TITULUS V.

De actionibus et exceptionibus.

Can. 1667. Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte natura perpetua.

Can. 1668. par. 1. Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae petitoria dicitur.

par. 2. Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem postulat, eius actio possessoria vocatur.

Can. 1669. par. 1. Actor pluribus simul actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non egrediantur.

par. 2. Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis uti.

Can. 1670. par. 1. Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.

par. 2. Pariter fas est reo convento in petitorio, actorem reconvenire in possessorio; et viceversa, nisi res sit de spolio.

Can. 1671. par. 1. Item fas est actori, antequam conclusum fuerit in causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel recuperandae.

par. 2. Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa, sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.

par. 3. Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem.

CAPUT I.

De rei sequestratione et inhibitione exercitii iuris.

Can. 1672. par. 1. Qui ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.

par. 2. In similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris exercitium alicui inhibeatur.

par. 3. Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris a iudice decerni potest ex officio, instante praesertim promotore iustitiae aut defensore vinculi, quoties bonum publicum id postulare videatur.

Can. 1673. par. 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure liquido constet et servata norma de qua in can. 1923, par. 1.

par. 2. Sequestratio extenditur etiam ad res debitoris quae depositi causa aut quolibet alio titulo apud alias personas reperiantur.

Can. 1674. Sequestratio rei et suspensio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offeratur.

Can. 1675. par. 1. Ad custodiam rei sequestrationi subiectae idonea persona, proponentibus partibus, a iudice designetur, quae sequester dicitur; si partes inter se dissentiant, iudex ex officio sequestrem deligat.

par. 2. Sequester in re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam adhibere debet quam suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit, reddere tenetur cum omni causa.

par. 3. Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.

CAPUT II.

De actionibus ex novi operia nuntiatione et damno infecto.

Can. 1676. par. 1. Qui ex aliquo novo opere damnum timet suae rei obventurum, potest illud iudici nuntiare ut opus interrumpatur, donec utriusque partis iura, iudicis sententia, definiantur.

par. 2. Is cui intimata fuerit prohibitio, continuo ab opere cessare debet, sed, dummodo idonee caveat se in pristinum omnia restituturum si absoluto iudicio victus discesserit, poterit a iudice continuationem eiusdem impetrare.

par. 3. Nuntianti novum opus ad ius suum demonstrandum duo menses praefiniuntur; qui ex iusta et necessaria causa a iudice, audita altera parte, prorogari vel reduci poterunt.

Can. 1677. Si vetus opus magna ex parte immutetur, idem ius esto quod de novo opere can. 1676 constitutum est.

Can. 1678. Qui grave damnum rei suae imminere pertimescit ex alieno aedificio quod ruinam minatur, ex arbore aut ex alia re quacunque, actionem habet de damno infecto ad obtinendam periculi remotionem, aut cautionem de damno vel avertendo, vel compensando, si forte evenerit.

CAPUT III.

De actionibus ob nullitatem actorum.

Can. 1679. Si actus aut contractus sit ipso iure nullus, datur ei, cuius interest, actio ad obtinendam a iudice declarationem nullitatis.

Can.1680. par. 1. Nullitas actus tunc tantum habetur, cum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut sollemnia seu conditiones desiderantur a sacris canonibus requisitae sub poena nullitatis.

par. 2. Nullitas alicuius actus non importat nullitatem actorum qui praecedunt aut subsequuntur et ab actu non dependent.

Can. 1681. Qui actum posuit nullitatis vitio infectum, tenetur de damnis et expensis erga partem laesam.

Can. 1682. Nullitas actus a iudice declarari non potest ex officio, nisi aut publice id intersit, aut agatur de pauperibus vel de minoribus aliisve qui minorum iure censentur.

Can. 1683. Iudex inferior de confirmatione, a Romano Pontifice actui vel instrumento adiecta, videre non potest, nisi Apostolicae Sedis praecesserit mandatum.

CAPUT IV.

De actionibus rescissoriis et de restitutione in integrum.

Can. 1684. par. 1. Si quis motus metu gravi iniuste incusso, vel dolo circumventus actum posuerit vel contractum inierit qui ipso iure non sit nullus, poterit, metu vel dolo probato, obtinere actus vel contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria.

par. 2. Eadem actione intra biennium uti potest, qui gravem ex contractu laesionem ultra dimidium ex errore passus est.

Can. 1685. Institui haec actio potest:

1.o Contra eum qui metum intulit aut dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius commodum talia peregerit;

2.o Contra quemlibet malae fidei et etiam bonae fidei possessorem, qui res metu vel dolo extortas possidet, salvo iure regressus contra quemlibet usque ad ipsum metus vel doli auctorem.

Can. 1686. Si is qui metum intulit aut dolum patravit, urgeat actus vel contractus exsecutionem, parti laesae seu deceptae competit exceptio metus vel doli.

Can. 1687. par. 1. Minoribus vel minorum iure fruentibus graviter laesis eorumque heredibus et successoribus, ad laesionem reparandam ex negotio seu actu valido rescindibili, praeter alia ordinaria remedia, suppetit remedium extraordinarium restitutionis in integrum.

par. 2. Hoc beneficium maioribus quoque conceditur quos deficit rescissoria actio aut aliud ordinarium remedium, dummodo iustam subesse causam et laesionem sibi imputandam non esse probaverint.

Can. 1688. par. 1. Restitutio in integrum peti debet ab ordinario iudice, qui competens est respectu illius, contra quem petitur, intra quadriennium ab adepta maioritate computandum, si agatur de minoribus, a die laesionis factae et cessati impedimenti, si de maioribus aut personis moralibus.

par. 2. Minoribus vel minorum iure fruentibus restitutio concedi potest a iudice etiam ex officio, audito vel instante promotore iustitiae.

Can. 1689. Restitutio in integrum id efficit ut omnia revocentur in pristinum, idest restituantur in statum quo erant ante laesionem, salvis iuribus quae alii, bona fide, ante petitam restitutionem quaesiverint.

CAPUT V.

De mutuis petitionibus seu de actionibus reconventionalibus.

Can. 1690. par. 1. Actio quam reus coram eodem iudice in eodem iudicio instituit contra actorem ad submovendam vel minuendam eius petitionem, dicitur reconventio.

par. 2. Reconventio reconventionis non admittitur.

Can. 1691. Actio reconventionalis locum habere potest in omnibus causis contentiosis, exceptis causis spolii; in criminalibus vero non admittitur, nisi ad normam can. 2218, par. 3.

Can. 1692. Proponenda est iudici coram quo actio principalis instituta est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin incompetenti, nisi sit absolute incompetens.

CAPUT VI.

De actionibus seu remediis possessoriis.

Can. 1693. Qui ad possessionem alicuius rei adipiscendam, vel ad alicuius iuris exercitium obtinendum munitur titulo legitimo, petere potest, ut in rei possessionem vel iuris exercitium immittatur.

Can. 1694. Non solum possessio, sed etiam simplex detentio praestat, ad normam canonum qui sequuntur, actionem vel exceptionem possessoriam.

Can.1695. par. 1. Qui annum integrum in possessione rei vel in quasi-possessione iuris manserit, si molestiam patiatur quominus suam possessionem vel quasi-possessionem retineat, habet actionem retinendae possessionis.

par. 2. Haec actio non admittitur nisi intra annum ab illata molestia adversus molestiae auctorem ut a molestiis desistat.

Can. 1696. par. 1. Etiam qui vi, clam vel precario possidet, actione retinendae possessionis uti potest adversus quemlibet deturbatorem: non autem contra personam a qua ipse rem vi vel clam surripuit aut precario accepit.

par. 2. In causis quae ad bonum publicum spectant, iustitiae promotori ius est opponendi vitium possessionis adversus eum qui vi, clam vel precario possidet.

Can. 1697. par. 1. Si inter duos controversia oriatur uter eorum possideat, ille in possessione praeferendus est qui intra annum frequentiores et potiores possessionis actus exercuit.

par. 2. In dubio iudex possessionem pro indiviso utrique parti attribuat.

par. 3. Si rei vel iuris indoles aut contentionum et rixarum periculum non patiatur ut litigantibus pro indiviso possessio interim attribuatur, iudex rem apud sequestrem deponi, aut iuris quasi-possessionem suspendi iubeat usque ad iudicii petitorii exitum.

Can. 1698. par. 1. Qui vi aut clam quoquo modo a possessione rei vel quasi-possessione iuris deiectus est, adversus quemlibet spolii auctorem vel rei detentorem habet actionem recuperandae possessionis vel de spolio et spolii exceptionem.

par. 2. Haec actio non admittitur praeterlapso anno postquam spolium passus rei notitiam habuit; exceptio, contra, perpetua est.

Can. 1699. par. 1. Spoliatus adversus spoliantem excipiens et probans spolium, non tenetur respondere, nisi prius fuerit in suam possessionem restitutus.

par. 2. Spoliatus ut in possessionem restituatur, nil aliud probare debet, nisi spoliationem ipsam.

par. 3. Sed si in restitutione rei vel exercitii iuris aliquod occurrat periculum (ex. gr., saevitiarum, cum vir contra uxorem postulat restitutionem coniugalis consortii), iudex, ad instantiam partis vel promotoris iustitiae, pro diversis personarum causarumve adiunctis decernat aut restitutionem suspendi, aut rem vel personam apud sequestrem custodiri, donec causa petitorio iudicio definiatur.

Can. 1700. Iudicia possessoria absolvenda sunt, citata dumtaxat adversa parte in iudiciis retinendae vel recuperandae; citatis vero omnibus iis quorum interest, in iudiciis adipiscendae.

CAPUT VII.

De exstinctione actionum.

Can. 1701. In contentiosis actiones tum reales tum personales exstinguuntur praescriptione ad normam can. 1508 -1512; actiones autem de statu personarum nunquam exstinguuntur.

Can. 1702. Omnis criminalis actio perimitur morte rei, condonatione legitimae potestatis, et lapsu temporis utilis ad actionem criminalem proponendam.

Can. 1703. Firmo praescripto can. 1555, par. 1 de delictis Sacrae Congregationi S. Officii reservatis, tempus utile ad actionem criminalem proponendam est triennium, nisi agatur:

l.o De actione iniuriarum, quae uno anno perimitur;

2.o De actione ob delicta qualificata contra VI et VII divinum praeceptum, quae quinquennio perimitur;

3.o De actionibus ob simoniam vel homicidium contra quae actio criminalis decennio perdurat.

Can. 1704. Sublata per praescriptionem actione criminali:

1.o Non est hoc ipso sublata actio contentiosa, forte ex delicto orta, ad damna sarcienda;

2.o Ordinarius remediis can. 2222, par. 2 statutis uti adhuc potest.

Can. 1705. par. 1. Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio primum potuit iure proponi; in criminalibus, a die patrati delicti.

par. 2. Si delictum habeat tractum, ut vocant, successivum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus cessaverit.

par. 3. In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit nisi post ultimum actum; et conventus ob aliquem criminosum actum non praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi singulatim sumpti ob praescriptionem excluderentur.

TITULUS VI.

De causae introductione.

CAPUT I.

De libello litis introductorio.

Can. 1706. Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis ad deducta iura persequenda expostuletur.

Can. 1707. par. 1. Qui scribere nescit, aut legitime impeditur quominus libellum exhibeat, oretenus petitionem suam coram tribunali proponere potest.

par. 2. Item in causis facilioris investigationis et minoris momenti ac propterea cito expediendis, iudicis arbitrio relinquitur petitionis admissio oretenus sibi factae.

par. 3. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus.

Can. 1708. Libellus quo lis introducitur debet:

1.o Exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur, et a quo petatur;

2.o Indicare, generatim saltem, quo iure innitatur actor ad comprobanda ea quae allegantur et asseruntur;

3.o Subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, nec non loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia.

Can. 1709. par. 1. Iudex vel tribunal, postquam viderit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam esse standi in iudicio, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.

par. 2. Si iudicis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum potest eidem iudici denuo exhibere; quod si iudex emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.

par. 3. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad superius tribunal: a quo, audita parte, et promotore iustitiae aut vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime definienda est.

Can. 1710. Si iudex continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam can. 1709, pars cuius interest instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Ordinarium loci, si ipse iudex non sit, vel ad superius tribunal interponere ut vel iudex ad definiendam causam adigatur vel alius in eius locum subrogetur.

CAPUT II.

De citatione et denuntiatione actorum iudicialium.

Can. 1711. par. 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu citationi alterius partis.

par. 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes sponte sua iudicio adfuisse.

Can. 1712. par. 1. Citatio fit a iudice, et libello litis introductorio inscribitur aut adiungitur.

par. 2. Denuntiatur autem reo, et, si sint plures, singulis.

par. 3. Debet insuper actori nota fieri, ut statuta die et hora ipse quoque coram iudice se sistat.

Can. 1713. Si lis moveatur ei qui non habet liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio denuntianda est ei qui ipsius nomine iudicium suscipere tenetur ad normam can. 1648-1654.

Can. 1714. Quaelibet citatio est peremptoria; nec iteretur necesse est, nisi in casu de quo in can. 1845, par. 2.

Can. 1715. par. 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae factum ad comparendum exprimat, idest a quo iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus indicatam, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; nec non locum, et tempus, idest annum, mensem, diem et horam ad comparendum praefixam perspicue indicet.

par. 2. Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a iudice vel ab eius auditore et a notario.

Can. 1716. Citatio duplici scheda conficiatur, quarum altera remittatur reo convento, altera asservetur in actis.

Can. 1717. par. 1. Citationis scheda, si fieri poterit, per Curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicunque is invenitur.

par. 2. Ad hoc cursor etiam fines alterius dioecesis ingredi potest, si iudex id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.

par. 3. Si cursor personam conventam non invenerit in loco ubi commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo convento quamprimum schedam acceptam traditurum; sin minus eam ad iudicem referat, ut transmittatur ad normam can. 1719, 1720.

Can. 1718. Reus qui citatoriam schedam recipere recuset, legitime citatus habeatur.

Can. 1719. Si ob distantiam vel aliam causam difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit iussu iudicis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et conditiones tutissimus sit.

Can. 1720. par. 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoratur ubi commoretur reus, locus est citationi per edictum.

par. 2. Hoc autem fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum et in aliqua publica ephemeride eam inserendo; si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet.

Can. 1721. par. 1. Cursor, cum in manu rei conventi citationis schedam relinquit, debet eam subsignare, adnotatis die et hora qua reo tradita est.

par. 2. Idem peragat si eam relinquat in manibus alicuius de familia aut famulatu rei conventi, addito insuper nomine personae cui schedam tradidit.

par. 3. Si citatio fiat per edictum, cursor in edicti calce signet qua die et hora edictum affixum ad fores Curiae fueiit et quandiu affixum manserit.

par. 4. Si reus receptionem schedae recuset, cursor schedam ipsam subsignatam, addita die et hora recusationis, iudici remittat.

Can. 1722. par. 1. Cursor quae peregit ad iudicem referat in scriptis manu propria subsignatis, quae in actis serventur.

par. 2. Si per tabellariorum officium citatio transmittatur, asservetur in actis fides eiusdem officii.

Can. 1723. Si scheda citatoria non referat quae in can. 1715 praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum citatio tum acta processus.

Can. 1724. Regulae superius statutae pro rei citatione, ceteris quoque iudicii actibus, pro diversa tamen eorum natura, accommodandae et applicandae sunt, ut decretorum vel sententiarum denuntiationi aliisque huiusmodi.

Can. 1725. Cum citatio legitime peracta fuerit aut partes sponte in iudicium venerint:

1.o Res desinit esse integra;

2.o Causa fit propria illius iudicis aut tribunalis, coram quo actio instituta est;

3.o In iudice delegato firma redditur iurisdictio ita ut non exspiret resoluto iure delegantis;

4.o Interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit, ad normam can. 1508;

5.o Lis pendere incipit; et ideo statim locum habet principium: lite pendente, nihil innovetur.

TITULUS VII.

De litis contestatione.

Can. 1726. Obiectum seu materia iudicii constituitur ipsa litis contestatione, seu formali conventi contradictione petitioni actoris, facta animo litigandi coram iudice.

Can. 1727. Ad litis contestationem nulla necessaria est sollemnitas, sed sufficit ut partibus coram iudice vel eius delegato comparentibus, in actis inseratur petitio actoris et contradictio conventi, unde constet qua de re agatur seu quinam sint controversiae termini.

Can. 1728. In causis tamen implicatioribus, in quibus petitio actoris nec perspicua sit nec simplex vel contradictio conventi difficultatibus scateat, iudex, ex officio aut ad instantiam actoris vel conventi, partes citet ad rite definiendos controversiae articulos, idest ad causae dubia, ut dicitur, concordanda.

Can.1729. par. 1. Si die dubiis concordandis praestituta, pars in ius vocata non compareat nec iustam absentiae excusationem alleget, contumax declaretur, et dubiorum formula statuatur ex officio, parte, quae praesens fuerit, id postulante. Parti autem contumaci statim id notum fiat ex officio ut quas velit exceptiones contra dubiorum seu articulorum formulam possit proponere et a contumacia se purgare, intra tempus quod iudici congruum videatur.

par. 2. Partibus praesentibus et in formula dubiorum seu articulorum concordibus, si iudex, quod ad se attinet, nihil excipiendum putaverit, eius rei fiat mentio in decreto quo formula firmatur.

par. 3. Si vero partes dissentiant aut earum conclusiones iudici non probentur, iudex ipse controversiam dirimat decreto.

par. 4. Dubiorum seu articulorum formula semel statuta mutari non potest, nisi novo decreto, ex gravi causa, ad instantiam partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, audita utraque vel altera parte eiusque rationibus perpensis.

Can. 1730. Antequam litis contestatio locum habuerit, iudex ad testium aliarumve probationum receptionem ne procedat, nisi in casu contumaciae, aut nisi testium depositionem recipere oporteat, ne ipsa ob probabilem testis mortem, ob discessum eiusdem vel ob aliam iustam causam recipi postea nequeat, aut difficulter possit.

Can. 1731. Lite contestata:

1.o Haud licet actori libellum mutare, nisi, reo consentiente, iudex, iustis de causis, censeat mutationem esse admittendam, salva semper reo compensatione damnorum et expensarum, si quae debeatur. Libellus non censetur mutatus, si coarctetur aut mutetur probationis modus; si minuantur aut petitio aut accessoria petitionis; si facti adiuncta in libello pridem posita ita illustrentur, compleantur aut emendentur, ut controversiae obiectum idem remaneat; si in locum rei petatur pretium, foenus aut aliquid aequivalens;

2.o Iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis; quod quidem poterit, instantibus partibus, arbitrio suo prorogare, dummodo ne lis, ultra quam aequum sit, protrahatur;

3.o Possessor rei alienae desinit esse bonae fidei; quapropter damnatus rem restituere, non solum rem ipsam, sed et rei fructus a litis contestatae tempore restituere tenetur et damna praeterea sarcire, si qua secuta fuerint.

TITULUS VIII.

De litis instantia.

Can. 1732. Instantiae initium fit litis contestatione; finis autem omnibus modis, quibus iudicium terminatur, sed et antea non solum interrumpi, verum etiam finiri potest sive peremptione sive renuntiatione.

Can. 1733. Si pars litigans moriatur aut statum mutet aut cesset ab officio cuius ratione agit:

1.o Causa nondum conclusa, instantia interrumpitur, donec heres defuncti aut successor litem instauret;

2.o Causa conclusa, instantia non interrumpitur, sed iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si adsit, secus defuncti herede vel successore.

Can. 1734. Si controvertatur cuinam ex clericis litigantibus ius sit ad beneficium, et alter, lite pendente, moriatur, aut beneficio renuntiet, instantia non interrumpitur, sed contra superstitem eam prosequitur promotor iustitiae qui pro beneficii aut ecclesiae libertate dimicet, nisi beneficium sit liberae collationis Ordinarii et hic praeferat causam ut victam superstiti adiudicare.

Can. 1735. Procuratore aut curatore a munere cessante, tandiu interrupta manet instantia, quandiu pars aut ii ad quos pertinet novum procuratorem vel curatorem nominaverint aut per se ipsi in posterum agere se velle professi fuerint.

Can. 1736. Si nullus actus processualis, quin aliquod obstet impedimentum, ponatur in tribunali primae instantiae per biennium aut in gradu appellationis per annum, instantia perimitur, et in altero casu sententia per appellationem oppugnata transit in rem iudicatam.

Can. 1737. Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores quoque aliosve minoribus aequiparatos, eaque ex officio etiam excipi debet, salvo iure regressus ad indemnitatem adversus tutores, administratores, procuratores qui culpa se caruisse non probaverint.

Can. 1738. Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; imo haec vim habere possunt etiam in alia instantia, dummodo ea inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent, nisi documentorum.

Can. 1739. In casu peremptionis, quas quisque ex litigatoribus fecerit, has ipse ferat expensas perempti iudicii.

Can. 1740. par. 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum reus possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.

par. 2. Renuntiatio ut valeat, peragenda est in scriptis, et a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen mandato munito, debet subscribi, alteri parti communicari, ab eaque acceptari, vel saltem non impugnari, et a iudice admitti.

Can. 1741. Admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae: et obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.

TITULUS IX.

De interrogationibus partibus in iudicio faciendis.

Can.1742. par. 1. Iudex ad eruendam veritatem facti quod publice interest ut extra dubium ponatur, debet partes interrogare.

par. 2. In aliis casibus potest unum ex contendentibus interrogare non solum ad instantiam alterius partis, sed etiam ex officio, quoties agitur de illustranda probatione adducta.

par. 3. Interrogatio partium fieri a iudice potest in quovis stadio iudicii ante conclusionem in causa; post conelusionem in causa servetur praescriptum can. 1861.

Can.1743. par. 1. Iudici legitime interroganti partes respondere tenentur et fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso.

par. 2. Si pars legitime interrogata respondere recuset, quanti facienda sit haec recusatio, utrum iusta sit, an confessioni aequiparanda, necne, iudicis est aestimare.

par. 3. Pars, quae respondere debet, si illegitime respondere recusaverit aut si postquam responderit mendax reperta fuerit, puniatur, ad tempus a iudice pro rerum adiunctis definiendum remotione ab actibus legitimis ecclesiasticis; et si ante responsionem iusiurandum de veritate dicenda praestiterit, laicus interdicto personali, clericus suspensione plectatur.

Can. 1744. Iusiurandum de veritate dicenda in causis criminalibus nequit iudex accusato deferre; in contentiosis, quoties bonum publicum in causa est, debet illud a partibus exigere; in aliis, potest pro sua prudentia.

Can. 1745. par. 1. Tum actor tum reus invicem, tum etiam promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, seu quaesita, super quibus pars interrogetur, quaeque vulgo positiones dicuntur.

par. 2. In positionibus exarandis, admittendis et parti proponendis regulae cum proportione serventur quae in can. 1773-1781 statutae sunt.

Can. 1746. Ad iusiurandum praestandum vel interrogationibus respondendum partes personaliter coram iudice se sistere debent, exceptis iis de quibus in can. 1770, par. 2, nn. 1, 2.

TITULUS X.

De probationibus.

Can. 1747. Non indigent probatione:

1.o Facta notoria, ad normam can. 2197, nn. 2, 3;

2.o Quae ab ipsa lege praesumuntur;

3.o Facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi a iure vel a iudice probatio nihilominus exigatur.

Can: 1748. par. 1. Onus probandi incumbit ei qui asserit.

par. 2. Actore non probante, reus absolvitur.

Can. 1749. Probationes quae ad moras iudicio nectendas postulari videntur, ceu examen testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel cognitio documenti quod cito haberi non potest, iudex ne admittat, nisi hae probationes necessariae videantur quia ceterae deficiant aut satis non sint.

CAPUT I.

De confessione partium.

Can. 1750. Assertio de aliquo facto, in scriptis aut oretenus ab una parte contra se et pro adversario coram iudice, sive sponte, sive iudice interrogante peracta, dicitur confessio iudicialis.

Can.1751. Si agatur de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum publicum, confessio iudicialis unius partis, dummodo libere et considerate facta, relevat alteram ab onere probandi.

Can. 1752. Pars, aliquid confessa in iudicio, non potest contra confessionem suam venire, nisi aut in continenti hoc faciat, aut probet confessionem ipsam vel carere conditionibus in can. 1750 expressis vel errori facti esse adscribendam.

Can.1753. Confessio sive scriptis, sive oretenus, ipsimet adversario aut aliis extra iudicium facta, dicitur extraiudicialis: eaque in iudicium deducta, iudicis est, perpensis omnibus rerum adiunctis, aestimare quanti facienda sit.

CAPUT II.

De testibus et attestationibus.

Can. 1754. Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis tamen moderatione, secundum modum praefinitum in canonibus qui sequuntur.

Can. 1755. par. 1. Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.

par. 2. Salvo praescripto can. 1757, par. 3, n. 2, ab hac obligatione eximuntur:

1.o Parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;

2.o Qui ex testificatione sua sibi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu lineae collateralis, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.

par. 3. Testes iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes puniantur ad normam can. 1743, par. 3; eademque poena mulctentur omnes, qui testem vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam.

ART. I. Qui testes esse possint.

Can. 1756. Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur vel in totum vel ex parte.

Can. 1757. par. 1. Ut non idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.

par. 2. Ut suspecti:

1.o Excommunicati, periuri, infames, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;

2.o Qui ita abiectis sunt moribus ut fide digni non habeantur;

3.o Publici gravesque partis inimici.

par. 3. Ut incapaces:

1.o Qui partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli, Superior aut administrator in causa suae communitatis aut piae causae, cuius nomine in iudicio consistit, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;

2.o Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculo sigilli soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;

3.o Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis in causa consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu collateralis, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut religiosum personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum publicum exigat ut habeatur.

Can. 1758. Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur; sed eorum testimonium valebit tantummodo ut indicium et probationis adminiculum, et generatim iniurati audiantur.

ART. II. A quibus, quomodo, et quot testes induci et qui excludi possint.

Can. 1759. par. 1. Testes a partibus inducuntur.

par. 2. Possunt quoqae induci a promotore iustitiae et defensore vinculi, si id ad causam intersit.

par. 3. Sed ipse iudex, quoties agatur de minoribus aliisve qui minoribus aequiparantur, et generatim quoties publicum bonum id exigat, potest testes ex officio inducere.

par. 4. Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversarius postulare potest, ut, hac non obstante renuntiatione, testis examini subiiciatur.

Can. 1760. par. 1. Si quis sponte compareat testimonii reddendi gratia, iudex poterit eius testimonium admittere vel repellere prout expedire censuerit.

par. 2. Debet autem testem, qui se sponte obtulerit, repellere cum comparere sibi videatur moras iudicio nectendi causa vel iustitiae et veritati quoquo modo officiendi.

Can. 1761. par. 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur; praeterea exhibeantur positiones seu articuli argumentorum super quibus testes sint interrogandi.

par. 2. Si ne intra diem quidem peremptorium a iudice praestitutum, obtemperatum fuerit, postulatio deserta censetur.

Can. 1762. Iudici ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi.

Can. 1763. Partes debent sibi invicem nota facere testium nomina antequam eorum examen inchoetur, aut, si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante testificationum publicationem.

Can. 1764. par. 1. Testes debent ex officio excludi, si iudici liquido constet eos a testimonio ferendo prohiberi, salvo praescripto can. 1758.

par. 2. Ast etiam, postulante adversario, testes excludendi sunt, si iusta exclusionis causa demonstretur, quae exclusio dicitur reprobatio personae testis.

par. 3. Pars nequit reprobare personam testis quem ipsa induxit, nisi nova reprobationis causa supervenerit, quamvis possit eius dicta reprobare.

par. 4. Reprobatio testis fieri debet intra triduum postquam testium nomina cum parte communicata fuerunt, nec postea facta admittatur, nisi a parte demonstretur vel saltem iuramento affirmetur defectum testis antea sibi notum non fuisse.

par. 5. Iudex autem reprobationis discussionem in finem litis reservet, nisi contra testem stet praesumptio iuris, aut defectus sit notorius vel statim ac facile probari possit vel postea probari nequeat.

Can. l765. Citatio testium fit ministerio iudicis, decreto interveniente, et intimanda est testibus ad normam can. 1715S-1723.

Can. l766. par. 1. Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere.

par. 2. Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit, aut, etsi comparuit, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a iudice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod ex eius inobedientia partibus obveniat.

ART. III. De iureiurando testium.

Can. 1767. par. 1. Testis, antequam testimonium edat, iusiurandum praestare debet de tota ac sola veritate dicenda, salvo praescripto can. 1758.

par. 2. Partes earumve procuratores praestationi iurisiurandi testium assistere possunt, salvo praescripto can. 1763.

par. 3. Testibus, si de iure partium mere privato agatur, poterit iusiurandum, utraque parte consentiente, remitti.

par. 4. Sed etiam cum iusiurandum a teste non exigitur, iudex testem commonefaciat gravis obligationis, qua semper tenetur, veritatem dicendi.

Can. 1768. Testes, tametsi iusiurandum praestiterint de veritate dicenda, poterunt nihilominus pro prudenti iudicis arbitrio, absoluto examine, adigi ad iusiurandum de veritate dictorum sive circa omnes positionum articulos sive circa aliquos tantum, quoties gravitas negotii et editae testificationis adiuncta id postulare videantur.

Can. 1769. Testes adigi etiam iureiurando possunt ad secretum servandum circa propositas interrogationes dataque interrogationibus responsa, usque dum acta et allegata publici iuris fiant; imo etiam perpetuo ad normam can. 1623, par. 3.

ART. IV. De testium examine.

Can. 1770. par. 1. Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.

par. 2.Ab hac generali regula excipiuntur:

1.o S. R. E. Cardinales, Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione comparendi coram iudice testificandi causa: ii omnes eligere ipsi possunt locum ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;

2.o Qui morbo aliove corporis vel animi impedimento aut conditione vitae, uti moniales, tribunalis sedem adire nequeunt; ii domi audiendi sunt;

3.o Qui extra dioecesim degentes, in dioecesim reverti et ad tribunalis sedem accedere sine gravi incommodo nequeunt; ii audiendi sunt a tribunali loci in quo commorantur ad normam can. 1570, par. 2, secundum interrogationes et instructiones a causae iudice transmissas;

4.o Qui in dioecesi quidem commorantur, sed in locis ita dissitis a tribunalis sede, ut sine gravibus impensis neque ipsi iudicem adire, neque a iudice adiri possint. Hoc in casu iudex debet propiorem aliquem sacerdotem dignum et idoneum deputare, ut cum assistentia alicuius, qui actuarii munere fungatur, examen horum testium perficiat, transmissis pariter eidem interrogationibus faciendis, datisque opportunis instructionibus.

Can. 1771. Examini testium partes assistere nequeunt, nisi iudex eas admittendas censuerit.

Can. 1772. par. 1. Testes seorsum singuli examinandi sunt.

par. 2. Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu, vulgo, confrontare.

par. 3. Id autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant, scilicet:

1.o Si testes inter se aut cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant;

2.o Si nulla alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via;

3.o Si scandali vel dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.

Can. 1773. par. 1. Examen fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius.

par. 2. In examine interrogationes non ab alio quam a iudice vel ab eo qui iudicis locum tenet, testibus deferendae sunt. Quapropter si partes, vel promotor iustitiae, vel defensor vinculi examini intersint et novas interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponere debent, ut eas ipse deferat.

Can. 1774. Testis primo interrogari debet non modo de generalibus personae adiunctis, hoc est, de nomine, cognomine, origine, aetate, religione, conditione, domicilio, sed etiam quae ipsi cum partibus in causa sit necessitudo; deinde deferendae sunt interrogationes quae causam ipsam respiciunt et sciscitandum unde et quomodo ea quae asserit, habeat cognita.

Can. 1775. Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur.

Can. 1776. par. 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.

par. 2. Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur, certo affirmari nequeant, poterit iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri rosse censeat.

Can. 1777. Testes oretenus testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agatur; tunc enim adnotationes, quas secum attulerunt, poterunt consulere.

Can. 1778. Responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario non solum quod attinet ad substantiam, sed etiam ad ipsa editi testimonii verba, nisi iudex, attenta causae exiguitate, satis habeat unam depositionis substantiam referri.

Can. 1779. Actuarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.

Can. 1780. par. 1. Testi, antequam ab auditorio discedat, debent legi quae actuarius de iis quae ipse viva voce testatus est, scripto redegit, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.

par. 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.

Can. 1781. Testes, quamvis iam excussi, poterunt, parte postulante aut ex officio, antequam acta seu testificationes publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id necessarium vel utile ducat, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae absit periculum.

ART. V. De testimoniorum evulgatione eorumque reprobatione.

Can. 1782. par. 1. Cum partes aut earum procuratores examini non interfuerunt, testimonia statim post absolutum omnium testium examen poterunt, decreto iudicis, evulgari.

par. 2. Sed poterit iudex differre testimoniorum evulgationem in tempus quo cetera probationum capitula fuerint absoluta, si id e re existimet.

Can. 1783. Post testificationum evulgationem:

1.o Cessat facultas reprobandi testis personam, excepto casu de quo in can. 1764, par. 4;

2.o Sed est ius reprobandi testes sive quod attinet ad modum examinis, cum scilicet obiiciuntur regulae iuris in examine peragendo neglectae, sive quod attinet ad testificationes ipsas, cum nempe testimonia impugnantur de falso aut de variatione, contradictione, obscuritate, defectu scientiae et similibus.

Can. 1784. Reprobationem iudex decreto suo reiiciat, si eam futili inniti fundamento aut ad retardandum iudicium factam animadvertat.

Can. 1785. Si iudicium reprobationis admittatur, iudex brevem terminum parti postulanti praestituat ad probandam reprobationem, et deinde procedat uti in aliis incidentibus causis.

Can. 1786. Post evulgatas testificationes, testes iam auditi denuo super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur, nisi caute et ex gravi ratione in causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam; ex gravissima ratione in ceteris; et in quolibet casu omni fraudis et subornationis periculo remoto, altera parte audita, et requisito voto promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, si hi iudicio intersint; quae omnia iudex decreto suo definiat.

ART. VI. De indemnitate testium.

Can. 1787. par. 1. Testis ius habet ad petendam compensationem impensarum, quas sustinuerit ratione itineris et commorationis in loco iudicii, et ad congruam indemnitatem pro interruptione sui negotii vel operis.

par. 2. Iudicis est, auditis parte ac teste, et, si opus sit, etiam peritis, taxare indemnitatem et impensas testi solvendas.

Can. 1788. Si intra peremptorium terminum a iudice praestitutum congrua pecuniae quantitas de qua in can. 1909, par. 2, ab eo qui testes inducere vult deposita non sit, is testium examini renuntiasse censeatur.

ART. VII. De testimoniorum fide.

Can. 1789. In aestimandis testimoniis iudex prae oculis habeat:

1.o Quae conditio sit personae, quaeve honestas et an aliqua dignitate testis praefulgeat;

2.o Utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de credulitate, de fama, aut de auditu ab aliis;

3.o Utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat; an varius, incertus, vel vacillans;

4.o Denique utrum testimonii contestes habeat, an sit singularis.

Can. 1790. Si testes inter se discrepent, iudex perpendat utrum edita ab eis testimonia sibi invicem adversentur, an sint dumtaxat diversa vel adminiculativa.

Can.1791. par. 1. Unius testis depositio plenam fidem non facit, nisi sit testis qualificatus qui deponat de rebus ex officio gestis.

par. 2. Si sub iuramenti fide duae vel tres personae, omni exceptione maiores, sibi firmiter cohaerentes, de aliqua re vel facto in iudicio testificentur de scientia propria, sufficiens probatio habetur; nisi in aliqua causa iudex ob maximam negotii gravitatem, vel ob indicia quae aliquod dubium de veritate rei assertae ingerunt, necessariam censeat pleniorem probationem.

CAPUT III.

De peritis.

Can. 1792. Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum requiritur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.

Can. 1793. par. 1. Iudicis est peritos eligere vel designare.

par. 2. Hanc designationem in causis mere privatis iudex facere potest rogatu utriusque partis vel etiam alterutrius, altera tamen consentiente; in causis vero bonum publicum respicientibus, audito promotore iustitiae aut vinculi defensore.

par. 3. Prudenti iudicis arbitrio relinquitur unum pluresve peritos eligere pro causae natura et rei difficultate, nisi lex ipsa numerum peritorum praefiniat.

Can. 1794. Peritorum est peritiam suam ad veritatis et iustitiae leges exigere, neque falsum affirmando neque verum occultando; in quo si deliquerint, puniantur ad normam can. 1743, par. 3.

Can. 1795. par. 1. Ad periti munus, ceteris paribus, deligantur, qui competentis magistratus auctoritate idonei fuerint comprobati.

par. 2. Qui a testimonio ferendo exeluduntur ad normam can. 1757, ne ad peritorum quidem officium assumi possunt.

Can. 1796. par. 1. Easdem ob causas quibus testes, possunt et periti recusari.

par. 2. Iudex suo decreto edicat utrum sit admittenda recusatio, necne, et, recusatione admissa, in locum periti recusati alium sufficiat.

Can. 1797. par. 1. Periti demandatum munus suscipere censentur praestatione iurisiurandi de munere fideliter implendo.

par. 2. Partes non solum interesse possunt iurisiurandi praestationi, sed etiam exsecutioni muneris perito demandati, nisi aliud rei natura vel honestas exigat aut lex vel iudex statuat.

Can. 1798. Post iusiurandum praestitum, si periti intra praefinitum tempus mandato non paruerint aut sine iusta causa exsecutionem defugiant, tenentur damnorum.

Can. 1799. par. 1. Iudex, attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, omnia et singula capita decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat.

par. 2. Tempus intra quod examen perficiendum est et votum proferendum, si necessarium vel opportunum iudici videatur, potest ab ipso iudice praefiniri et etiam, auditis partibus, prorogari.

Can. 1800. par. 1. Si dubitetur quis scriptum aliquod exaraverit, iudex praeter scripturam quaestioni obnoxiam assignet peritis, proponentibus partibus, scripturas cum quibus illa comparari et conferri debeat.

par. 2. Si de scripturis, quae sint inter se comparandae, partes dissentiant, iudex seligat, comparationis gratia, eas, quas pars ipsa alias recognovit, aut quas qui accusatur auctor scripturae controversae, scripsit ut persona publica et in archivis aut alio publico tabulario custodiuntur; aut eius subscriptiones quas ex fide notarii vel personae publicae constet coram ipsis fuisse exaratas.

par. 3. Quod si scripturae a partibus et a iudice pro comparatione designatae, peritorum iudicio, investigationi non sufficiant, et is cui scriptura controversa tribuitur, in vivis sit, iudex ad instantiam partis aut etiam ex officio eum citet, ut manu propria coram iudice vel eius delegato scribat quidquid periti, iudex ipse, eiusve delegatus dictaturi sint.

par. 4. Recusatio scribendi, non probata legitima recusationis causa, habetur ut confessio genuinitatis scripturae controversae in praeiudicium recusantis.

Can. 1801. par. 1. Periti votum suum vel in scriptis proferre possunt, vel oretenus coram iudice; sed si ore proferatur, statim in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.

par. 2. Peritus autem, praescrtim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.

par. 3. Periti debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis sententia ab ipsis prolata nitatur.

Can. 1802. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi, lege non contradicente, iudex unam a singulis subscribendam fieri iubeat; quod si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint, diligenter adnotentur.

Can. 1803. par. 1. Si periti inter se discrepent, licet iudici aut peritioris suffragium super relatis a primis peritis exquirere aut novos de integro peritos adhibere.

par. 2. Eadem facultas iudici est quoties periti post electionem in suspicionem inciderint ve1 impares atque non idonei muneri perspecti fuerint.

Can. 1804. par. 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.

par. 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.

Can. 1805. Peritorum expensas et honoraria iudex, receptam uniuscuiusque loci consuetudinem prae oculis habens, ex bono et aequo taxare debet, salvo iure recursus ad normam can. 1913, par. 1.

CAPUT IV.

De accessu et recognitione iudiciali.

Can. 1806. Si ad controversiae locum iudex accedere atque ipsam rem controversam inspicere necessarium existimet, decreto id praestituat, quo ea quae in accessu praestanda sint, auditis partibus, summatim describat.

Can. 1807. Iudex recognitionem peragere potest vel ipse per se vel per auditorem aut iudicem delegatum.

Can. 1808. par. 1. Iudex, rem vel locum recognoscens, peritos adhibere potest, si ipsorum opera necessaria vel utilis videatur.

par. 2. Si periti adhibeantur, serventur, quantum fieri potest, quae praescripta sunt can. 1793-1805.

Can. 1809. Si iurgii vel perturbationis periculum pertimescendum iudiei videatur, poterit ipse prohibere ne partes vel earum advocati iudiciali recognitioni intersint.

Can. 1810. Iudex testes, vel ex officio accitos vel a partibus ante recognitionem rite productos, potest in ipso iudiciali accessu examini subiicere, si id expedire videatur ad pleniorem probationem aut ad removenda dubia ob quae recognitio decerni debuit.

Can. 1811. par. 1. Notarius diligenter curet ut constet ex actis qua die et hora recognitio facta sit, quae personae interfuerint, quae, recognitione durante, aut dicta aut peracta aut a iudice decreta sint.

par. 2. Peractae recognitionis instrumenta tum iudex tum notarius subscribant.