De attentatis lite pendente.

Can. 1854. Attentatum est quidquid, lite pendente, aut altera pars adversus alteram aut ipse iudex adversus alterutram vel utramque partem innovat, parte dissentiente et in eius praeiudicium; sive innovatio respiciat litis materiam, salvo tamen praescripto can. 1672, 1673, sive respiciat terminos partibus a iure vel a iudice assignatos ad ponendos certos actus iudiciales.

Can. 1855. par. 1. Attentata sunt ipso iure nulla.

par. 2. Idcirco parti ex attentato laesae competit actio ad obtinendam declarationem nullitatis.

par. 3. Actio haec instituenda est coram ipso iudice causae principalis; quod si ob attentatum pars laesa iudicem suspectum habeat, exceptionem suspicionis potest opponere, in qua procedendum est ad normam can. 1615.

Can. 1856. par. 1. Pendente quaestione de attentato, cursus causae principalis regulariter suspenditur, sed si iudici opportunius videatur, quaestio de attentato potest una cum causa principali pertractari et resolvi.

par. 2. Quaestiones de attentatis expeditissime sunt pertractandae et decreto iudicis definiendae, auditis partibus et promotore iustitiae vel defensore vinculi, si hi iudicio intersint.

Can. 1857. par. 1. Demonstrato attentato, iudex decernere debet eius revocationem seu purgationem.

par. 2. Quod si attentatum vi vel dolo patratum sit, qui illud commisit, tenetur etiam de damnis erga partem laesam.

TITULUS XII.

De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione.

Can. 1858. Ante causae discussionem et sententiam omnes probationes quae sunt in actis et quae adhuc secretae permanserunt, sunt publicandae.

Can. 1859. Concessa partibus earumque advocatis facultate acta processualia inspiciendi petendique eorum exemplar, intelligitur facta publicatio processus.

Can. 1860. par. 1. Expletis omnubus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa deveniendum est.

par. 2. Haec conclusio habetur quoties aut partes a iudice interrogatae declarent se nihil aliud deducendum habere, aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se satis instructam causam habere.

par. 3. De peracta conclusione in causa, quocunque modo ea acciderit, iudex decretum ferat.

Can. 1861. par. 1. Post conclusionem in causa novae probationes inhibentur, nisi agatur de causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam aut de documentis nunc primum repertis, aut de testibus qui antea ob legitimum impedimentum tempore utili induci non potuerunt.

par. 2. Si novas probationes admittendas censeat, id decernat iudex, audita altera parte, cui congruum tempus concedat ut novas probationes cognoscere et se defendere possit; aliter iudicium nullius est momenti.

Can. 1862. par. 1. Facta conclusione in causa, iudex, pro suo prudenti arbitrio, partibus congruum temporis spatium praestituat ad defensiones suas seu allegationes sive per se sive per advocatum exhibendas.

par. 2. Hic terminus prorogari a iudice potest instante una parte, audita altera; vel etiam coarctari, utraque consentiente.

Can. 1863. par. 1. Defensio in scriptis est conficienda, et regulariter tot exemplaribus conscribenda quot sunt iudices, ut singula singulis iudicibus possint exemplaria distribui.

par. 2. Sed etiam promotori iustitiae et defensori vinculi, si iudicio intersint, debet exemplar tradi; praeterea partes inter se exemplaria commutare debent.

par. 3. Tribunalis praeses, quoties pro suo prudenti arbitrio necessarium censeat, et sine nimio partium gravamine fieri animadvertat, mandare potest ut defensio typis imprimatur una cum documentis principalibus in fasciculo coniungendis, qui actorum et documentorum summarium continet.

par. 4. Quo in casu iubeat ne quidquam imprimatur, nisi prius exhibito manuscripto et venia illud publicandi obtenta; praeterea sedulo caveat de secreto, si quod sit in causa servandum.

Can. 1864. Iudicis et in tribunali collegiali praesidis est moderari, pro sua prudentia, nimiam defensionum extensionem, nisi de hoc peculiari tribunalis lege sit cautum.

Can. 1865. par. 1. Communicatis vicissim inter partes defensionum scripturis, utrique parti responsiones exhibere liceat, intra breve tempus a iudice praestitutum, et servatis regulis et cautelis de quibus in can. 1863, 1864.

par. 2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur.

Can.1866. par. 1. Informationes, uti vocant, orales, quibus videlicet advocati iudicem de adiunctis iuris et facti causam respicientibus instruere satagunt, prohibentur.

par. 2. Admittitur tamen moderata disputatio coram iudice pro tribunali sedente ad aliquid illustrandum, si, alterutra vel utraque parte postulante, iudex eam utilem censeat atque admittat.

par. 3. Ad disputationem obtinendam partes exhibere debent in scriptis quaestionum capita cum altera parte discutienda, paucis verbis expressa; iudicis autem est ea cum partibus hinc inde communicare, ac diem et horam disputationi assignare et disputationem ipsam moderari.

par. 4. Disputationi assistat unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, scripto ad tramitem iuris ex continenti referre.

Can.1867. In causis contentiosis, si partes parare sibi tempore utili defensionem negligant, aut se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam pronuntiare.

TITULUS XIII.

De sententia.

Can. 1868. par. 1. Legitima pronuntiatio qua iudex causam a litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est: eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si principalem.

par. 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur.

Can. 1869. par. 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo cirqa rem sententia definiendam.

par. 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.

par. 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis.

par. 4. Iudex qui eam certitudinem efformare sibi non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et reum dimittat, nisi agatur de causa favorabili, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est, et salvo praescripto can. 1697, par. 2.

Can. 1870. Sententia ferri a iudice debet, expleta causae disceptatione; et si causa sit implicatior et contentionum vel documentorum mole difficilior, interponi potest congruum temporis intervallum.

Can. 1871. par. 1. In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.

par. 2. Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusionem suam venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.

par. 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

par. 4. In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere.

par. 5. Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet.

Can. 1872. Si unicus sit iudex, ipsius tantum est sententiam exarare; in tribunali vero collegiali servetur praescriptum can.1584.

Can. 1873. par. 1. Sententia debet:

1.o Definire controversiam coram tribunali agitatam; hoc est reum absolvere vel condemnare quod attinet ad petitiones vel accusationes adversus eum prolatas, data singulis dubiis, seu controversiae articulis, congrua responsione;

2.o Determinare (saltem quatenus fas sit et materia patiatur), quid pars damnata dare, facere, praestare, aut pati debeat, aut a quo abstinere; itemque quo modo, loco vel tempore obligatio implenda sit;

3.o Continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur;

4.o Statuere de litis expensis.

par. 2. In tribunali collegiali motiva ab extensore desumantur ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipsa iudicum maiore parte praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda.

Can. 1874. par. 1. Sententia ferri debet, divino Nomine ab initio semper invocato.

par. 2. Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, reus procurator, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.

par. 3. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conlusionibus.

par. 4. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.

par. 5. Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum subscriptione iudicis vel omnium iudicum, si plures fuerint, et notarii.

Can. 1875. Regulae superius positae locum habent potissimum in proferenda sententia definitiva; sed applicantur etiam, quantum diversa res patitur, in proferenda interlocutoria.

Can. 1876. Sententia, hac ratione redacta, quamprimum publicetur.

Can. 1877. Publicatio sententiae fieri potest tribus modis, vel citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente; vel partibus denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel tandem, ubi usus viget, sententiae exemplar transmittendo ad partes per publicos tabullarios ad normam can. 1719.

TITULUS XIV.

De iuris remendiis contra sententiam.

Can. 1878. par. 1. Si agatur de errore materiali qui inciderit vel in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in referendis factis aut partium petitionibus aut in ponendis calculis, errorem corrigere valet ipse iudex.

par. 2. Iudex ad hanc correctionem deveniat edito decreto ad instantiam partis, nisi pars altera refragetur.

par. 3. Si altera pars refragetur, quaestio incidens ad normam can. 1840, par. 3 decreto definiatur; et decretum ad calcem sententiae correctae referatur.

CAPUT I.

De appellatione.

Can. 1879. Pars quae aligua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a sententia appellandi, id est provocandi ab inferiore iudice qui sententiam tulit, ad superiorem, salvo praescripto can. 1880.

Can. 1880. Non est locus appellationi:

1.o A sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;

2.o A sententia iudicis qui a Sancta Sede delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione remota;

3.o A sententia vitio nullitatis infecta;

4.o A sententia quae in rem iudicatam transiit;

5.o A definitiva quae iuriurando litis decisorio innixa est;

6.o A iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;

7.o A sententia in causa pro qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;

8.o A sententia contra contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;

9.o A sententia lata contra eum qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare.

Can. 1881. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata est intra decem dies a notitia publicationis sententiae.

Can. 1882. par. 1. Appellatio fieri potest oretenus coram iudice pro tribunali sedente, si publice sententia legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.

par. 2. Aliter facienda est in scriptis, salvo casu de quo in can. 1707.

Can. 1883. Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.

Can. 1884. par. 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.

par. 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quamprimum satisfaciendi.

Can. 1885. par. 1. Si casus de quo in can. 1733 contigerit intra terminum ad appellandum utilem sed antequam appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum interest denuntiari eisque concessi intelliguntur termini a iure statuti a die denuntiationis computandi.

par. 2. Si contigerit postquam fuerit appellatum, appellatio interposita eisdem denuntietur, in quorum favorem a die denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad appellationem prosequendam.

Can. 1886. Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo, sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio.

Can. 1887. par. 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam reo, et vicissim.

par. 2. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare; idque facere potest etiam sub conditione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.

par. 3. Si sententia plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur facta contra omnia capita.

Can. 1888. Si unus ex pluribus correis aut actoribus sententiam impugnet, impugnatio censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut obligatio solidalis; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui appellavit, si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.

Can.1889. par. 1. Appellatio in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit ac propterea in suo robore permanet principium: <lite pendente nihil innovetur> ; appellatio autem in devolutivo tantum, non suspendit exsecutionem sententiae, licet lis adhuc pendeat circa meritum causae.

par. 2. Omnis appellatio est in suspensivo, nisi aliud in iure expresse caveatur, firmo praescripto can.1917, par. 2.

Can. 1890. Interposita appellatione tribunal a quo debet ad iudicem ad quem actorum causae authenticum exemplar vel ipsamet originalia acta causae transmittere ad normam can. 1644.

Can. 1891. par. 1. In gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

par. 2. Sed novis exhibitis documentis et novis probationibus poterit causa instrui, servatis regulis traditis in can. 1786, 1861.

CAPUT II.

De querela nullitatis contra sententiam.

Can. 1892. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, quando:

1.o Lata est a iudice absolute incompetenti vel in tribunali collegiali a non legitimo iudicum numero contra praescriptum can. 1576, par. 1;

2.o Lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;

3.o Quis nomine alterius egit sine legitimo mandato. Can. 1893. Nullitas de qua in can.1892 proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra triginta annos a die publicationis sententiae.

Can. 1894. Sententia vitio sanabilis nullitatis laborat, quando:

1.o Legitima defuit citatio;

2.o Motivis seu rationibus decidendi est destituta salvo praescripto can. 1605;

3.o Subscriptionibus caret iure praescriptis;

4.o Non refert indicationem anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit.

Can. 1895. Querela nullitatis in casibus de quibus in can. 1894, proponi potest vel una cum appellatione intra decendium, vel seorsum et unice qua querela intra tres menses a die publicationis sententiae coram iudice qui sententiam tulit.

Can. 1896. Si pars vereatur ne iudex, qui sententiam, querela nullitatis impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat et proinde eum suspectum merito existimet, exigere potest ut alius iudex, sed in eadem iudicii sede, in eius locum subrogetur ad normam can. 1615.

Can. 1887. par. 1. Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties iudicio interfuerunt.

par. 2. Imo ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare et emendare intra terminos ad agendum supra statutos.

CAPUT III.

De oppositione tertii.

Can. 1898. Si sententiae definitivae praescriptum iura aliorum offendat, hi habent remedium extraordinarium quod oppositio tertii dicitur, vi cuius qui ex sententia suorum iurium laesionem verentur, possunt sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare eique se opponere.

Can. 1899. par. 1. Oppositio fieri potest ad recurrentis arbitrium sive postulando revisionem sententiae ab ipso iudice qui eam tulit, sive appellando ad iudicem superiorem.

par. 2. In utroque casu oppositor probare debet ius suum revera esse laesum aut probabiliter laedendum.

par. 3. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia quatenus aut ipsa sit causa laesionis, aut, si exsecutioni mandetur, oppositorem gravi praeiudicio sit affectura.

par. 4. Si neutrum probetur, iudex, non obstante tertii oppositione, sententiae exsecutionem decernat.

Can. 1900. Admissa instantia, si oppositor agere velit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram ipso iudice qui sententiam tulit, regulae servandae sunt pro causis incidentibus datae.

Can. 1801. Causa ab oppositore victa, sententia antea lata mutanda est a iudice, secundum oppositoris instantiam.

TITULUS XV.

De re iudicata et de restitutione in integrum.

Can. 1902. Res iudicata habetur:

1.o Duplici sententia conformi;

2.o Sententia intra utile tempus non appellata; aut quae, licet appellata coram iudice a quo, deserta fuit coram iudice ad quem;

3.o Sententia definitiva unica, a qua non datur appellatio ad normam can. 1880.

Can. 1903. Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum; sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis.

Can. 1904. par. 1. Res iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec impugnari directe potest.

par. 2. Facit ius inter partes et dat exceptionem ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

Can. 1905. par. 1. Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium remedium appellationis aut querelae nullitatis, datur remedium extraordinarium restitutionis in integrum intra fines can. 1687, 1688, dummodo de evidenti iniustitia rei iudicatae manifesto constet.

par. 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:

1.o Sententia documentis innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;

2.o Postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie probent;

3.o Sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;

4.o Legis praescriptum evidenter neglectum fuerit.

Can. 1906. Ad restitutionem in integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal appellationis.

Can. 1907. par. 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

par. 2. Si tamen suspicio sit ex probabilibus indiciis petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

TITULUS XVI.

De expensis iudicialibus et gratuito patrocinio.

CAPUT I.

De expensis iudicialibus.

Can. 1908. In causis contentiosis possunt partes adigi ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium, nisi ab hoc onere eximantur ad normam can. 1914-1916.

Can. 1909. par. 1. Concilii Provincialis, vel conventus Episcoporum est taxarum notulam ac regulam statuere in qua praefiniatur quid partes debeant pro expensis iudicialibus; quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a partibus solvenda; quae mercedis mensura pro versionibus et transcriptionibus; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate; itemque pro exscribendis ex archivo documentis.

par. 2. Potest autem iudex pro suo prudenti arbitrio exigere ut pecunia pro iudicialibus expensis, pro indemnitate testium, pro honorariis peritorum debita a parte quae petit vel, si iudex ex officio agat, ab actore, antea deponatur penes tribunalis cancellariam aut saltem congrua cautio praestetur pecuniam deinde solutum iri.

Can.1910. par. 1. Victus victori iudiciales expensas regulariter reficere tenetur tum in causa principali tum in incidenti.

par. 2. Si actor vel reus temere litigaverit, etiam ad damnorum refectionem damnari debet.

Can. 1911. Si actor vel reus partialiter tantum succubuerit, aut lis agitata fuerit inter consanguineos vel affines, aut de quaestione valde ardua actum fuerit, aut quacunque alia iusta et gravi de causa, poterit iudex pro suo prudenti arbitrio ex toto vel ex parte inter litigantes expensas compensare; idque debet exprimere in ipso sententiae tenore.

Can. 1912. Si plures sint in causa qui condemnationem ad expensas mereantur, iudex eos damnet in solidum, si agatur de obligatione solidati; aliter pro rata.

Can. 1913. par. 1. A pronuntiatione circa expensas non datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, oppositionem intra decem dies facere potest coram eodem iudice: qui de hac re cognoscere denuo poterit, et taxationem emendare ac moderari.

par. 2. Appellatio a sententia circa causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas.

CAPUT II.

De gratuito patrocinio, aut expensarum iudicialium demunitione.

Can. 1914. Pauperes, si in totum impares sint expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium; si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.

Can. 1915. par. 1. Qui exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque documentis quibus quae conditio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

par. 2. Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae; imo concessam potest etiam revocare, si in decursu processus assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.

Can. 1916. par. 1. Ad gratuitum pauperum patrocinium iudex in singulis causis eligat aliquem ex advocatis in suo foro approbatum, qui ab hoc munere explendo, nisi ex causa iudici probata, sese subducere nequit, secus a iudice congrua poena, etiam suspensionis ab officio, plecti potest.

par. 2. Deficientibus advocatis, iudex Ordinarium loci roget ut aliam idoneam personam, si opus sit, designet ad pauperis patrocinium suscipiendum.
 

TITULUS XVII.

De exsecutione sententiae.



Can. 1917. par. 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest.

par. 2. Iudex tamen potest sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere:

1.o Si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis;

2.o Si alia gravis urgeat necessitas, ita tamen ut, concessa provisoria exsecutione, per cautiones, fideiiussiones aut pignora satis consultum sit indemnitati alterius partis casu quo exsecutio revocanda sit.

Can. 1918. Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur quo scilicet edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.

Can. 1919. Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, causa incidens habetur, ab illo ipso iudice, servatis de iure servandis, decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.

Can. 1920. par. 1. Sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Ordinarius loci in quo sententia primi gradus lata est.

par. 2. Quod si hic renuat vel negligat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, exsecutio spectat ad iudicem appellationis.

par. 3. Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem, qui definitivam sententiam tulit aut iudicem delegavit.

Can. 1921. par. 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni mandare.

par. 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse manifeste iniustam, abstineat ab exsecutione, et partem ad eum qui exsecutionem commisit, remittat.

Can. 1922. par. 1. Quod attinet ad reales actiones, adiudicata actori re aliqua, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.

par. 2. Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, quadrimestre conceditur pro implenda obligatione.

par. 3. Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel protrahere, ita tamen ut neque infra bimestre coaretetur, neque semestre excedat.

Can. 1923. par. 1. In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam minimum damnato noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis rebus quae minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel industriae deserviunt; et si agatur de clerico, salva honesta eiusdem sustentatione ad normam can. 122.

par. 2. Ad exsecutionem privationis beneficii iudex ne procedat contra clericum qui Sanctam Sedem adierit; sed si agatur de beneficio, cui adnexa sit animarum cura, Ordinarius provideat per designationem vicarii substituti.

Can. 1924. Exsecutor utatur prius monitis et praeceptis erga reluctantem; ad poenas autem spirituales et ad censuras ne deveniat, nisi ex necessitate et gradatim.


SECTIO II.

DE PECULIARIBUS NORMIS IN CERTIS QUIBUSDAM IUDICIIS SERVANDIS.



TITULUS XVIII.

De modis evitandi iudicium contentiosum.



CAPUT I.

De transactione.



Can. 1925. par. 1. Cum valde optandum sit ut lites inter fideles evitentur, iudex exhortationes adhibeat, ut cum aliqua contentiosa controversia quae privatum eorum bonum respiciat, ei proponitur iudicii forma dirimenda, per transactionem, si qua concordiae spes affulgeat, lis componatur.

par. 2. Huic officio iudex satisfacere poterit sive antequam partes in iudicium vocentur, sive cum primum iudicio steterint, sive denique quocunque tempore et efficacius et opportunius id tentari posse existimaverit.

par. 3. Convenit tamen dignitati iudicantis ne ipse per se, regulariter saltem, hoc negotium suscipiat tractandum, sed ut illud alicui sacerdoti, praesertim ex iudicibus synodalibus, committat.

Can. 1926. In transactione serventur normae statutae a legibus civilibus loci in quo transactio initur, nisi iuri divino vel ecclesiastico adversentur et salvo praescripto canonum qui sequuntur.

Can. 1927. par. 1. Transactio fieri valide nequit sive in causa criminali, sive in contentiosa in qua agitur vel de matrimonio dissolvendo, vel de materia beneficiaria, cum de ipso beneficii titulo disceptatur, nisi legitima accedat auctoritas, nec de rebus spiritualibus quotiescunque interveniat solutio rei temporalis.

par. 2. Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesiasticis et de iis rebus quae, etsi spiritualibus sunt adnexae, seorsum tamen a spiritualibus considerari queunt, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulet, sollemnitatibus a iure statutis pro alienatione rerum ecclesiasticarum.

Can. 1928. par. 1. Effectus transactionis ad exitum feliciter perductae dicitur compositio seu concordia.

par. 2. Expensarum, quas transactio postulaverit, nisi aliud expresse cautum sit, utraque pars dimidium solvat.



CAPUT II.

De compromisso in arbitros.



Can. 1929. Ad evitandas iudiciales contentiones, partes possunt quoque inire conventionem, qua controversia committatur iudicio unius vel plurium qui ad normam iuris quaestionem dirimant, vel de bono et aequo negotium pertractent et transigant; illi arbitri, isti arbitratores proprio nomine appellantur.

Can. 1930. Praescripta can. 1926, 1927 etiam compromisso in arbitros applicentur.

Can. 1931. Prohibentur ab arbitri munere valide gerendo laici in causis ecclesiasticis, excommunicati et infames post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam; religiosi vero munus arbitri ne suscipiant sine venia Superioris.

Can. 1932. Si nec in transactionem nec in compromissum in arbitros vel arbitratores partes consentire velint, controversia dirimenda erit per formale iudicium ad normam Sectionis Primae.



TITULUS XIX.

De iudicio criminali.



Can.1933. par. 1. Delicta quae cadunt sub criminali iudicio sunt delicta publica.

par. 2. Excipiuntur delicta plectenda sanctionibus poenalibus de quibus in can. 2168-2194.

par. 3. In delictis mixti fori Ordinarii regulariter ne procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in reum animadvertens, publico bono satis consulit.

par. 4. Poenitentia, remedium poenale, excommunicatio, suspensio, interdictum, dummodo delictum certum sit, infligi possunt etiam per modum praecepti extra iudicium.


CAPUT I.

De accusatoria actione et denuntiatione.



Can. 1934. Actio seu accusatio criminalis uni promotori iustitiae, ceteris omnibus exclusis reservatur.

Can. 1935. par. 1. Quilibet tamen fidelium semper potest delictum alterius denuntiare ad satisfactionem petendam vel damnum sibi resarciendum, vel etiam studio iustitiae ad alicuius scandali vel mali reparationem.

par. 2. Imo obligatio denuntiationis urget quotiescunque ad id quis adigitur sive lege vel peculiari legitimo praecepto, sive ex ipsa naturali lege ob fidei vel religionis periculum vel aliud imminens publicum malum.

Can. 1936. Denuntiatio scriptis a denuntiante subsignatis vel oretenus fieri debet loci Ordinario vel cancellario Curiae vel vicariis foraneis vel parochis, a quibus tamen, si viva voce facta fuerit scriptis est consignanda et statim ad Ordinarium deferenda.

Can. 1937. Qui delictum denuntiat debet promotori iustitiae adiumenta suppeditare ad eiusdem delicti probationem.

Can.1938. par. 1. In causa iniuriarum aut diffamationis, ut actio criminalis instituatur, requiritur praevia denuntiatio aut querela partis laesae.

par. 2. Sed si agatur de iniuria aut diffamatione gravi, clerico vel religioso, praesertim in dignitate constituto, illata, aut quam clericus vel religiosus alii intulerit, actio criminalis institui potest etiam ex officio.


CAPUT II.

De inquisitione.



Can. 1939. par. 1. Si delictum nec notorium sit nec omnino certum, sed innotuerit sive ex rumore et publica fama, sive ex denuntiatione, sive ex querela damni, sive ex inquisitione generali ab Ordinario facta, sive alia quavis ratione, antequam quis citetur ad respondendum de delicto, inquisitio specialis est praemittenda ut constet an et quo fundamento innitatur imputatio.

par. 2. Huic regulae locus est sive agatur de irroganda poena vindicativa vel censura, sive de ferenda sententia declaratoria poenae vel censurae in quam quis inciderit.

Can. 1940. Haec inquisitio, quamvis ab ipso loci Ordinario peragi possit, ex generali tamen regula committenda est alicui ex iudicibus synodalibus, nisi eidem Ordinario ex peculiari ratione alii committenda videatur.

Can. 1941. par. 1. Inquisitor delegetur non ad universitatem causarum, sed toties quoties et ad unam causam.

par. 2. Inquisitor tenetur iisdem obligationibus quibus iudices ordinarii, ac praesertim praestare debet iusiurandum de secreto servando deque officio fideliter implendo et abstinere ab accipiendis muneribus ad normam can. 1621-1624.

par. 3. Inquisitor nequit in eadem causa iudicem agere.

Can. 1942. par. 1. Prudenti Ordinarii iudicio committitur statuere quandonam ea, quae praesto sunt argumenta, sufficiant ad inquisitionem instituendam.

par. 2. Nihili faciendae sunt denuntiationes quae ab inimico manifesto, aut ab homine vili et indigno proveniunt, vel anonymae iis adiunctis iisque aliis elementis carentes, quae accusationem forte probabilem reddant.

Can. 1943. Inquisitio secreta semper esse debet, et cautissime ducenda, ne rumor delicti diffundatur, neve bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur.

Can. 1944. par. 1. Ad finem suum assequendum potest inquisitor aliquos, quos de re edoctos censeat, ad se accire et interrogare sub iureiurando veritatis dicendae et secreti servandi.

par. 2. In eorum examine servet inquisitor, quantum fieri potest et natura inquisitionis patitur, regulas statutas in can. 1770-1781.

Can. 1945. Inquisitor, antequam inquisitionem claudat, potest promotoris iustitiae consilium exquirere quoties in aliquam difficultatem inciderit, et cum eo acta communicare.

Can. 1946. par. 1. Expleta inquisitione, inquisitor, addito suffragio suo, omnia referat ad Ordinarium.

par. 2. Ordinarius vel de eius speciali mandato officialis suo decreto iubeat ut:

1.o Si appareat denuntiationem solido fundamento esse destitutam, id declaretur in actis et acta ipsa in secreto Curiae archivo reponantur;

2.o Si indicia criminis habeantur, sed nondum sufficientia ad accusatoriam actionem instituendam, acta in eodem archivo serventur et invigiletur interim moribus imputati, qui pro prudenti Ordinarii iudicio erit opportune super re audiendus, et, si casus ferat, monendus ad normam can. 2307;

3.o Si denique certa vel saltem probabilia et sufficientia ad accusationem instituendam argumenta praesto sint, citetur reus ad comparendum et procedatur ad ulteriora ad normam canonum qui sequuntur.


CAPUT III.

De correptione delinquentis.



Can. 1947. Si reus interrogatus delictum confiteatur, Ordinarius, loco criminalis iudicii, utatur correptione iudiciali si eidem locus sit.

Can. 1948. Correptio iudicialis locum habere nequit:

1.o In delictis quae poenam secumferunt excommunicationis specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatae, aut privationis beneficii, infamiae, depositionis aut degradationis;

2.o Quando agitur de ferenda sententia declaratoria poenae vindicativae vel censurae in quam quis inciderit;

3.o Quando Ordinarius existimet eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.

Can. 1949. par. 1. Correptioni locus esse potest semel et iterum, non autem tertio contra eundem reum.

par. 2. Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit, criminale iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam can. 1954 seqq.

Can. 1950. Intra fines can. 1947, 1948 potest correptio ab Ordinario adhiberi non solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo incepto ante conclusionem in causa; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi tamen prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.

Can. 1951. par. 1. Correptio adhiberi etiam potest; cum interposita fuit querela damni ex delicto.

par. 2. Quo in casu Ordinarius potest de bono et aequo, partibus consentientibus, videre et dirimere quaestionem de damno.

par. 3. Sed si censuerit quaestionem de damno difficulter de bono et aequo posse definiri, licet ipsi, remissa ordini iudiciario solutione huius quaestionis, per correptionem consulere reparationi scandali et emendationi delinquentis.

Can. l952. par. 1. Correptio iudicialis, praeter monita salutaria, debet plerumque coniuncta habere quaedam opportuna remedia, aut poenitentiarum vel piorum operum praescriptionem, quae valeant ad publicam reparationem laesae iustitiae aut scandali.

par. 2. Salutaria remedia, poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse debent iis, quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi infligi possent et deberent.

Can. 1953. Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia, poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non exsequatur.

CAPUT IV.

De instructione processus criminalis et de rei constitutione.



Can. 1954. Si correptio iudicialis vel insufficiens sit ad reparationem scandali et restitutionem iustitiae vel adhiberi nequeat quia reus delictum denegat, vel inutiliter adhibita fuerit, Episcopus, aut officialis, de eius speciali mandato, praecipiat ut acta inquisitionis tradantur promotori iustitiae.

Can. 1955. Promotor statim conficiat accusationis libellum eumque exhibeat iudici secundum normas in Sectione Prima statutas.

Can. 1956. In delictis gravioribus, si Ordinarius censeat cum fidelium offensione imputatum ministrare sacris aut officio aliquo spirituali ecclesiastico vel pio fungi aut ad sacram Synaxim publice accedere, potest, audito promotore iustitiae, eum a sacro ministerio, ab illorum officiorum exercitio, vel etiam a publica sacrae Synaxis participatione prohibere ad normam can. 2222, par. 2.

Can. 1957. Pariter si iudex censeat accusatum posse testibus timorem incutere aut eos subornare, aut alio modo iustitiae cursum impedire, potest, audito promotore iustitiae, decreto suo mandare, ut ille ad tempus deserat oppidum vel paroeciam quandam, vel etiam ut secedat in praefinitum locum ibique sub peculiari vigilantia maneat.

Can.1958. Decreta de quibus in can. 1956, 1957 ferri nequeunt, nisi reo citato et comparente vel contumaci, sive post primam eius auditionem seu constitutum, sive postea in decursu processus; et contra eadem non datur iuris remedium.

Can. 1959. In reliquis serventur regulae in Sectione Prima huius Libri traditae et in inflictione poenarum sanctiones in Libro Quinto statutae.

TITULUS XX.

De causis matrimonialibus.





CAPUT I.

De foro competenti.



Can. 1960. Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant.

Can. 1961. Causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem magistratum ad normam can. 1016; sed si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri.

Can. 1962. Causas matrimoniales ad eos spectantes de quibus in can. 1557, par. 1, n. 1, illa Sacra Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea Commissio exclusive cognoscet, cui eas toties quoties Summus Pontifex delegaverit; causas dispensationis super matrimonio rato et non consummato, Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum; causas vero quae referuntur ad privilegium Paulinum, Sacra Congregatio S. Officii.

Can.1963. par. 1. Quare nullus iudex inferior potest processum in causis dispensationis super rato instruere, nisi Sedes Apostolica facultatem eidem fecerit.

par. 2. Si tamen iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonio nullo ex capite impotentiae et ex eo, non impotentiae, sed nondum consummati matrimonii emerserit probatio, omnia acta ad Sacram Congregationem transmittantur, quae iis uti poterit ad sententiam super rato et non consummato ferendam.

Can. 1964. In aliis causis matrimonialibus iudex competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum est aut in quo pars conventa vel, si una sit acatholica, pars catholica domicilium vel quasi-domicilium habet.

Can. l965. Si matrimonium accusatur ex defectu consensus, curet ante omnia iudex ut monitionibus opportunis partem, cuius consensus deesse affirmatur, ad consensum renovandum inducat; si ex defectu formae substantialis vel ex impedimento dirimenti quod dispensari potest et solet, partes inducere studeat ad consensum in forma legitima renovandum vel ad dispensationem petendam.

CAPUT II.

De tribunali constituendo.



Can. 1966. Firmo praescripto can. 1576, par. 1, n.1, unicus est iudex instructor in inquisitione pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato.

Can. 1967. Sive agatur de nullitate matrimonii, sive de probandis inconsummatione et causis ad dispensandum super rato, citari debet defensor vinculi matrimonialis, ad normam can. 1586.

Can. 1968. Defensoris vinculi est:

1.o Examini partium, testium et peritorum adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata, in actu examinis a iudice aperienda, et partibus aut testibus proponenda; novas interrogationes, ab examine emergentes, iudici suggerere;

2.o Articulos a partibus propositos perpendere, eisque, quatenus opus sit, contradicere; documenta a partibus exhibita recognoscere;

3.o Animadversiones contra matrimonii nullitatem ac probationes pro validitate aut pro consummatione matrimonii scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad matrimonium tuendum utilia censuerit.

Can. 1969. Defensori vinculi ius esto:

1.o Semper et quolibet causae momento acta processus, etsi nondum publicati, invisere; novos terminos ad scripta perficienda flagitare, prudenti iudicis arbitrio prorogandos;

2.o De omnibus probationibus vel allegationibus ita certiorem fieri, ut contradicendi facultate uti possit;

3.o Petere ut alii testes inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur, processu etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones edere;

4.o Exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi tribunal unanimi suffragio dissentiat.

CAPUT III.

De iure accusandi matrimonium et postulandi dispensationem super rato.



Can. 1970. Tribunal collegiale nullam causam matrimonialem cognoscere vel definire potest, nisi regularis accusatio vel iure facta petitio praecesserit.

Can. 1971. par. 1. Habiles ad accusandum sunt:

1.o Coniuges, in omnibus causis separationis et nullitatis, nisi ipsi fuerint impedimenti causa;

2.o Promotor iustitiae in impedimentis natura sua publicis.

par. 2. Reliqui omnes, etsi consanguinei, non habent ius matrimonia accusandi, sed tantummodo nullitatem matrimonii Ordinario vel promotori iustitiae denuntiandi.

Can. 1972. Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem non admittatur probatio, nisi incidenter oriatur quaestio.

Can. 1973. Soli coniuges ius habent petendi dispensationem super matrimonio rato et non consummato.

CAPUT IV.

De probationibus.




ART. I. De testibus.



Can. 1974. Consanguinei et affines de quibus in can. 1757, par. 3, n. 3, habentur testes habiles in causis suorum propinquorum.

Can. 1975. par. 1. In causis impotentiae vel inconsummationis, nisi de impotentia vel inconsummatione aliunde certo constet, debet uterque coniux testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine aut affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate circa rem in controversiam deductam; quibus iudex ad normam can. 1759, par. 3 alios testes potest ex officio adiungere.

par. 2. Testimonium septimae manus est argumentum credibilitatis quod robur addit depositionibus coniugum; sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur.



ART. II. De inspectione corporali.



Can. 1976. In causis impotentiae aut inconsummationis requiritur inspectio corporis utriusque vel alterutrius coniugis per peritos facienda, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat.

Can. 1977. In peritis eligendis, praeter normas in can. 1792-1805 datas, serventur praescripta canonum qui sequuntur.

Can. 1978. Ad periti munus ne admittantur qui coniuges privatim inspexerint circa factum cui innititur petitio declarationis nullitatis vel inconsummationis; licet tamen hos tanquam testes inducere.

Can. 1978. par. 1. Ad inspiciendum virum, duo periti medici ex officio deputari debent.

par. 2. Ad mulierem vero inspiciendam duae obstetrices, quae legitimum peritiae testimonium habeant, ex officio designentur; nisi maluerit mulier a duobus medicis ex officio pariter designandis inspici vel id Ordinarius necessarium habuerit.

par. 3. Corporalis mulieris inspectio fieri debet, servatis plene christianae modestiae regulis et adstante semper honesta matrona ex officio designanda.

Can.1980. par. 1. Mulieris inspectionem obstetrices vel periti, seorsum singuli, exsequi debent.

par. 2. Singuli medici vel obstetrices singulas relationes conficiant, intra terminum a iudice praefinitum tradendas.

par. 3. Potest iudex relationes ab obstetricibus confectas examini alicuius periti medici subiicere, si id opportunum existimaverit.

Can. 1981. Peracta relatione, periti, obstetrices ac matrona, seorsum singuli, a iudice interrogentur, secundum articulos a vinculi defensore antea concinnatos quibus ipsi, praestito iuramento, respondeant.

Can. 1982. Etiam in causis defectus consensus ob amentiam, requiratur suliragium peritorum, qui infirmum, si casus ferat, eiusve acta quae amentiae suspicionem ingerunt, examinent secundum artis praecepta; insuper uti testes audiri debent periti qui infirmum antea visitaverint.


CAPUT V.

De publicatione processus, conclusione in causa

et sententia.



Can. 1983. par. 1. Publicato processu fas adhuc est partibus novos testes, ad normam tamen can. 1786, super diversis articulis inducere.

par. 2. Si vero testes iam excussi super iisdem articulis antea propositis denuo audiendi sint, servetur praescriptum can. 1781, integro iure defensoris vinculi opportunas proponendi exceptiones.

Can. 1984. par. 1. Defensor vinculi ius habet ut in allegando, petendo et respondendo tam in scriptis quam in defensione orali, audiatur postremus.

par. 2. Quare tribunal ad definitivam sententiam ne deveniat, nisi prius vinculi defensor interrogatus declaraverit sibi nihil deducendum vel inquirendum superesse.

par. 3. Si vero ante praefinitum a iudice iudicii diem defensor nihil deduxerit, praesumitur eum nihil iam deducendum habere.

Can. 1985. In causis quae spectant ad dispensationem matrimonii rati et non consummati, iudex instructor neque ad publicationem processus neque ad sententiam super ipsa inconsummatione et causis ad dispensandum deveniat, sed omnia acta una cum voto scripto Episcopi et defensoris vinculi transmittat ad Sedem Apostolicam.

CAPUT VI.

De appellationibus.



Can. 1986. A prima sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, vinculi defensor, intra legitimum tempus, ad superius tribunal provocare debet; et si negligat officium suum implere, compellatur auctoritate iudicis.

Can. 1987. Post secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem confirmaverit, si defensor vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non crediderit esse appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae denuntiatione elapsis, novas nuptias contrahendi.

Can. l988. Decreta matrimonii nullitate, Ordinarius loci curare debet, ut de ea mentio fiat in baptismorum et matrimoniorum regestis, ubi matrimonii celebratio consignata invenitur.

Can. 1989. Cum sententiae in causis matrimonialibus nunquam transeant in rem iudicatam, causae ipsae, si nova argumenta praesto sint, retractari semper poterunt, firmo praescripto can. 1903.

CAPUT VII.

De casibus exceptis a regulis hucusque traditis.



Can. 1990. Cum ex certo et authentico documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit de exsistentia impedimenti disparitatis cultus, ordinis, voti sollemnis castitatis, ligaminis, consanguinitatis, affinitatis aut cognationis spiritualis, simulque pari certitudine apparuerit dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus hucusque recensitis, poterit Ordinarius, citatis partibus, matrimonii nullitatem declarare, cum interventu tamen defensoris vinculi.

Can. 1991. Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta de quibus in can. 1990 non esse certa aut dispensationem super eisdem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de casu excepto.

Can. 1992. Iudex alterius instantiae, cum solo interventu defensoris vinculi, decernet eodem modo de quo in can. 1990, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae.

TITULUS XXI.

De causis contra sacram ordinationem.



Can.1993. par. 1. In causis quibus impugnantur obligationes ex sacra ordinatione contractae vel ipsa sacrae ordinationis validitas, libellus mitti debet ad Sacram Congregationem de disciplina Sacramentorum vel, si ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad Sacram Congregationem S. Officii; et Sacra Congregatio definit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite sit pertractanda.

par. 2. Si primum, Sacra Congregatio causam remittit ad tribunal dioecesis quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis, vel, si sacra ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad tribunal dioecesis in qua ordinatio peracta fuit; pro gradibus vero appellationis standum praescripto can. 1594-1601.

par. 3. Si alterum, ipsamet Sacra Congregatio quaestionem dirimit, praevio processu informativo peracto a tribunali Curiae competentis.

Can. 1994. par. 1. Validitatem sacrae ordinationis accusare valet clericus peraeque ac Ordinarius cui clericus subsit vel in cuius dioecesi ordinatus sit.

par. 2. Solus clericus, qui existimet se ex sacra ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem nullitatis onerum petere.

Can. 1995. Ea omnia, quae tum in Sectione Prima huius Partis, tum in peculiari titulo de processu in causis matrimonialibus sunt dicta, servari etiam debent, congrua congruis referendo, in causis contra sacram ordinationem.

Can. 1996. Defensor vinculi sacrae ordinationis iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur officiis quibus defensor vinculi matrimonialis.

Can. 1997. Quamvis actio instituta fuerit non super ipsamet sacrae ordinationis nullitate, sed super obligationibus tantum ex ipsa sacra ordinatione exsurgentibus, nihilominus clericus est ad cautelam ab exercitio ordinum prohibendus.

Can. 1998. par. 1. Ut clericus liber sit ab obligationibus quae a vinculo ordinationis manant, requiruntur duae sententiae conformes.

par. 2. Quod ad appellationem attinet, in his causis serventur praescripta can. 1986-1989 de causis matrimonialibus.

PARS SECUNDA.

DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS

BEATORUM.



Can. 1999. par. 1. Causae beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum unius Sanctae Sedis iudicio reservantur.

par. 2. Ad normam can. 253, par. 3 una Sacrorum Rituum Congregatio in his causis competens est.

par. 3. Ordinarii locorum, iure proprio, possunt ea tantum quae in canonibus qui sequuntur eisdem expresse demandantur.

Can. 2000. par. 1. Causae huiusmodi duplici possunt procedere via, scilicet vel ordinaria non cultus vel extraordinaria casus excepti seu cultus.

par. 2. Per ordinariam viam proceditur, quando, antequam ad discussionem super virtutibus deveniatur, probari intenditur nullum publicum cultum Servo Dei fuisse praestitum vel, si quando per abusum praestitus fuerit, sublatum fuisse; per extraordinariam vero cum probari intenditur aliquem Dei Servum in possessione publici et ecclesiastici cultus versari.

Can. 2001. par. 1. Causae martyrum sive procedant per viam ordinariam sive per extraordinariam non sunt cumulandae, sed unaquaeque singillatim tractanda est, nisi agatur de martyribus qui in eadem persecutione eodemque loco passi sunt.

par. 2. Id extendi quoque debet ad distinctos processus et discussiones quae in iis causis fieri praescribuntur inde a causae introductione usque ad finem.

Can. 2002. In canonibus qui sequuntur, nomine Ordinarii non intelligitur Vicarius Generalis, nisi habuerit mandatum speciale.

 

TITULUS XXII.


De nonnullis personis quae in his processibus partem habent.

CAPUT I.

De Actore et Postulatore.



Can. 2003. par. 1. Quivis fidelis vel legitimus Christifidelium coetus ius habet petendi ut causa apud tribunal competens instruatur.

par. 2. Si petitio a legitima et competenti Ecclesiae auctoritate admissa fuerit, eo ipso petenti ius est causam legitime promovendi et ad exitum perducendi.

par. 3. Loci Ordinarius potest sive ex officio sive ad instantiam causam beatificationis instruere.

Can. 2004. par. 1. Actor potest agere vel per se vel per procuratorem ad hoc legitime constitutum; mulieres nonnisi per procuratorem.

par. 2. Qui apud tribunal competens causam pertractat dicitur postulator.

par. 3. Postulator, sive proprio sive alieno nomine agat, debet esse sacerdos vel saecularis vel religiosus, in Urbe fixam habens sedem.

Can. 2005. Singuli pro singulis causis postulatores admittuntur: nec alii quam causae postulatori competit ius substituendi sibi per legitimum mandatum alios qui vice-postulatores dieuntur.

Can. 2006. par. 1. Tum postulator tum vice-postulatores, si ex alius mandato causam agant, antequam ad munus suum exercendum admittantur, debent mandatum tribunali exhibere.

par. 2. Mandatum postulatoris exactum sit ad normam can. 1659 neque censeatur legitimum nisi cum fuerit a Sacra Congregatione admissum et in eiusdem actis inscriptum; mandatum vero vice-postulatorum debet recognosci et admitti a tribunali in quo munus suum exercent.

Can. 2007. Ad postulatoris officium pertinet:

1. Agere causam apud iudices competentes;

2. Necessarios sumptus facere; sed pecunia a fidelibus ad causae expensas collecta administrari debet ad normam instructionum Sedis Apostolicae;

3. Nomina testium et documenta tribunali exhibere;

4. Conficere et exhibere promotori fidei articulos, super quibus testes in processibus debeant interrogari.

Can. 2008. Mandatum postulatoris, si postulator nomine alius agat, finem habet iisdem de causis quibus ad normam iuris mandatum aliorum procuratorum exstinguitur.

 

CAPUT II.

De Cardinali Relatore, Promotoribus fidei et Sub-promotoribus.

Can. 2009. par. 1. In causis, quae agitantur apud Sacram Congregationem, relatorem seu ponentem agat unus e Patribus Cardinalibus eidem Congregationi adscriptis, a Romano Pontifice designatus.

par. 2. Eius officium est causae sibi demandatae peculiare studium impendere et in plenaria seu ordinaria congregatione ea omnia referre, quae sive in favorem causae sive contra eam facere videntur.

Can. 2010. par. 1. Ad ius tuendum in quolibet processu partem habere debet promotor fidei, qui semper citari debet ad normam can.1587.

par. 2. Fidei promotor apud Sacram Congregationem dicitur Promotor generalis fidei, et Assessor Sacrae Congregationis qui eidem assistit, dicitur Sub-promotor generalis fidei.

Can. 2011. par. 1. Promotor fidei, extra Sacram Congregationem, constitui potest vel ad omnes causas vel ad aliquam causam particularem.

par. 2. Promotor fidei generalis et Sub-promotor generalis a Romano Pontifice eliguntur; promotor fidei apud Ordinariorum tribunal, si quidem agatur de processu apostolico, nominatur a Promotore generali et tunc nomen sub-promotoris habet; secus nominetur ab Ordinario ante edictum de quo in can. 2043.

Can. 2012. par. 1. Promotoris fidei est concinnare interrogatoria sobria, mere historica, quae non eo spectent ut certam quandam responsionem ab interrogato eliciant, quaeque apta sint ad veritatem eruendam etiam super articulis a postulatore propositis, eaque iudicibus exhibere sub secreti obligatione.

par. 2. Est praeterea eiusdem promotoris instare ut testes ex officio citentur et opportunas promovere exceptiones; sed iudex potest testes, etiam promotore fidei non instante aut renuente, ipso tamen monito, ex officio arcessere.

CAPUT III.

De notario, cancellario et advocatis.

Can. 2013. par. 1. Processibus sive apostolicis sive ab Ordinario loci iure proprio instruendis assistere debet notarius seu actuarius.

par. 2. Notarius apud Sacram Congregationem debet esse e numero Protonotariorum participantium.

Can. 2014. Religiosi fungi valide nequeunt munere notarii, nisi ex necessitate; in causis autem propriae religionis semper excluduntur.

Can. 2015. In processibus ab Ordinario loci instruendis extra Urbem, notarii munere fungi potest ipsemet Curiae notarius; in Urbe notarii munere fungatur Protonotarius Sacrae Congregationis, eoque absente, notarius Vicariatus Urbis.

Can. 2016. Notario dari potest adiutor seu, ut aiunt, adiunctus qui ei auxilium praestet in conferendis transumptis cum actis originalibus, et exemplaribus cum documentis quae ex autographis in bibliothecis, tabulariis, etc., servatis transcribantur.

Can. 2017. Notarius adiunctus et cancellarius Sacrae Congregationis debent esse sacerdotes, integrae famae et omni exceptione maiores; cancellarius vero sit praeterea laurea in iure canonico donatus.

Can. 2018. Advocati et procuratores in causis beatificationis et canonizationis apud Sacram Congregationem debent esse potiti laurea in iure canonico et saltem licentia in sacra theologia, et fecerint oportet tirocinium penes aliquem ex advocatis Sacrae eiusdem Congregationis vel penes ipsum fidei Subpromotorem generalem; pro advocatis insuper requiritur legitimus titulus advocati rotalis.

TITULUS XXIII.

De probationibus in his processibus adhibendis.

CAPUT I.

De probationibus generatim.

Can. 2019. In his causis probationes debent esse omnino plenae; nec aliae sunt admittendae, nisi quae ex testibus et ex documentis eruantur.

Can. 2020. par. 1. Ad probandum nunquam Servo Dei cultum fuisse praestitum, quatuor saltem testes sunt necessarii.

par. 2. Ad probandam famam virtutum, martyrii ac miraculorum, octo saltem testes requiruntur, qui singulares esse possunt singularitate, ut aiunt, adminiculativa; praeterea duo saltem testes ex officio vocandi sunt.

par. 3. Ad probandas virtutes vel martyrium, requiruntur testes de visu et contestes: historica monumenta adminiculum tantum praestare possunt.

par. 4. Si habeantur in processu apostolico testes ex auditu a videntibus et in informativo testes de visu, possunt ii omnes coniungi in linea probationis.

par. 5. Si vero adsint in informativo testes de visu et in apostolico testes tantummodo ex auditu auditus, hi habent vim adminiculi, magis vel minus gravis pro prudenti iudicum aestimatione; et tunc tantum ad ulteriora, idest ad miraculorum disceptationem, procedi potest, cum ex horum omnium testium coniunctione talis habeatur probatio quae viro prudenti de re gravi iudicaturo fidem factura sit et auctoritatem.

par. 6. In causis tamen antiquis per viam non cultus procedentibus, in quibus deficiunt oculati testes vel ex auditu a videntibus, et in causis procedentibus per viam casus excepti, virtutes et martyrium probari poterunt per testes ex auditu atque ex publica fama, quae annulatam, uti aiunt, traditionem ex auditu constituat, et per documenta coaeva vel monumenta uti authentica recognita.

par. 7. Denique miracula semper probanda sunt per testes de visu et contestes.

Can. 2021. Cultus immemorabilis probatur per autentica monumenta, quae constitutioni Urbaniane, an. 1634 promulgatae, centum annorum spatio antecedant vel illo saeculo perdurante sint edita, dummodo facta referant quae saltem centum ante annos contigerint una cum populi traditione nunquam interrupta.

Can. 2022. Longissimi temporis cultus a Sede Apostolica permissus per documenta coaeva probatur.

CAPUT II.

De teslibus et peritis.

Can. 2023. In processibus beatificationis omnes Christifideles, salvo praescripto can. 2027, par. 2, n.1, tenentur, licet non vocati, ea in Ecclesiae notitiam perferre, quae contra virtutem aut miracula aut martyrium Servi Dei facere ipsis videantur.

Can. 2024. Tanquam testes vocandi in primis sunt a promotore fidei, etsi a postulatore non inducti, ii omnes qui cum Servo Dei familiaritatem vel consuetudinem habuerunt.

Can. 2025. par. 1. Omnes de quibus in can. 2023, 2024, nisi iam tanquam testes se inductos sciverint, dare litteras debent ad proprium Ordinarium, quibus utrum consuetudinem cum Servo Dei habuerint, an aliquod factum peculiare aperiendum cognoscant et quodnam illud sit, breviter exponant; Ordinarius vero has litteras promotori fidei transmittendas curet.

par. 2. Religiosi vel religiosae litteras eiusmodi, sigillo clausas, immediate et directe ad Ordinarium aut fidei promotorem transmittant, vel confessario tradant qui illas quamprimum ad Ordinarium vel promotorem fidei deferendas curet.

par. 3. Illitterati rem parocho exponant, qui ad Ordinarium vel promotorem fidei eam referat.

Can. 2026. Superiores religiosi gravi obligatione tenentur curandi ut omnes subditi, qui debent, accedant ad deponendum, quos tamen nec directe nec indirecte impellant ad testandum in unum potius quam in alium sensum.

Can. 2027. par. 1. Admittuntur ut testes consanguinei, affines, familiares, haeretici quoque et infideles.

par. 2. Admitti nequeunt:

1.* Confessarius ad normam can. 1757, par. 3, n. 2;

2.* Postulator, advocatus aut procurator in causa, durante munere; si vero munus penitus dimiserint, admittuntur, sed adminiculum tantum suppeditare possunt;

3.* Qui munere iudicis aliquando in causa functi sunt.

Can. 2028. par. 1. Medici a curatione, quicunque ii sint, cum de miraculis agitur, tanquam testes sunt inducendi.

par. 2. Quod si renuerint se tribunali sistere, curet iudex nt saltem scriptam et iuratam relationem de morbo eiusque processu conficiant actis inserendam, vel eorum sententia per interpositam personam excipiatur, deinde examini subiiciendam.

Can. 2029. Testes in sua testificatione propriae scientiae causam reddere debent circa ea quae asserunt; secus eorum testimonium nihili faciendum est.

Can. 2030. Ad probandam famam sanctitatis vel martyrii Servi Dei qui pertinuerit ad aliquam religionem, dimidia saltem pars testium debent esse extranei.

Can. 2031. Cum peritorum opera est necessaria:

1.* Periti sint saltem duo, quorum alter alteri sit ignotus, salvo praescripto n. 4;

2.* Deputentur a tribunali per maiorem suffraiorum partem, audito fidei promotore, vel, si penes Sacram Congregationem operam suam praestare debeant, a Cardinali Ponente, audito fidei generali Promotore; semper autem excludi debent qui in causa testis munere functi sunt;

3.* Postulator certior ne fiat quinam periti fuerint designati; et ipsimet periti de sua designatione secretum servent;

4.* Periti seorsum singuli ad peritiam deveniant, nisi ex iusta causa iudex, assentiente promotore fidei, permittat ut ii simul peritiam instituant;

5.* Singuli relationem peritiae a se confectae scripto tradant; sed deinde seorsum interrogentur, etsi peritiam simul confecerint.

CAPUT III.

De documentis processui inserendis.

Can. 2032. par. 1. Documenta, quibus postulator innititur, integra exhibenda sunt tribunali.

par. 2. Sed alia quoque documenta poterit a postulatore tribunal exigere, quae ad veritatem detegendam conferre eidem tribunali videantur.

Can. 2033. par. 1. Testimonia extraiudicialia scripto consignata sive ab iis quos postulator in processu interrogari curaverit circa virtutes et martyrium Servi Dei, sive ab aliis quos postulator interrogandos proposuerit, etsi in processibus afferantur, recenseri tamen nequeunt inter documenta quae in iudicio de Servi Dei sanctitate vel martyrio vim probativam habent.

par. 2. Nec elogia funebria et necrologia illico post mortem Servi Dei exarata vel typis edita legitimam probationem constituunt.

par. 3. Multoque minus testimonia virorum quamvis illustrium circa virtutes et opera Servi Dei non sponte, sed amicorum precibus, eo adhuc vivente, scripto tradita.

Can. 2034. Qui documenta exhibent, debent declarare eorum originem et authenticitatem.

Can. 2035. par. 1. Historiae non habent vim documentorum, nisi documentis innixae in processu exhibitis.

par. 2. Si qui magnae auctoritatis viri his documentis usi sint eaque probaverint, eorum testimonium afferri debet tantum ad confirmandam documentorum authenticitatem et auctoritatem.

Can. 2036. par. 1. Documenta historica sive manu scripta, sive typis impressa, quibus postulator Servi Dei virtutes aut cultus eidem praestiti antiquitatem eiusque non interruptam continuationem probare intendit, inserantur in processum et cum ipso transmittantur ad Sacram Congregationem et a viris peritis examinentur.

par. 2. At si quod ex his in bibliotheca vel tabulario asservetur, unde deduci nequeat, eius exemplar scriptum vel photographice redditum exhibeatur cum testificatione scripto reddita a notario tribunalis de eius authenticitate.

par. 3. Si ne id quidem fieri possit, res deferatur ad Sacram Congregationem, quae peritos designet ut ea recognoscant ubi asservantur.

TITULUS XXIV.

De processu beatificationis Servorum Dei per viam non cultus.

Can. 2037. par. 1. Personae quae in processu, sive a locorum Ordinariis iure proprio sive a delegatis Sedis Apostolicae instruendo, partem habent, scilicet iudices, promotor fidei ac sub-promotores, notarius et adiunctus debent, initio uniuscuiusque processus, secundum formulam a Sacra Congregatione praescriptam, iusiurandum praestare de munere fideliter adimplendo, de secreto servando usque ad processus publicationem et de donis cuiusvis generis non accipiendis.

par. 2. Ordinarius, etsi partes iudicis non agat, tenetur tamen praestare iusiurandum de secreto servando.

par. 3. Praeterquam quod de secreto servando, iurare praeterea debent testes, nemine excepto aut dispensato, de veritate dicenda, antequam interrogentur, de veritate dictorum, post factam interrogationem; periti, interpretes, revisores et scriba, de munere bene adimplendo, antequam peritiam, conversionem de uno sermone in alium, revisionem, transcriptionem peragant; de munere bene adimpleto, post peractam peritiam, conversionem, transcriptionem, revisionem. Etiam cursor seu nuntius iusiurandum praestet de officio fideliter obeundo.

par. 4. Postulatores ac vice-postulatores praestare debent iusiurandum calumniae, idest iurent se veritatem per totum processum dicturos nullaque fraude usuros.

par. 5. Penes Sacram Congregationem, quod ad iusiurandum attinet, servetur lex eiusdem propria.

CAPUT I.

De processibus a loci Ordinario iure proprio instruendis.

Can. 2038. par. 1. Ad introductionem causae beatificationis Servi Dei, a Sede Apostolica obtinendam, debet prius iure constare de puritate doctrinae in eius scriptis, de eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum vel martyrii, de absentia cuiuslibet obstaculi quod peremptorium videatur; mox vero de cultu publico eidem non praestito.

par. 2. Quare ad preces postulatoris Ordinarius, si petitionem admittendam esse existimaverit, debet:

1.* Scripta Servi Dei perquirere;

2.* Processum informativum instruere super fama sanctitatis, virtutum in genere vel martyrii, causae martyrii et miraculorum;

3.* Processum instruere super non cultu.

Can. 2039. par. 1. Ad haec competens est Ordinarius loci in quo Servus Dei supremum diem obiit, aut miracula contigerunt; qui tamen non debet ipse per se iudicium instruere, si sit de gente Servi Dei.

par. 2. Cum antiquus exstat processus super fama sanctitatis vel martyrii ante annos triginta confectus, sed causa, antequam a Sede Apostolica obtineret legitimam introductionem, qualibet de causa fuerit intermissa, ad eosdem Ordinarios eorumve successores pertinet processum informativum conficere super continuatione famae sanctitatis vel martyrii.

Can. 2040. par. 1. Tribunal constare debet praeside, qui est ipsemet Ordinarius per se vel per sacerdotem ad hoc delegatum, et in hoc altero casu duobus aliis iudicibus ab eodem Ordinario eligendis inter iudices synodates.

par. 2. Ordinarius per decretum designet tribunalis praesidem, sive hoc munus sibi reservet, sive delegatum cum duobus aliis iudicibus nominet; eodemque decreto nominet fidei promotorem et notarium.

Can. 2041. par. 1. Sessiones tribunalis pro excipiendo iureiurando et examine testium habeantur diurno, quoad fieri potest, tempore et in loco sacro.

par. 2. Post unamquamque sessionem acta causae claudi et iudicis sigillo obsignari debent, non aperienda, nisi in sequenti sessione, postquam iudex sigillum integrum et intactum recognoverit; si sigillum integrum et intactum non inveniatur, iudex rem deferat ad Sacram Congregationem.

ART. I. De perquisitione seciptorum Servi Dei.

Can. 2042. Nomine scriptorum veniunt non modo opera inedita Servi Dei, sed etiam quae iam typis fuerint impressa; item conciones, epistolae, diaria, autobiographiae, quidquid denique vel ipse per se, vel aliena manu exaraverit.

Can. 2043. par. 1. Ordinarius per publicum edictum in singulis paroeciis, si fieri potest, vulgandum vel alio opportuniore modo scripta Servi Dei ab omnibus penes quos exstent ad tribunal deferri iubeat, et praescripta can.2023-2025 in memoriam revocet atque urgeat.

par. 2. Si vero agatur de causa Servi Dei ad religionem aliquam pertinentis, vulgari praeterea debet edictum in singulis eiusdem religionis domibus; et Superiores gravi obligatione tenentur curandi ut haec publicatio fiat, habita expressa mentione praescripti can. 2025, par. 2, itemque ut omnes subditi qui habeant, scripta remittant.

par. 3. Munus est promotoris fidei instare ut edictum publicetur etiam in aliis locis ubi spes sit fore ut aliquis inveniatur qui scriptum aliquod penes se habeat.

Can. 2044. par. 1. Ordinarius non solum ad instantiam postulatoris, sed etiam ex officio scripta Servi Dei diligenter perquirat.

par. 2. Quando scripta in aliena dioecesi reperiuntur, iudex roget Ordinarium illius dioecesis, ut ea ipse perquirat ad normam iuris et ad se una cum actis transmittat.

Can. 2045. par. 1. Si qui ex possessoribus autographa retinere cupiant, horum apographum authenticum ipse notarius conficiendum curet, ad Sacram Congregationem una cum processu transmittendum.

par. 2. Quod attinet ad scripta in bibliotheca aut tabulario asservata, standum praescripto can. 2036, par.par. 2, 3.

Can. 2046. Notarius diligenter describat tum scriptorum numerum et qualitatem, tum acta omnia perquisitionis ipsorum; quae acta debent praeterea ab Ordinario vel ab eius delegato et promotore fidei subscribi ac Ordinarii sigillo muniri.

Can. 2047. par. 1. Postulator iusiurandum coram Ordinario emittat de scriptorum perquisitione a se diligenter facienda, et postea de eadem diligenter peracta.

par. 2. Si agatur de Serva Dei quae ad aliquam religionem pertinuerit, suprema religionis Moderatrix vel Antistita monasterii iusiurandum pariter praestet se diligentem scriptorum perquisitionem peregisse, omnia quae possidebat Servae Dei scripta tradidisse, neque sibi constare aliquam ex suis subditis aliasve personas eiusdem Servae Dei scripta adhuc retinere.

Can. 2048. Si agatur de causa alicuius martyris, perquisitio scriptorum fieri etiam potest post signatam commissionem introductionis causae apud Sacram Congregationem, secundum instructiones a Promotore generali fidei ea de re dandas.

ART. II. De processu informativo.

Can. 2049. Processus informativus per Ordinarios instruitur; et si inchoatus non fuerit intra triginta annos a morte Servi Dei, ut ad ulteriora procedi possit, probari debet nullam in casu fraudem vel dolum aut culpabilem negligentiam adfuisse.

Can. 2050. par. 1. In testium excussione super fama sanctitatis, martyrii et miraculorum serventur praescripta can. 2019, 2020.

par. 2. Non est necesse ut constet in specie de virtutibus, martyrio, miraculis, sed sufficit ut probetur fama in genere, spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et gravibus personis, continua, in dies acta et vigens in praesenti apud maiorem partem populi.

par. 3. Praemissis generalibus quaestionibus ad normam can. 1774, testibus quaestio in primis a iudice proponatur quid nempe de vita, virtutibus, miraculis aut martyrio Servi Dei ad eorum notitiam pervenerit et quomodo haec noverint et an sciant de eisdem esse publicam famam, et deinde interrogandi sunt super interrogatoriis a promotore fidei confectis et super articulis a postulatore exhibitis.

Can. 2051. Absolvi nequit processus informativus nisi prius promotor fidei omnes ad se remissas litteras, de quibus in can. 2025, expenderit eique constiterit examinatos fuisse eos de quibus in can. 2023-2025.

Can. 2052. Tribunal cum iudicaverit probationes omnes sive per testium examen sive per documentorum exhibitionem fuisse collectas et scripta omnia Servi Dei, quae haberi poterant, in actis esse, audito promotore fidei, moneat postulatorem ut, si alia habeat, offerat intra certum temporis spatium, quo elapso, processui finis imponitur.

Can. 2053. Iubente iudice et non contradicente promotore fidei, notarius publicet processum; qui scribae a tribunali designato transcribendus tradatur.

Can. 2054. Exemplar processus, seu, ut aiunt, transumptum, sicut acta archetypa, manu transcribantur.

Can. 2055. Absoluto transumpto, fiat eius collatio cum archetypo a notario et ab eius adiuncto, praesentibus uno ex iudicibus et promotore fidei; qua collatione expleta, ad authenticitatem transumpti probandam tum notarius tum iudex et promotor fidei subscriptione sua et sigillo transumptum communiant.

Can. 2056. par. 1. Absoluta collatione, archetypum clauditur et sigillis munitur in archivo Curiae diligenter asservandum et nunquam aperiendum sine venia Sedis Apostolicae.

par. 2. Transumptum vero clauditur et obsignatur sigillo Ordinarii atque hac de re notarius instrumentum in duplici exemplari conficit, alterum Romam transmittendum, alterum in archivo Curiae asservandum.

ART. III. De processu super non cultu.

Can. 2057. Tribunal praeter testes inductos a postulatore, duos alios ex officio inducat omnesque interroget num Servo Dei cultus publicus fuerit unquam praestitus.

Can. 2058. Tribunal adeat praeterea et diligenter inspiciat sepulcrum Servi Dei, cubiculum in quo habitavit vel obiit, et si qua sint alia loca ubi cultus signa adesse merito quis suspicari possit.

Can. 2059. Si in processus decursu non levia habeantur indicia cultus interea Servo Dei praestiti, munus esto promotoris fidei instare ut ulterior inquisitio hac de re peragatur.

Can. 2060. Tribunal debet sententia definire utrum cultus Servo Dei fuerit praestitus, necne.

ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi Dei,

processus informativi et de non cultu ad Sacram Congregationem.

Can. 2061. Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum quibus in perquirendis scriptis usus est.

Can. 2062. Si post perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest, nisi prius revisa fuerint.

Can. 2063. par. 1. Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram Congregationem transmittendum.

par. 2. Una cum transumpto mittat quoque litteras tum iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda tum de omnibus actis legitime absolutis.

par. 3. Transmittat quoque Ordinarius descriptionem formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar.

Can. 2064. Item Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per postulatorem transmittat.

Caput II.

De causae introductione apnd Sacram Congregationem.

ART. I. De revisione scriptorum.

Can. 2065. Statim ac scripta Servi Dei Romam transmissa fuerint, sunt illa quidem examini subiicienda; sed Sacra Congregatio debet opportune investigare utrum, praeter exhibita, alia quoque Servi Dei scripta sive a privatis custodita sive in publicis archivis consignata exstent.

Can. 2066. par. 1. Revisores scriptorum in singulis causis deligantur a Cardinali Ponente, audito Promotore generali fidei; eorumque nomina secreto serventur.

par. 2. Ad hoc munus adsciscantur sacerdotes qui laurea saltem in theologia vel, si religiosi fuerint, aequivalenti titulo sint donati.

Can. 2067. par. 1. Scripta Servi Dei tradantur a secretario revisoribus ad id munus adscitis ita ut singulorum scriptorum examen fiat a duobus revisoribus, quorum alter alteri sit ignotus.

par. 2. Nihil obstat, si scriptorum Servi Dei numerus ingens sit, quominus ea in plures partes dividantur, quarum unaquaeque distinctis revisoribus tradatur.

Can. 2068. par. 1. Iudicium revisorum debet referre num in scriptis aliquid habeatur quod fidei ac bonis moribus adversetur, et edocere generali quadam ratione quaenam indoles, quinam virtutum habitus vel defectus ex scriptis appareant propria fuisse Servi Dei.

par. 2. Hoc iudicium revisores scripto proferant, argumentis et rationibus suffultum.

Can. 2069. Si quando iudicia revisorum discrepent, designetur ad normam can. 2066 tertius revisor, qui munus suum eodem modo expleat.

Can. 2070. Promotor generalis fidei obiectiones ex scriptis Servi Dei ac revisorum iudicio desumptas, si quas habeat, Patribus Cardinalibus discutiendas proponat.

Can. 2071. Si quid in scriptis Servi Dei fidei non omnino consonum contineri certo fuerit demonstratum aut aliquid habeatur quod in praesenti fidelium offensioni esse possit, Romanus Pontifex, audito Patrum Cardinalium voto et perpensis omnibus casus circumstantiis, decidit num ad ulteriora procedi possit.

Can. 2072. Favorabile Romani Pontificis iudicium non secumfert scriptorum approbationem, neque impedit quominus Promotor generalis fidei et consultores possint aut debeant in discussione virtutum obiectiones ex scriptis Servi Dei desumptas proponere.

ART. II. De discussione processus informativi.

Can. 2073. Processus informativus ab Ordinario confectus et Romam transmissus, postquam sigillorum integritas recognita fuerit a Protonotario Sacrae Congregationis, si nihil obstet, accedente Romani Pontificis speciali decreto, aperiatur coram Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis qui eum cancellario transcribendum committat.

Can. 2074. Cardinalis Ponens curet ut, si opus sit, per interpretem probatum versio processus in Urbe fiat, quae postea revisoris examini subiiciatur.

Can. 2075. Transumptum processus ab Ordinario missum in tabulario Sacrae Congregationis asservetur; eiusque exemplar a cancellario ad iuris praescriptum recognitum postulatori tradatur.

Can. 2076. par. 1. Advocatus et procurator transumpti vel, si plura sint, omnium transumptorum summarium conficiant et informationem quae summario adnectatur.

par. 2. Summario addi debet fides Sub-promotoris generalis fidei testantis summarium ipsum concordare cum actis Sacrae Congregationi exhibitis.

Can. 2077. Litterae postulatoriae, quibus personae insigniores in dignitate sive ecclesiastica sive civili constitutae vel personae morales expostulant a Summo Pontifice ut causae beatificationis alicuius Servi Dei manus apponatur, utiliter exhibentur, dummodo sponte et ex propria scientia datae sint.

Can. 2078. Si, scriptis perpensis, decretum fuerit ad ulteriora procedi posse, Promotor generalis fidei obiectiones suas exaret contra causae introductionem, quibus respondeat advocatus causae.

Can. 2079. par. 1. Fidei Promotor generalis obiectionibus ab ipso pro causae introductione concinnandis praemittat sobriam et perspicuam synopsim, quae Servi Dei vitam exhibeat.

par. 2. Ad hanc synopsim conscribendam adhibeat non modo documenta in summario relata, sed etiam alia, si qua sint, opportune consulenda.

Can. 2080. Obiectiones et responsiones breviter et perspicue, scholastica fere methodo, secundum veteres Sacrae Congregationis consuetudines, exarentur.

Can. 2081. Informationes orales non solum ad iudices, sed etiam ad eos omnes qui suffragium ferre debent, tam in isto iudicio quam in ceteris, quae secutura sunt, prohibentur.

Can. 2082. Iudicium circa valorem processus informativi ab Ordinario instructi, circa famam sanctitatis vel martyrii et circa absentiam cuiuslibet obstaculi peremptorii profertur a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis, Cardinali Ponente referente ac proponente dubium:an signanda sit commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

Can. 2083. par. 1. Si Patrum Cardinalium iudicium fuerit favorabile, proponatur Sanctissimo ut signet, si placeat, commissionem introductionis causae.

par. 2. Si Sanctissimus commissionem signaverit, Secretarius Sacrae Congregationis hac de re decretum conficiat et publici iuris faciat.

Can. 2084. par. 1. Edito decreto introductionis causae, Ordinarii nihil ultra circa eam agere possunt sine expressa licentia Sacrae Congregationis.

par. 2. Servum Dei, cuius causa introducta tantum est, venerabilis titulo decorari prohibitum est; et caveant postulatores ne occasione introductionis causae quidquam fiat in honorem Servi Dei, quod publicum cultum redoleat.

ART.III. De discussione processus super non cultu.

Can. 2085. Signata commissione introductionis causae, a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis particularibus discutiendum est dubium num confirmanda sit sententia de non cultu ab Ordinario prolata. Si sententia Patrum Cardinalium cultum praestitum fuisse edixerit, eorundem Patrum arbitrio, omnibus circumstantiis attentis, causa suspendatur quousque omnia signa vetiti cultus remota fuerint, et haec obedientia ad certum tempus, ab ipsis Patribus statuendum, fuerit praestita.

Can. 2086. par. 1. Si Ordinarius processum super non cultu nondum confecerit ante causae introductionem, ad eundem processum deveniendum est auctoritate apostolica.

par. 2. Ad hunc finem fidei Promotor generalis interrogatoria exaret quae una cum litteris remissorialibus, de quibus in can. 2087 seqq., a Sacra Congregatione expediuntur ad iudices ab ipsa designatos.

par. 3. Quando agitur de martyribus, in quorum causa Ordinarius omiserit processum super non cultu instruere ante causae introductionem, litteris remissorialibus ad conficiendum processum super martyrio et causa martyrii addatur commissio ad colligendas probationes super non cultu una cum peculiaribus interrogatoriis a fidei Promotore generali propositis.