 1401 - Cum omnem rationem init Deus, ut errantem ovem reducat, illi,
qui ab Eo solvendi et ligandi potestatem acceperunt, morbo eorum, qui
deliquerunt, convenientem medicinam afferant, eos arguant, obsecrent, increpent
in omni patientia et doctrina, immo poenas imponant, ut vulneribus a delicto
illatis medeatur ita, ut neque delinquentes ad desperationis praecipitia
impellantur neque frena ad vitae dissolutionem et legis contemptum relaxentur.
Can. 1402 -
§ 1. Poena canonica per iudicium poenale in cann. 1468 - 1482 praescriptum
irrogari debet firma potestate coercitiva iudicis in casibus iure expressis et
reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Si vero iudicio auctoritatis, de qua in
§ 3, graves obstant causae, ne iudicium poenale fiat, et probationes de delicto
certae sunt, delictum puniri potest per decretum extra iudicium ad normam cann.
1486 et 1487, dummodo non agatur de privatione officii, tituli, insignium aut de
suspensione ultra annum, de reductione ad inferiorem gradum, de depositione vel
de excommunicatione maiore.
§ 3. Hoc decretum praeter Sedem Apostolicam ferre possunt intra fines suae
competentiae Patriarcha, Archiepiscopus maior, Episcopus eparchialis atque
Superior maior instituti vitae consecratae, qui potestatem regiminis ordinariam
habet, ceteris omnibus exclusis.
Can. 1403 -
§ 1. Etsi de delictis agitur, quae poenam secumferunt iure obligatoriam,
Hierarcha audito promotore iustitiae a procedura poenali, immo a poenis
irrogandis prorsus abstinere potest, dummodo ipsius Hierarchae iudicio haec
omnia simul concurrant: delinquens in iudicium nondum delatus suum delictum
Hierarchae in foro externo sincera paenitentia motus confessus est necnon de
reparatione scandali et damni congrue provisum est.
§ 2. Hoc vero Hierarcha facere non potest, si de delicto agitur, quod poenam
secumfert, cuius remissio auctoritati superiori reservata est, donec licentiam
ab eadem auctoritate obtinuerit.
Can. 1404 -
§ 1. In poenis benignior est interpretatio facienda.
§ 2. Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere,
etsi par adest ratio, immo gravior.
Can. 1405 -
§ 1. Qui habet potestatem legislativam, potest, quatenus vere necessarium est ad
aptius providendum disciplinae ecclesiasticae, etiam leges poenales ferre necnon
suis legibus etiam legem divinam aut ecclesiasticam ab auctoritate superiore
latam congrua poena munire servatis suae competentiae limitibus ratione
territorii vel personarum.
§ 2. Poenis iure communi in aliquod delictum statutis aliae poenae iure
particulari addi possunt; id antem ne fiat nisi gravissima de causa; si vero
iure communi indeterminata vel facultativa poena statuitur, iure particulari in
eius locum poena determinata vel obligatoria statui potest.
§ 3. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales, ut leges poenales iuris
particularis in eodem territorio, quatenus fieri potest, uniformes sint.
Can. 1406 -
§ 1. Quatenus aliquis potest praecepta imponere, eatenus potest re mature
perpensa et maxima moderatione poenas determinatas per praeceptum comminari eis
exceptis, quae in can. 1402,
§ 2 enumerantur; Patriarcha vero de consensu Synodi permanentis etiam has poenas
per praeceptum comminari potest.
§ 2. Monitio cum comminatione poenarum, qua Hierarcha legem non poenalem in
casibus singularibus urget, praecepto poenali aequiparatur.
Can. 1407 -
§ 1. Si iudicio Hierarchae, qui poenam irrogare potest, natura delicti id
patitur, poena irrogari non potest, nisi delinquens antea semel saltem monitus
est, ut a delicto desisteret, dato congruo ad resipiscentiam tempore.
§ 2. A delicto destitisse dicendus est is, quem delicti sincere paenituit quique
praeterea congruam reparationem scandali et damni dedit vel saltem serio
promisit.
§ 3. Monitio poenalis vero, de qua in can. 1406,
§ 2, sufficiens est, ut poena irrogari possit.
Can. 1408 - Poena reum non tenet, nisi postquam sententia vel decreto
irrogata est, salvo iure Romani Pontificis vel Concilii Oecumenici aliter
statuendi.
Can. 1409 -
§ 1. In lege poenali applicanda, etsi lex utitur verbis praeceptivis, iudex pro
sua conscientia et prudentia potest: 1° poenae irrogationem in tempus magis
opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura
praevidentur; 2° a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare, si
reus emendatus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est
aut si ipse reus satis ab auctoritate civili punitus est aut punitum iri
praevidetur; 3° poenas intra aequos limites moderari, si reus plura delicta
commisit et nimius videtur poenarum cumulus; 4° obligationem servandi poenam
suspendere in favorem eius, qui omni probitate vitae hucusque commendatus primum
deliquit, dummodo scandalum reparandum non urgeat; poena suspensa prorsus
cessat, si intra tempus a iudice determinatum reus iterum non deliquit, secus
tamquam utriusque delicti debitor gravius puniatur, nisi interim actio poenalis
pro priore delicto exstincta est.
§ 2. Si poena est indeterminata neque aliter lex cavet, iudex poenas in can.
1402,
§ 2 recensitas irrogare non potest.
Can. 1410 - In poenis clerico irrogandis ei salva esse debent, quae ad
congruam sustentationem sunt necessaria, nisi agitur de depositione, quo in casu
Hierarcha curet, ut deposito, qui propter poenam vere indiget, quo meliore fieri
potest modo, provideatur salvis semper iuribus ortis circa praecaventiam et
securitatem socialem necnon assistentiam sanitariam in favorem eius eiusque
familiae, si coniugatus est.
Can. 1411 - Nulla poena irrogari potest, postquam actio poenalis
exstincta est.
Can. 1412 -
§ 1. Qui lege aut praecepto tenetur, adnexae eidem quoque poenae obnoxius est.
§ 2. Si, postquam delictum commissum est, lex mutatur, applicanda est lex reo
favorabilior.
§ 3. Si vero lex posterior tollit legem vel saltem poenam, haec, quomodocumque
irrogata erat, statim cessat.
§ 4. Poena reum ubique tenet etiam resoluto iure eius, qui poenam irrogavit,
nisi aliter iure communi expresse cavetur.
Can. 1413 -
§ 1. Nulli poenae est obnoxius, qui decimum quartum aetatis annum non explevit.
§ 2. Qui vero intra decimum quartum et duodevicesimum aetatis annum delictum
commisit, puniri potest tantummodo poenis, quae privationem alicuius boni non
includunt, nisi Episcopus eparchialis vel iudex in casibus specialibus aliter
melius consuli posse censet eiusdem emendationi.
Can. 1414 -
§ 1. Poenis is tantum subicitur, qui legem poenalem vel praeceptum poenale
violavit aut deliberate aut ex graviter culpabili omissione debitae diligentiae
aut ex graviter culpabili ignorantia legis vel praecepti.
§ 2. Posita externa legis poenalis vel praecepti poenalis violatione praesumitur
eam deliberate factam esse, donec contrarium probetur; in ceteris legibus vel
praeceptis id praesumitur tantummodo, si lex vel praeceptum iterum post
monitionem poenalem violatur.
Can. 1415 - Si qua adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam
circumstantia attenuans, dummodo tamen delictum adhuc habeatur, iudex poenam
lege vel praecepto statutam temperare debet; immo pro sua prudentia, si censet
aliter posse melius consuli rei emendationi atque reparationi scandali et damni,
potest etiam a poena irroganda abstinere. Can. 1416 - Si delictum a recidivo
commissum est vel si alia adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam
circumstantia aggravans, iudex potest reum gravius punire, quam lex vel
praeceptum statuit, non exclusis poenis in can. 1402,
§ 2 recensitis.
Can. 1417 - Qui communi delinquendi consilio in delictum concurrunt neque
in lege vel praecepto expresse nominantur, eisdem poenis ac auctor principalis
puniri possunt vel ad prudentiam iudicis aliis poenis eiusdem vel minoris
gravitatis.
Can. 1418 -
§ 1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit nec tamen praeter suam
voluntatem delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum
statuta, nisi lex vel praeceptum aliter cavet.
§ 2. Si vero actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem conducunt,
auctor congrua poena puniatur, praesertim si scandalum aliudve grave damnum
evenit, leviore tamen quam ea, quae in delictum consummatum constituta est.
§ 3. Ab omni poena liberatur, qui sua sponte ab incepta delicti exsecutione
destitit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum est.
Can. 1419 -
§ 1. Qui a lege poenali dispensare potest vel a praecepto poenali eximere,
potest etiam poenam vi eiusdem legis vel praecepti irrogatam remittere.
§ 2. Potest praeterea lege vel praecepto poenali aliis quoque potestas conferri
poenas remittendi.
Can. 1420 -
§ 1. Poenam vi iuris communis irrogatam remittere potest: 1° Hierarcha, qui
iudicium poenale promovit vel decreto poenam irrogavit; 2° Hierarcha loci ubi
reus actu commoratur, consulto vero Hierarcha, de quo in n. 1.
§ 2. Hae normae valent etiam circa poenas vi iuris particularis vel praecepti
poenalis irrogatis, nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris cavetur.
§ 3. Poenam vero a Sede Apostolica irrogatam sola Sedes Apostolica remittere
potest, nisi Patriarchae vel aliis remissio poenae delegatur.
Can. 1421 - Remissio poenae vi aut metu gravi aut dolo extorta ipso iure
nulla est.
Can. 1422 -
§ 1. Remissio poenae dari potest etiam inscio reo vel sub condicione.
§ 2. Remissio poenae dari debet scripto, nisi gravis causa aliud suadet.
§ 3. Caveatur, ne petitio remissionis poenae vel ipsa remissio divulgetur, nisi
quatenus id vel utile est ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum
reparandum. Can. 1423 -
§ 1. Salvo iure Romani Pontificis remissionem cuiusvis poenae sibi vel aliis
reservandi, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel archiepiscopalis
maioris lege propter graves circumstantias lata reservare potest remissionem
poenarum Patriarchae vel Archiepiscopo maiori pro subditis, qui intra fines
territorii Ecclesiae, cui praeest, domicilium vel quasi-domicilium habent; nemo
alius potest valide sibi vel aliis reservare remissionem poenarum iure communi
statutarum nisi de consensu Sedis Apostolicae.
§ 2. Omnis reservatio stricte est interpretanda.
Can. 1424 -
§ 1. Remissio poenae dari non potest, nisi reum delicti patrati sincere
paenituit necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est.
§ 2. Si vero iudicio illius, cui remissio poenae competit, impletae sunt hae
condiciones, remissio, quatenus natura poenae spectata fieri potest, ne
denegetur.
Can. 1425 - Si quis pluribus poenis detinetur, remissio valet tantummodo
pro poenis in ipsa expressis; remissio generalis autem omnes aufert poenas eis
exceptis, quas in petitione reus mala fide reticuit.
Can. 1426 -
§ 1. Nisi alia poena iure determinata est, irrogari possunt secundum antiquas
Ecclesiarum orientalium traditiones poenae, quibus imponitur aliquod grave opus
religionis vel pietatis vel caritatis peragendum veluti preces determinatae, pia
peregrinatio, speciale ieiunium, eleemosynae, recessus spirituales.
§ 2. Illi, qui has poenas non est dispositus acceptare, aliae poenae irrogentur.
Can. 1427 -
§ 1. Salvo iure particulari correptio publica fit coram notario vel duobus
testibus aut per epistulam ita tamen, ut de receptione et tenore epistulae ex
aliquo documento constet.
§ 2. Cavendum est, ne ipsa correptione publica locus detur maiori, quam par est,
infamiae rei.
Can. 1428 - Si gravitas casus fert et praecipue si agitur de recidivis,
Hierarcha etiam praeter poenas per sententiam ad normam iuris irrogatas reum
submittere potest vigilantiae modo per decretum administrativum determinato.
Can. 1429 -
§ 1. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio tantum clericos vel
religiosos vel sodales societatis vitae communis ad instar religiosorum afficere
potest, praescriptio vero commorandi in certo loco vel territorio nonnisi
clericos eparchiae ascriptos salvo iure institutorum vitae consecratae.
§ 2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio irrogetur,
requiritur consensus Hierarchae loci, nisi agitur vel de domo instituti vitae
consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, quo in casu requiritur consensus
Superioris competentis, vel de domo clericis plurium eparchiarum paenitentibus
vel emendandis destinata.
Can. 1430 -
§ 1. Privationes poenales afficere possunt tantum illas potestates, officia,
ministeria, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, titulos, insignia,
quae sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui
iudicium poenale promovit vel decreto eam irrogat; idem valet pro translatione
poenali ad aliud officium.
§ 2. Potestatis ordinis sacri privatio dari non potest, sed tantum prohibitio
omnes vel aliquos eius actus exercendi ad normam iuris communis; item dari non
potest privatio graduum academicorum.
Can. 1431 -
§ 1. Excommunicatione minore puniti privantur susceptione Divinae Eucharistiae;
excludi insuper possunt a participatione in Divina Liturgia, immo etiam ab
ingressu in ecclesiam, si in ea cultus divinus publice celebratur.
§ 2. Ipsa sententia vel decreto, quo haec poena irrogatur, definiri debet
eiusdem poenae extensio et, si casus fert, duratio.
Can. 1432 -
§ 1. Suspensio potest esse vel ab omnibus vel aliquibus actibus potestatis
ordinis aut regiminis, ab omnibus vel aliquibus actibus vel iuribus cum officio,
ministerio vel munere conexis; eiusdem vero extensio ipsa sententia vel decreto,
quo poena irrogatur, definiatur, nisi iure iam determinata est.
§ 2. Nemo suspendi potest nisi ab actibus, qui sunt sub potestate auctoritatis
poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovet vel decreto
suspensionem irrogat.
§ 3. Suspensio numquam afficit validitatem actuum nec ius habitandi, si quod
reus ratione officii, ministerii vel muneris habet; suspensio vero vetans
fructus, remunerationes, pensiones aliudve percipere secumfert obligationem
restituendi, quidquid illegitime, etsi bona fide, perceptum est.
Can. 1433 -
§ 1. Clericus ad inferiorem gradum reductus vetatur illos actus potestatis
ordinis et regiminis exercere, qui huic gradui consentanei non sunt.
§ 2. Clericus vero a statu clericali depositus privatur omnibus officiis,
ministeriis aliisve muneribus, pensionibus ecclesiasticis et qualibet potestate
delegata; fit ad ea inhabilis; potestatem ordinis exercere prohibetur; promoveri
non potest ad superiores ordines sacros et laicis, ad effectus canonicos quod
attinet, aequiparatur firmis cann. 396 et 725.
Can. 1434 -
§ 1. Excommunicatio maior vetat praeter omnia illa de quibus in can. 1431,
§ 1, et alia sacramenta suscipere, sacramenta et sacramentalia ministrare,
officiis, ministeriis vel muneribus quibuslibet fungi, actus regiminis ponere,
qui, si tamen ponuntur, ipso iure nulli sunt.
§ 2. Excommunicatione maiore punitus a participatione in Divina Liturgia et in
aliis quibuslibet publicis celebrationibus cultus divini arcendus est.
§ 3. Excommunicatione maiore punitus vetatur frui privilegiis antea sibi
concessis; non potest valide consequi dignitatem, officium, ministerium aliudve
munus in Ecclesia vel pensionem nec fructus his adnexos facit suos; caret etiam
voce activa et passiva.
Can. 1435 -
§ 1: Si poena vetat suscipere sacramenta vel sacramentalia, vetitum suspenditur,
dum reus in periculo mortis versatur.
§ 2. Si poena vetat ministrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum
regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium est ad consulendum
christifidelibus in periculo mortis constitutis.
CAPUT II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
Can. 1436 -
§ 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in
dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non
resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione maiore puniatur,
clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa depositione.
§ 2. Praeter hos casus, qui sustinet doctrinam, quae a Romano Pontifice vel
Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut erronea damnata
est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur.
Can. 1437 - Qui subiectionem supremae Ecclesiae auctoritati aut
communionem cum christifidelibus eidem subiectis detrectat et legitime monitus
oboedientiam non praestat, ut schismaticus excommunicatione maiore puniatur.
Can. 1438 - Qui consulto omittit commemorationem Hierarchae in Divina
Liturgia et in laudibus divinis iure praescriptam, si legitime monitus non
resipiscit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1439 - Parentes vel parentum locum tenentes, qui filios in religione
acatholica baptizandos vel educandos tradunt, congrua poena puniantur. Can. 1440
- Qui normas iuris de communicatione in sacris violat, congrua poena puniri
potest.
Can. 1441 - Qui res sacras in usum profanum vel in malum finem adhibet,
suspendatur vel a Divina Eucharistia suscipienda prohibeatur. Can. 1442 - Qui
Divinam Eucharistiam abiecit aut in sacrilegum finem abduxit vel retinuit,
excommunicatione maiore puniatur et, si clericus est, etiam aliis poenis non
exclusa depositione.
Can. 1443 - Qui Divinae Liturgiae vel aliorum sacramentorum celebrationem
simulavit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1444 - Qui periurium commisit coram auctoritate ecclesiastica aut
qui, etsi iniuratus, iudici legitime interroganti scienter falsum affirmavit aut
verum occultavit aut qui ad haec delicta induxit, congrua poena puniatur.
Can. 1445 -
§ 1. Qui vim physicam in Episcopum adhibuit vel aliam gravem iniuriam in ipsum
iniecit, congrua poena puniatur non exclusa, si clericus est, depositione; si
vero idem delictum in Metropolitam, Patriarcham vel immo Romanum Pontificem
commissum est, reus puniatur excommunicatione maiore, cuius remissio in ultimo
casu ipsi Romano Pontifici est reservata.
§ 2. Qui id egit in alium clericum, religiosum, sodalem societatis vitae
communis ad instar religiosorum vel in laicum, qui actu munus ecclesiasticum
exercet, congrua poena puniatur.
Can. 1446 - Qui proprio Hierarchae legitime praecipienti vel prohibenti
non obtemperat et post monitionem in inoboedientia persistit, ut delinquens
congrua poena puniatur.
Can. 1447 -
§ 1. Qui seditiones vel odia adversus quemcumque Hierarcham suscitat aut
subditos ad inoboedientiam in eum provocat, congrua poena puniatur non exclusa
excommunicatione maiore, praesertim si hoc delictum adversus Patriarcham vel
immo adversus Romanum Pontificem commissum est.
§ 2. Qui impedivit libertatem ministerii vel electionis vel potestatis
ecclesiasticae aut legitimum bonorum Ecclesiae temporalium usum aut
perterrefecit electorem vel eum, qui potestatem vel ministerium exercet, congrua
poena puniatur.
Can. 1448 -
§ 1. Qui vel publico spectaculo vel contione vel in scripto publice evulgato vel
aliter instrumentis communicationis socialis utens blasphemiam profert aut bonos
mores graviter laedit aut in religionem vel Ecclesiam iniurias exprimit vel
odium contemptumve excitat, congrua poena puniatur.
§ 2. Qui nomen dat consociationi, quae contra Ecclesiam machinatur, congrua
poena puniatur.
Can. 1449 - Qui sine praescripto consensu vel licentia bona ecclesiastica
alienavit, congrua poena puniatur.
Can. 1450 -
§ 1. Qui homicidium patravit, puniatur excommunicatione maiore; clericus
praeterea aliis poenis puniatur non exclusa depositione.
§ 2. Eodem modo puniatur, qui abortum procuravit effectu secuto, firmo can. 728,
§ 2.
Can. 1451 - Qui hominem rapuit aut iniuste detinet, graviter vulneravit
vel mutilavit, ei torturam physicam vel psychicam intulit, congrua poena
puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1452 - Qui gravem iniuriam cuiquam intulit vel eius bonam famam per
calumniam graviter laesit, ad congruam satisfactionem praestandam cogatur; si
vero recusavit, excommunicatione minore vel suspensione puniatur.
Can. 1453 -
§ 1. Clericus concubinarius vel aliter in peccato externo contra castitatem cum
scandalo permanens suspensione puniatur, cui persistente delicto aliae poenae
gradatim addi possunt usque ad depositionem.
§ 2. Clericus, qui prohibitum matrimonium attentavit, deponatur.
§ 3. Religiosus, qui votum publicum perpetuum castitatis emisit et non est in
ordine sacro constitutus, haec delicta committens congrua poena puniatur.
Can. 1454 - Qui falso de quovis delicto aliquem denuntiavit, congrua
poena puniatur, non exclusa excommunicatione maiore, praesertim si denuntiatur
confessarius, Hierarcha, clericus, religiosus, sodalis societatis vitae communis
ad instar religiosorum aut laicus in munere ecclesiastico constitutus firmo can.
731.
Can. 1455 - Qui documentum ecclesiasticum falsum confecit aut in eo
falsum asseruit aut qui quolibet falso vel mutato documento scienter usus est in
re ecclesiastica aut verum documentum mutavit, destruxit vel occultavit, congrua
poena puniatur.
Can. 1456 -
§ 1. Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violavit, excommunicatione
maiore puniatur firmo can. 728,
§ 1, n. 1; si vero alio modo hoc sigillum fregit, congrua poena puniatur.
§ 2. Qui notitias ex confessione habere quoquo modo conatus est vel illas iam
habitas aliis transmisit, excommunicatione minore aut suspensione puniatur.
Can. 1457 - Sacerdos, qui complicem in peccato contra castitatem
absolvit, excommunicatione maiore puniatur firmo can. 728,
§ 1, n. 2.
Can. 1458 - Sacerdos, qui in actu vel occasione vel praetextu
confessionis paenitentem ad peccatiim contra castitatem sollicitavit, congrua
poena puniatur non exclusa depositione. Can. 1459 -
§ 1. Episcopi, qui alicui sine auctoritatis competentis mandato ordinationem
episcopalem ministraverunt, et is, qui ab ipsis ordinationem hoc modo suscepit,
excommunicatione maiore puniantur.
§ 2. Episcopus, qui alicui ordinationem diaconalem vel presbyteralem contra
praescripta canonum ministravit, congrua poena puniatur.
Can. 1460 - Qui auctoritatem civilem directe vel indirecte adiit, ut ea
instante sacram ordinationem, officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia
obtineret, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore et, si de
clerico agitur, etiam depositione.
Can. 1461 - Qui sacram ordinationem simoniace ministravit vel suscepit,
deponatur; qui vero alia sacramenta simoniace ministravit vel suscepit, congrua
poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore. Can. 1462 - Qui officium,
ministerium vel aliud munus in Ecclesia simoniace obtinuit, contulit aut
quomodocumque usurpavit aut illegitime retinet vel aliis transmisit vel
exsequitur, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.
Can. 1463 - Qui quidvis donavit vel pollicitus est, ut aliquis officium,
ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens illegitime aliquid ageret vel
omitteret, congrua poena poniatur; item, qui ea dona vel pollicitationes
acceptavit.
Can. 1464 -
§ 1. Qui praeter casus iure iam praevisos potestate, officio, ministerio vel
alio munere in Ecclesia per actum vel omissionem abusus est, congrua poena
puniatur non exclusa eorundem privatione, nisi in hunc abusum alia poena est
lege vel praecepto statuta.
§ 2. Qui vero ex culpabili neglegentia actum potestatis, officii, ministerii vel
alterius muneris in Ecclesia illegitime cum damno alieno posuit vel omisit,
congrua poena puniatur.
Can. 1465 - Qui officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia
exercens, cuicumque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, ascriptus est,
quemvis christifidelem contra can. 31 ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris
quomodocumque inducere praesumpsit, congrua poena puniatur.
Can. 1466 - Clericus, religiosus vel sodalis societatis vitae communis ad
instar religiosorum negotiationem aut mercaturam contra canonum praescripta
exercens congrua poena puniatur.
Can. 1467 - Qui obligationes sibi ex poena impositas violat, graviore
poena puniri potest.
TITULUS XXVIII DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS
CAPUT I DE IUDICIO POENALI
Art. I DE PRAEVIA INVESTIGATIONE
Can. 1468 -
§ 1. Quoties Hierarcha notitiam saltem veri similem habet de delicto, caute
inquirat per se vel per aliam idoneam personam circa facta et circumstantias,
nisi haec investigatio omnino superflua videtur.
§ 2. Cavendum est, ne ex hac investigatione bonum cuiusquam in discrimen
vocetur.
§ 3. Qui investigationem agit, easdem ac auditor in processu habet potestates et
obligationes; idemque non potest, si postea iudicium poenale promovetur, in eo
iudicem agere.
Can. 1469 -
§ 1. Firmis cann. 1403 et 1411, si investigatio satis instructa esse videtur,
decidat Hierarcha, num procedura in poenis irrogandis promovenda sit, et, si
affirmative decidit, utrum per iudicium poenale an per decretum extra iudicium
agendum sit.
§ 2. Hierarcha decisionem suam revocet vel mutet, quoties ex novis factis et
circumstantiis aliud sibi decernendum videtur.
§ 3. Antequam quicquam in re decernit, Hierarcha audiat de delicto accusatum et
promotorem iustitiae atque, si ipse prudenter censet, duos iudices aliosve iuris
peritos; consideret etiam Hierarcha, num ad vitanda inutilia iudicia expediat,
ut partibus consentientibus ipse vel investigator quaestionem de damnis ex bono
et aequo dirimat.
Can. 1470 - Investigationis acta et Hierarchae decreta, quibus
investigatio initur vel clauditur, eaque omnia, quae investigationem praecedunt,
si necessaria non sunt ad proceduram in poenis irrogandis, in archivo secreto
curiae asserventur.
Art. II DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE
Can. 1471 -
§ 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei
natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario
necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero
canones de iudicio contentioso summario.
§ 2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri
potest.
Can. 1472 -
§ 1. Si Hierarcha decrevit iudicium poenale esse ineundum, acta investigationis
promotori iustitiae tradat, qui libellum accusationis iudici ad normam cann.
1185 et 1187 exhibeat.
§ 2. Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae apud
illud tribunal constitutus.
Can. 1473 - Ad scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam
et ad iustitiae cursum tuendum potest Hierarcha audito promotore iustitiae et
citato ipso accusato in quolibet statu et gradu iudicii poenalis accusatum ab
exercitio ordinis sacri, officii, ministerii vel alterius muneris arcere, ei
imponere vel prohibere commorationem in aliquo loco vel territorio, vel etiam
publicam Divinae Eucharistiae susceptionem prohibere; quae omnia causa cessante
sunt revocanda et ipso iure finem habent cessante iudicio poenali.
Can. 1474 - Iudex accusatum citans debet eum invitare ad eligendum
advocatum intra tempus determinatum; quo inutiliter elapso idem iudex ex officio
advocatum accusato constituat tamdiu in munere mansurum, dum accusatus sibi
advocatum non constituerit. Can. 1475 -
§ 1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae fieri potest a
promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha, ex cuius deliberatione
iudicium promotum est.
§ 2. Renuntiatio, ut valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio
absens declaratus est.
Can. 1476 - Praeter defensiones et animadversiones scripto datas, si quae
fuerunt, discussio causae ore fieri debet.
Can. 1477 -
§ 1. Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus, pars
laesa, de qua in can. 1483,
§ 1 eiusque advocatus.
§ 2. Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem
vocare, ut peritias suas explicare possint.
Can. 1478 - In causae discussione accusatus semper ius habet, ut vel ipse
vel suus advocatus postremus loquatur. Can. 1479 -
§ 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat.
§ 2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum,
tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.
Can. 1480 - Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi
tribunal gravi de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad
formalem sententiae intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa
poenalis definita est, computandum differri potest.
Can. 1481 -
§ 1. Appellationem interponere potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit
ideo tantum, quia poena erat facultativa vel quia iudex potestate usus est, de
qua in cann. 1409,
§ 1 et 1415.
§ 2. Promotor iustitiae appellare potest, si censet reparationi scandali vel
restitutioni iustitiae satis provisum non esse.
Can. 1482 - In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter
constat delictum non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia
declarare et accusatum absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse
exstinctam.
Art. III DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA
Can. 1483 -
§ 1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi
illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam can. 1276.
§ 2. Interventus partis laesae non amplius admittitur, si factus non est in
primo gradu iudicii poenalis.
§ 3. Appellatio in causa de damnis fit ad normam cann. 1309 - 1321, etsi
appellatio in iudicio poenali fieri non potest; si vero utraque appellatio, etsi
a diversis partibus, interponitur, unicum fiat iudicium appellationis salvo can.
1484. Can. 1484 -
§ 1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest iudex iudicium de damnis
differre, donec sententiam definitivam in iudicio poenali tulerit.
§ 2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam tulit in iudicio poenali,
de damnis cognoscere, etsi iudicium poenale propter interpositam impugnationem
adhuc pendet vel accusatus absolutus est propter causam, quae non aufert
obligationem damna reparandi.
Can. 1485 - Sententia lata in iudicio poenali, etsi in rem iudicatam
transiit, nullo modo ius facit erga partem laesam, nisi haec intervenit ad
normam can. 1483.
CAPUT II DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM
Can. 1486 -
§ 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut: 1° accusatus
de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad
sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere
neglexit; 2° discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum
habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario; 3° in ipso decreto
exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur.
§ 2. Poenae autem, de quibus in can. 1426,
§ 1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte
rei scripto constet.
Can. 1487 -
§ 1. Recursus adversus decretum, quo poena irrogatur, intra decem dies utiles,
postquam intimatum est, ad auctoritatem superiorem competentem interponi potest.
§ 2. Hic recursus vim decreti suspendit.
§ 3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur ulterior recursus.
TITULUS XXIX DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
CAPUT I DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS
Can. 1488 - Leges instituuntur promulgatione.
Can. 1489 -
§ 1. Leges a Sede Apostolica latae promulgantur per editionem in Actorum Sedis
Apostolicae commentario officiali, nisi in casibus specialibus alius promulgandi
modus est praescriptus; obligare incipiunt elapsis tribus mensibus a die, qui
Actorum numero appositus est, computandis, nisi ex natura rei statim obligant
aut brevior vel longior vacatio expresse est statuta.
§ 2. Leges ab aliis legislatoribus latae promulgantur modo ab his legislatoribus
determinato et obligare incipiunt a die ab eisdem statuto.
Can. 1490 - Legibus mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia
catholica vel in eandem recepti, quique sufficientem usum rationis habent et,
nisi aliter iure expresse cavetur, septimum aetatis annum expleverunt.
Can. 1491 -
§ 1. Legibus a suprema Ecclesiae auctoritate latis tetentur omnes, pro quibus
datae sunt ubique terrarum, nisi pro determinato territorio conditae sunt;
ceterae leges vim habent tantummodo in territorio, in quo auctoritas, quae leges
promulgavit, potestatem regiminis exercet, nisi aliter iure cavetur vel ex
natura rei constat.
§ 2. Legibus latis pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae
sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu
commorantur firma
§ 3, n. 1.
§ 3. Peregrini: 1° non obligantur legibus iuris particularis sui territorii, dum
ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio nocet aut leges
sunt personales; 2° neque obligantur legibus iuris particularis territorii, in
quo versantur, eis exceptis, quae ordini publico consulunt aut actuum sollemnia
determinant aut res immobiles in territorio sitas respiciunt; 3° sed obligantur
legibus iuris communis et legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui
iuris, etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in suo territorio
non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant.
§ 4. Vagi obligantur omnibus legibus, quae vigent in loco, ubi versantur.
Can. 1492 - Leges a suprema Ecclesiae auctoritate latae, in quibus
subiectum passivum expresse non indicatur, christifideles Ecclesiarum
orientalium respiciunt tantummodo, quatenus de rebus fidei vel morum aut de
declaratione legis divinae agitur vel explicite de eisdem christifidelibus in
his legibus disponitur aut de favorabilibus agitur, quae nihil ritibus
orientalibus contrarium continent.
Can. 1493 -
§ 1. Nomine iuris communis in hoc Codice veniunt praeter leges et legitimas
consuetudines universae Ecclesiae etiam leges et legitimae consuetudines omnibus
Ecclesiis orientalibus communes.
§ 2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae
consuetudines, statuta aliaeque iuris normae, quae nec universae Ecclesiae nec
omnibus Ecclesiis orientalibus communes sunt.
Can. 1494 - Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi expresse in eis
de praeteritis cavetur.
Can. 1495 - Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt,
quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.
Can. 1496 - Leges, etiam irritantes aut inhabilitantes, in dubio iuris
non urgent; in dubio facti autem ab eis dispensare possunt Hierarchae, dummodo
dispensatio, si est reservata, concedi soleat ab auctoritate, cui reservatur.
Can. 1497 -
§ 1. Ignorantia vel error circa leges irritantes aut inhabilitantes earundem
effectum non impediunt, nisi aliud iure expresse statuitur.
§ 2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut
circa factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum non notorium
praesumitur, donec contrarium probetur.
Can. 1498 -
§ 1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice
interpretandi ab eodem collata est.
§ 2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex
et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si
legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur.
§ 3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus
administrativi in re speciali data vim legis non habet et obligat tantum
personas atque afficit res, pro quibus data est.
Can. 1499 - Leges intellegendae sunt secundum propriam verborum
significationem in textu et contextu consideratam, quae si dubia et obscura
mansit, secundum locos parallelos, si qui sunt, legis finem ac circumstantias et
mentem legislatoris.
Can. 1500 - Leges, quae poenam statuunt aut liberum iurium exercitium
coartant aut exceptionem a lege continent, strictae interpretationi subsunt.
Can. 1501 - Si certa de re deest expressum praescriptum legis, causa,
nisi est poenalis, dirimenda est secundum canones Synodorum et sanctorum Patrum,
legitimam consuetudinem, generalia principia iuris canonici cum aequitate
servata, iurisprudentiam ecclesiasticam, communem et constantem doctrinam
canonicam.
Can. 1502 -
§ 1. Lex posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse edicit aut
si illi est directe contraria aut totam de integro ordinat legis prioris
materiam.
§ 2. Lex iuris communis vero, nisi aliter in ipsa lege expresse cavetur, non
derogat legi iuris particularis nec lex iuris particularis pro aliqua Ecclesia
sui iuris lata derogat iuri magis particulari in eadem Ecclesia vigenti.
Can. 1503 - In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed
leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quatenus fieri potest,
conciliandae.
Can. 1504 - Ius civile, ad quod ius Ecclesiae remittit, in iure canonico
eisdem cum effectibus servetur, quatenus iuri divino non est contrarium et nisi
aliter iure canonico cavetur.
Can. 1505 - Enuntiatio sermonis genere masculino etiam genus femininum
respicit, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
CAPUT II DE CONSUETUDINE
Can. 1506 -
§ 1. Consuetudo comunitatis christianae, quatenus actuositati Spiritus Sancti in
corpore ecclesiali respondet, vim iuris obtinere potest.
§ 2. Iuri divino nulla consuetudo potest ullo modo derogare.
Can. 1507 -
§ 1. Ea tantum consuetudo vim iuris habere potest, quae est rationabilis et a
communitate legis saltem recipiendae capaci praxi continua et pacifica inducta
necnon per tempus iure statutum praescripta.
§ 2. Consuetudo, quae a iure expresse reprobatur, non est rationabilis.
§ 3. Consuetudo vigenti iuri canonico contraria aut, quae est praeter legem
canonicam, vim iuris obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos et
completos servata est; contra legem canonicam vero, quae clausulam continet
futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria
vel immemorabilis.
§ 4. Legislator competens potest consuetudinem consensu suo saltem tacito etiam
ante hoc tempus ut legitimam approbare. Can. 1508 - Consuetudo est optima legum
interpres.
Can. 1509 - Consuetudo sive contra sive praeter legem per contrariam
consuetudinem aut legem revocatur; sed nisi expressam de eis mentionem facit,
lex non revocat consuetudines centenarias vel immemorabiles; ad ceteras
consuetudines quod attinet, valet can. 1502,
§ 2.
CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
Can. 1510 -
§ 1. Actiis administrativi poni possunt ab eis, qui potestatem regiminis
exsecutivam habent, intra limites eorum competentiae necnon ab illis, quibus
haec potestas explicite vel implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae
delegationis.
§ 2. Actus administrativi sunt praesertim: 1° decreta, quibus pro casu speciali
datur decisio aut fit provisio canonica; 2° praecepta singularia, quibus
personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et
legitime imponitur praesertim ad legis observantiam urgendam; 3° rescripta,
quibus conceditur privilegium, dispensatio, licentia aliave gratia.
Can. 1511 - Effectum habet actus administrativus a momento, quo
intimatur, vel in rescriptis a momento, quo datae sunt litterae; si vero actus
administrativi applicatio committitur exsecutori, effectum habet a momento
exsecutionis. Can. 1512 -
§ 1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum
significationem et communem loquendi usum nec debet ad alios casus praeter
expressos extendi.
§ 2. In dubio actus administrativus, qui ad lites refertur, ad poenas
comminandas vel irrogandas attinet, iura personae coartat, iura aliis quaesita
laedit aut adversatur legi in commodum privatorum, strictam recipit
interpretationem; secus vero latam.
§ 3. In privilegiis ea semper adhibenda est interpretatio, ut ille, cui
privilegium concessum est, aliquam revera gratiam consequatur.
§ 4. Non solum dispensatio, sed ipsa potestas dispensandi ad certum casum
concessa strictae interpretationi subest.
Can. 1513 -
§ 1. Per legem contrariam nullus actus administrativus revocatur, nisi aliter in
ipsa lege cavetur aut lex lata est ab auctoritate superiore ei, qui actum
administrativum emisit.
§ 2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum posuit, nisi
aliter expresse cavetur.
§ 3. Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis
competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo intimatur personae, pro
qua datus est.
§ 4. Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali
cessatione causae motivae.
§ 5. Decretum praeceptumve singulare vim habere desinit etiam cessante lege, ad
cuius exsecutionem datum est; praeceptum singulare cessat etiam resoluto iure
praecipientis, nisi legitimo documento impositum est.
Can. 1514 - Actus administrativus, qui forum externum respicit, firmis
cann. 1520, 5 2 et 1527 scripto est consignandus; item, si fit in forma
commissoria, illius actus exsecutionis.
Can. 1515 - Actus administrativus, etiam si agitur de rescripto motu
proprio dato, effectu caret, quatenus iura aliis quaesita laedit aut legi vel
legitimae consuetudini contrarius est, nisi auctoritas competens expresse
clausulam derogatoriam addidit. Can. 1516 - Condiciones in actibus
administrativis tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, quoties per
particulas si, nisi, dummodo, vel in lingua vernacula per aliam eiusdem
significationis exprimuntur.
Art. I DE PROCEDURA IN DECRETIS EXTRA IUDICIUM FERENDIS
Can. 1517 -
§ 1. Antequam decretum extra iudicium fert, auctoritas necessarias notitias et
probationes exquirat; iure audiendos vel consulendos audiat vel consulat; eos,
quos directe decretum attingit ac praesertim eos, quorum iura laedi possunt,
audiat.
§ 2. Petitori et etiam legitime contradicenti auctoritas notitias et probationes
patefaciat, quae sine periculo publici vel privati damni cognosci possunt, et
rationes forte contrarias ostendat data eis opportunitate respondendi, etiam per
patronum, intra terminum ab ipsa auctoritate determinatum.
Can. 1518 - Auctoritas decretum intra sexaginta dies a recepta petitione
ad decretum obtinendum computandos ferat, nisi ius particulare propriae
Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et
petitor decretum iterum scripto petit, tricesimo die ab hac petitione recepta
computando, si etiam tunc nihil factum est, petitio pro reiecta habetur ac si eo
die reiectio per decretum facta sit ita, ut recursus adversus eam interponi
possit. Can. 1519 -
§ 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum
et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis
consuetudinibus, iustitia et aequitate.
§ 2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici
vel privati damni obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur
atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur,
si ipse petit.
Can. 1520 -
§ 1. Decretum vim iuris habet, postquam ei, ad quem destinatur, intimatum est
modo, qui secundum locorum leges et condiciones tutissimus est.
§ 2. Si periculum publici vel privati damni obstat, ne textus decreti scripto
tradi possit, potest auctoritas ecclesiastica iubere decretum ei, ad quem
destinatur, coram duobus testibus vel coram notario legi, processu verbali
redacto ab omnibus praesentibus subscribendo; his peractis decretum pro intimato
habetur.
§ 3. Si vero is, ad quem decretum destinatur, intimationem recusavit vel ad
normam iuris vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum sine iusta causa a
decreti auctore perpendenda non comparuit vel processui verbali subscribere
recusavit, decretum pro intimato habetur.
Art. II DE EXSECUTIONE ACTUUM ADMINISTRATIVORUM
Can. 1521 - Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur,
antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem
recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam circa
mandatum cum eo communicavit.
Can. 1522 -
§ 1. Exsecutor actus administrativi, cui committitur mera eiusdem actus
exsecutio, hanc exsecutionem denegare non potest, nisi manifesto constat eundem
actum esse nullum aut alia gravi de causa sustineri non posse aut condiciones
actui administrativo appositas non esse impletas; si vero exsecutio actus
administrativi ratione adiunctorum personae aut loci videtur inopportuna,
exsecutor exsecutionem intermittat et statim certiorem faciat auctoritatem, quae
actum posuit.
§ 2. Si in rescripto concessio gratiae exsecutori committitur, eius est de suo
prudenti iudicio et conscientia gratiam concedere vel denegare. Can. 1523 -
Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si condiciones
ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel substantialem procedendi
formam non servavit, exsecutio nulla est.
Can. 1524 - Exsecutor actus administrativi potest alium de suo prudenti
iudicio sibi substituere, nisi substitutio prohibita est aut electa est
industria personae aut substituti persona determinata est; his in casibus vero
exsecutori licet alii committere actus praeparatorios.
Can. 1525 - Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab
exsecutoris successore in officio, nisi electa est industria personae.
Can. 1526 - Exsecutori licet actum administrativum iterum exsecutioni
mandare, si quoquo modo in eiusdem actus exsecutione erravit.
Art. III DE RESCRIPTIS
Can. 1527 -
§ 1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de concessionibus gratiarum
vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud manifesto constat.
§ 2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare tenetur, quoties id legitime ab
eo petitur.
Can. 1528 - Rescriptum impetrari potest pro alio, etiam praeter eius
assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis
apparet.
Can. 1529 -
§ 1. Reticentia veri in precibus non obstat, quin rescriptum vim habeat, dummodo
expressa sint, quae ad validitatem sunt exprimenda secundum stilum curiae
Hierarchae, qui rescriptum concedit.
§ 2. Nec obstat expositio falsi, dummodo una saltem causa motiva proposita vera
sit.
Can. 1530 -
§ 1. Gratia ab auctoritate superiore denegata non potest ab auctoritate
inferiore valide concedi, nisi auctoritas superior expresse consensit.
§ 2. Gratia ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate
aeque competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione
denegationis mentione.
1° De privilegiis
Can. 1531 -
§ 1. Privilegium, scilicet gratia in favorem certarum personarum physicarum vel
iuridicarum per specialem actum facta, concedi potest a legislatore et ab eo,
cui legislator hanc potestatem concessit.
§ 2. Possessio centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi
privilegii.
Can. 1532 -
§ 1. Privilegium praesumitur perpetuum.
§ 2. Privilegium cessat: 1° si est personale, per exstinctionem personae, cui
concessum est; 2° si est reale vel locale, per absolutum rei vel loci interitum;
3° elapso tempore vel expleto numero casuum, pro quibus concessum est; 4° si
temporis progressu rerum adiuncta iudicio auctoritatis competentis mutantur ita,
ut noxium evaserit aut eius usus illicitus fiat.
§ 3. Privilegium locale, si locus intra quinquaginta annos restituitur,
reviviscit.
Can. 1533 -
§ 1. Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec ab auctoritate
competenti acceptata est.
§ 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica
renuntiare potest.
§ 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae aut ratione dignitatis loci
vel rei persona physica valide renuntiare non potest; nec ipsi personae
iuridicae integrum est privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedit
in Ecclesiae aliorumve praeiudicium.
Can. 1534 - Per non usum vel per usum contrarium privilegium aliis non
onerosum non cessat; si vero privilegium in aliorum gravamen cedit, amittitur si
accedit legitima praescriptio aut tacita renuntiatio.
Can. 1535 - Qui abutitur potestate sibi ex privilegio data, ab Hierarcha
moneatur; graviter abutentem ac frustra monitum Hierarcha privet privilegio,
quod ipse concessit; si vero privilegium concessum est ab auctoritate superiore,
eandem Hierarcha certiorem facere tenetur.
2° De dispensationibus
Can. 1536 -
§ 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae in casu speciali relaxatio,
concedi potest tantum iusta ac rationabili de causa habita ratione adiunctorum
casus et gravitatis legis, a qua dispensatur; secus dispensatio illicita et,
nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate superiore data est, etiam invalida
est.
§ 2. Bonum spirituale christifidelium est iusta et rationabilis causa.
§ 3. In dubio de sufficientia causae dispensatio licite et valide conceditur.
Can. 1537 - Dispensationi obnoxiae non sunt leges, quatenus determinant
ea, quae institutorum aut actuum iuridicorum essentialiter sunt constitutiva,
nec leges processuales et poenales.
Can. 1538 -
§ 1. Episcopus eparchialis dispensare potest tam a legibus iuris communis quam a
legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris in casu speciali
christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam exercet, quoties id ad
eorum bonum spirituale conferre iudicat, nisi ab auctoritate, quae leges tulit,
reservatio facta est.
§ 2. Si difficile est adire auctoritatem, cui dispensatio reservata est, et
simul in mora est periculum gravis damni, omnis Hierarcha in casu speciali
dispensare potest christifideles, in quos ad normam iuris potestatem suam
exercet, dummodo agatur de dispensatione, quam eadem auctoritas in eisdem
adiunctis concedit, firmo can. 396.
Can. 1539 - Qui habet potestatem dispensandi, eam exercere potest, etiam
extra territorium exsistens, in subditos, etsi a territorio absentes, atque,
nisi contrarium expresse statuitur, in peregrinos quoque in territorio actu
degentes necnon erga seipsum.
TITULUS XXX DE PRAESCRIPTIONE ET DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
CAPUT I DE PRAESCRIPTIONE
Can. 1540 - Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel
amittendi necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili,
Ecclesia recipit, nisi aliud iure communi statuitur.
Can. 1541 - Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nititur non solum
initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti salvo can. 1152.
Can. 1542 - Praescriptioni obnoxia non sunt: 1° iura et obligationes,
quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio
apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium
directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum
ecclesiasticarum; 5° obligationes et onera celebrationem Divinae Litnrgiae
respicientia; 6° provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium
ordinis sacri requirit; 7° ius visitationis et obligatio oboedientiae ita, ut
personae in Ecclesia a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli
auctoritati iam subsint.
CAPUT II DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
Can. 1543 - Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad
normam canonum, qui sequuntur.
Can. 1544 -
§ 1. Tempus continuum intellegitur, quod nullam patitur interruptionem.
§ 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut persequenti
competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat.
Can. 1545 -
§ 1. In iure dies intellegitur spatium constans ex 24 horis continuo supputandis
et incipit a media nocte; hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 dierum,
annus spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicuntur sumendi, prout sunt in
calendario.
§ 2. Si tempus est continuum, mensis et annus semper sumendi sunt, prout sunt in
calendario.
Can. 1546 -
§ 1. Dies, a quo calculus incipit, non computatur in termino, nisi huius initium
coincidit cum initio diei aut aliter expresse iure cavetur.
§ 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus
constat ex uno vel pluribus mensibus aut annis, ex una vel pluribus
hebdomadibus, finitur elapso ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die
eiusdem numeri caret, elapso ultimo die mensis.