TITULUS XIII.

De obligationibus et privilegiis religiosorum.

CAPUT I.

De obligationibus.

Can. 592. Obligationibus communibus clericorum de quibus in can. 124-142, etiam religiosi omnes tenentur, nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud constet.

Can. 593. Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum regulas et constitutiones propriae religionis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere.

Can. 594. § 1. In quavis religione vita communis accurate ab omnibus servetur etiam in iis quae ad victum, ad vestitum et ad supellectilem pertinent.

§ 2. Quidquid a religiosis, etiam a Superioribus, acquiritur ad normam can. 580, § 2, et can. 582, n. l, bonis domus, provinciae vel religionis admisceatur, et pecunia quaelibet omnesque tituli in capsa communi deponantur.

§ 3. Religiosorum supellex paupertati conveniat quam professi sunt.

Can. 595. § 1. Curent Superiores ut omnes religiosi:

1.o Quotannis spiritualibus exercitiis vacent;

2.o Legitime non impediti quotidie Sacro intersint, orationi mentali vacent, et in alia pietatis officia, quae a regulis et constitutionibus praescripta sint, sedulo incumbant;

3.o Ad poenitentiae sacramentum semel saltem in hebdomada accedant.

§ 2. Superiores suos inter subditos promoveant frequentem, etiam quotidianam, sanctissimi Corporis Christi receptionem; frequens autem, imo etiam quotidianus accessus ad sanctissimam Eucharistiam religiosis rite dispositis libere pateat.

§ 3. Si autem post ultimam sacramentalem confessionem religiosus communitati gravi scandalo fuerit aut gravem et externam culpam patraverit, donec ad poenitentiae sacramentum denuo accesserit, Superior potest eum, ne ad sacram communionem accedat, prohibere.

§ 4. Si quae sint religiones votorum sive sollemnium sive simplicium, quarum in regulis aut constitutionibus vel etiam calendariis communiones aliquibus diebus affixae aut iussae reperiantur, hae normae vim dumtaxat directivam habent.

Can. 596. Religiosi omnes proprium suae religionis habitum deferant tum intra tum extra domum, nisi gravis causa excuset, iudicio Superioris maioris aut, urgente necessitate, etiam localis.

Can. 597. § 1. In domibus regularium sive virorum sive mulierum canonice constitutis, etiam non formatis, servetur clausura papalis.

§ 2. Lege clausurae papalis afficitur tota domus quam communitas regularis inhabitat, cum hortis et viridariis accessui religiosorum reservatis; excluso, praeter publicum templum eum continente sacrario, etiam hospitio pro advenis, si adsit, et collocutorio, quod, quantum fieri potest, prope ianuam domus constitui debet.

§ 3. Partes clausurae legi obnoxiae patenter indicentur; Superioris vero maioris vel Capituli generalis secundum constitutiones, aut, si agatur de monasterio monialium, Episcopi erit clausurae fines accurate praescribere aut legitimis de causis mutare.

Can. 598. § 1. Intra regularium virorum clausuram ne admittantur mulieres cuiusvis aetatis, generis aut conditionis sub quovis praetextu.

§ 2. Eximuntur ab bac lege uxores eorum qui supremum actu tenent populorum principatum, cum comitatu.

Can. 599. § 1. Si domus regularium virorum adnexum habeat convictum pro alumnis internis vel alia opera religionis propria, separata saltem aedis pars, si fieri possit, religiosorum habitationi reservetur, clausurae legi subiecta.

§ 2. Etiam in loca extra clausuram alumnis externis aut internis vel operibus religionis propriis reservata, personae alterius sexus, nisi aequa de causa et de Superioris licentia, ne admittantur.

Can. 600. Intra monialium clausuram nemo, cuiusvis generis, conditionis, sexus, aetatis admittatur sine Sanctae Sedis licentia, exceptis personis quae sequuntur:

1.o Ordinario loci aut Superiori regulari, monasterium visitantibus vel aliis Visitatoribus ab ipsis delegatis licet clausuram ingredi dumtaxat inspectionis causa, cautoque ut unus saltem clericus vel religiosus vir maturae aetatis eos comitetur;

2.o Confessarius vel qui eius vices gerit potest, cum debitis cautelis, ingredi clausuram ad ministranda Sacramenta infirmis aut ad assistendum morientibus;

3.o Possunt clausuram ingredi qui supremum actu tenent populorum principatum eorumque uxores cum comitatu; itemque S. R. E. Cardinales;

4.o Antistitae est, adhibitis debitis cautelis, ingressum permittere medicis, chirurgis, aliisque quorum opera sit necessaria, impetrata prius saltem habituali approbatione ab Ordinario loci; si vero necessitas urgeat nec tempus suppetat approbationem petendi, haec iure praesumitur.

Can. 601. § 1. Nemini monialium liceat post professionem exire e monasterio, etiam ad breve tempus, quovis praetextu, sine speciali Sanctae Sedis indulto, excepto casu imminentis periculi mortis vel alius gravissimi mali.

§ 2. Hoc periculum, si tempus suppetat, scripto recognoscendum est a loci Ordinario.

Can. 602. Clausura monasterii monialium ita circumsepta esse debet ut, quoad fieri potest, nullus sit in eam vel ab ea prospectus externarum personarum.

Can. 603. § 1. Clausura monialium, etsi regularibus subiectarum, sub vigilantia est Ordinarii loci, qui potest delinquentes, regularibus viris non exceptis, poenis quoque ac censuris corrigere et coercere.

§ 2. Etiam Superiori regulari custodia clausurae monialium sibi subiectarum commissa est, qui moniales aut alios suos subditos, si quid hac in re deliquerint, poenis quoque punire potest.

Can. 604. § l. In domibus etiam Congregationum religiosarum sive pontificii sive dioecesani iuris clausura servetur, in quam nemo alterius sexus admittatur, nisi ii de quibus in can. 598, § 2 et can. 600, aliique quos ex iustis ac rationabilibus causis Superiores admitti posse censuerint.

§ 2. Praescriptum can. 599 etiam domibus Congregationum religiosarum sive virorum sive mulierum applicetur.

§ 3. Episcopus in adiunctis peculiaribus, gravibusque intercedentibus causis, potest hanc clausuram, nisi agatur de religione clericali exempta, censuris munire; semper autem curet ut eadem rite servetur et quidquid in eam irrepat vitii corrigatur.

Can. 605. Omnes quibus est clausurae custodia, sedulo advigilent ne, alienis invisentibus, inutili collocutione disciplina perturbetur et spiritus religiosus detrimentum patiatur.

Can. 606. § 1. Curent Superiores religiosi ut accurate observentur quae sive circa egressum subditorum e claustris, sive circa excipiendos vel adeundos extraneos, in propriis constitutionibus praescripta sunt.

§ 2. Superioribus fas non est, salvis praescriptis in can. 621-624, permittere ut subditi extra domum propriae religionis degant, nisi gravi et iusta de causa atque ad tempus quo fieri potest brevius secundum constitutiones; pro absentia vero quae sex menses excedat, nisi causa studiorum intercedat, semper Apostolicae Sedis venia requiritur.

Can. 607. Antistitae et Ordinarii locorum serio advigilent ne religiosae, citra casum necessitatis, singulae extra domum pergant.

Can. 608. § 1. Curent Superiores ut religiosi subditi, a se designati, praesertim in dioecesi in qua degunt, cum a locorum Ordinariis vel parochis eorum ministerium requiritur ad consulendum populi necessitati, tum intra tum extra proprias ecclesias aut oratoria publica, illud, salva religiosa disciplina, libenter praestent.

§ 2. Vicissim locorum Ordinarii ac parochi libenter utantur opera religiosorum, praesertim in dioecesi degentium, in sacro ministerio et maxime in administrando sacramento poenitentiae.

Can. 609. § 1. Si ecclesia, apud quam residet communitas religiosa, sit simul paroecialis, servetur, congrua congruis referendo, praescriptum can. 415.

§ 2. In ecclesia religiosarum a votis sive sollemnibus sive simplicibus paroecia erigi nequit.

§ 3. Advigilent Superiores ne divinorum officiorum in propriis ecclesiis celebratio catecheticae instructioni aut Evangelii explanationi in ecclesia paroeciali tradendae nocumentum afferat; iudicium autem utrum nocumentum afferat, necne, ad loci Ordinarium pertinet.

Can. 610. § 1. In religionibus sive virorum sive mulierum, quibus est chori obligatio, in singulis domibus ubi quatuor saltem sint religiosi choro obligati et actu legitime non impediti, et etiam pauciores, si ita ferant constitutiones, debet ad normam constitutionum quotidie divinum officium communiter persolvi.

§ 2. Missa quoque officio diei respondens secundum rubricas quotidie celebrari debet in religionibus virorum et etiam, quoad fieri possit, in religionibus mulierum.

§ 3. In eisdem religionibus sive virorum sive mulierum, sollemniter professi qui a choro abfuerunt, debent, exceptis conversis, horas canonicas privatim recitare.

Can. 611. Omnes religiosi sive viri sive mulieres, libere possunt mittere litteras, nulli obnoxias inspectioni, ad Sanctam Sedem eiusque in natione Legatum, ad Cardinalem Protectorem, ad proprios Superiores maiores, ad Superiorem domus forte absentem, ad Ordinarium loci cui subiecti sint et, si agatur de monialibus quae sub regularium iurisdictione sunt, etiam ad Superiores maiores Ordinis; et ab istis omnibus praedicti religiosi, viri aut mulieres, litteras item nemini inspiciendas recipere.

Can. 612. Praeter praescriptum can. 1345, si loci Ordinarius ob causam publicam sonitum campanarum, preces aliquas vel sacra sollemnia indicat, religiosi omnes, etiam exempti, obedire debent, salvis constitutionibus et privilegiis suae cuiusque religionis. 

CAPUT II.

De privilegiis.

Can.613. § 1. Quaelibet religio iis tantum privilegiis gaudet, quae vel hoc in Codice continentur, vel a Sede Apostolica directe eidem concessa fuerint, exelusa in posterum qualibet communicatione.

§ 2. Privilegia quibus gaudet Ordo regularis, competunt quoque monialibus eiusdem Ordinis, quatenus eorum sint capaces.

Can. 614. Religiosi, etiam laici ac novitii, fruuntur clericorum privilegiis de quibus in can. 119-123.

Can. 615. Regulares, novitiis non exclusis, sive viri sive mulieres, cum eorum domibus et ecclesiis, exceptis iis monialibus quae Superioribus regularibus non subsunt, ab Ordinarii loci iurisdictione exempti sunt, praeterquam in casibus a iure expressis.

Can. 616. § l. Regulares extra domum illegitime degentes, etiam sub praetextu accedendi ad Superiores, exemptionis privilegio non gaudent.

§ 2. Si extra domum delictum commiserint nec a proprio Superiore praemonito puniantur, a loci Ordinario puniri possunt, etsi e domo legitime exierint et domum reversi fuerint.

Can. 617. § 1. Si in regularium aliorumve religiosorum exemptorum domibus eorumve ecclesiis abusus irrepserint, et Superior monitus prospicere neglexerit, Ordinarius loci obligatione tenetur rem ad Sedem Apostolicam statim deferendi.

§ 2. Domus autem non formata manet sub peculiari vigilantia Ordinarii loci, qui, si abusus irrepserint et fidelibus scandalo fuerint, ipse per se potest interim providere.

Can. 618. § 1. Religiones votorum simplicium exemptionis privilegio non gaudent, nisi specialiter eisdem fuerit concessum.

§ 2. In religionibus tamen iuris pontificii Ordinario loci non licet:

1.o Constitutiones ullatenus immutare aut de re oeconomica cognoscere, salvo praescripto can. 533-535;

2.o Sese ingerere in regimen internum ac disciplinam, exceptis casibus in iure expressis; nihilominus in religionibus laicalibus ipse potest ac debet inquirere num disciplina ad constitutionum normam vigeat,num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum sit, num Sacramenta aequa stataque frequentia suscipiantur; et, si Superiores de gravibus forte abusibus admoniti opportune non providerint, ipse per se consulat; si qua tamen maioris momenti occurrant, quae moram non patiantur, decernat statim; decretum vero ad Sanctam Sedem deferat.

Can. 619. In omnibus in quibus religiosi subsunt Ordinario loci, possunt ab eodem etiam poenis coerceri.

Can. 620. Per indultum ab Ordinario loci legitime concessum, obligatio legis communis cessat quoque pro religiosis omnibus in dioecesi commorantibus, salvis votis et constitutionibus propriis cuiusvis religionis.

Can. 621. § 1. Regulares, qui ex instituto mendicantes vocantur et sunt, eleemosynas in dioecesi, ubi eorum religiosa domus est constituta, quaerere valent de sola Superiorum suorum licentia; extra dioecesim vero indigent praeterea licentia scripto data ab Ordinario loci in quo eleemosynas colligere cupiunt.

§ 2. Hanc licentiam Ordinarii locorum, praecipue dioecesium finitimarum, nisi gravibus et urgentibus de causis, ne denegent neve revocent, si religiosa domus ex mendicatione in sola dioecesi, in qua est constituta, vivere nullo modo possit.

Can. 622. § 1. Alii omnes religiosi Congregationum iuris pontificii, sine peculiari Sanctae Sedis privilegio, stipem petere prohibentur; quibus, si hoc privilegium impetraverint, opus erit praeterea licentia scripto data ab Ordinario loci, nisi aliter in ipso privilegio cautum fuerit.

§ 2. Religiosi Congregationum iuris dioecesani stipem quaeritare nequaquam possunt sine licentia scripto data tum ab Ordinario loci in quo sita est eorum domus, tum ab Ordinario loci in quo stipem quaerere cupiunt.

§ 3. Religiosis, de Quibus in §§ 1 et 2 huius canonis, Ordinarii locorum licentiam quaeritandae stipis ne concedant, praesertim ubi sunt conventus regularium nomine et re mendicantium, nisi sibi constet de vera domus vel pii operis necessitate, cui alio modo occurri nequeat; quod si necessitati provideri possit stipe quaerenda intra locum seu districtum vel dioecesim in qua iidem commorantur, ampliorem licentiam ne largiantur.

§ 4. Sine authentico et recenti rescripto Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, Ordinarii latini nec sinant orientalem ullum cuiusvis ordinis et dignitatis in proprio territorio pecuniam colligere, nec suum subditum in orientales dioeceses ad eundem finem mittant.

Can. 623. Non licet Superioribus stipem colligendam committere, nisi professis aetate animoque maturis, maxime si de mulieribus agatur, nunquam autem iis qui in studia adhuc incumbunt.

Can. 624. Quod vero attinet ad modum in quaeritanda stipe servandum et ad disciplinam a quaestuantibus custodiendam, religiosi utriusque sexus stare debent instructionibus a Sede Apostolica hac de re datis.

Can. 625. Abbates regulares de regimine, legitime electi, debent intra tres menses ab electione benedictionem accipere ab Episcopo dioecesis in qua monasterium situm est; postquam vero benedictionem receperint, praeterquam potestate conferendi ordines ad normam can. 964, n. 1, fruuntur privilegiis de quibus in can. 325, excepto pileolo violaceo. 

CAPUT III.

De obligationibus et privilegiia religiosi ad ecclesiasticam dignitatem promoti vel paroeciam regentis.

Can. 626. § l. Religiosus nequit, sine Sedis Apostolicae auctoritate, ad dignitates, officia aut beneficia promoveri, quae cum statu religioso componi non possint.

§ 2. Legitime ab aliquo collegio electus, nequit electioni assentiri sine licentia Superioris.

§ 3. Si voto teneatur non acceptandi dignitates, specialis Romani Pontificis dispensatio est necessaria.

Can. 627. § l. Religiosus, renuntiatus Cardinalis aut Episcopus sive residentialis sive titularis, manet religiosus, particeps privilegiorum suae religionis, votis ceterisque suae professionis obligationibus adstrictus, exceptis iis quas cum sua dignitate ipse prudenter iudicet componi non posse, salvo praescripto can. 628.

§ 2. Eximitur tamen a potestate Superiorum et, vi voti obedientiae, uni Romano Pontifici manet obnoxius.

Can. 628. Religiosus ad dignitatem episcopalem vel aliam extra propriam religionem evectus:

l.o Si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Episcopus residentialis, Vicarius Apostolicus, Praefectus Apostolicus, acquirit dioecesi, vicariatui, praefecturae; ceteri, Ordini vel Sanctae Sedi, ad normam can. 582, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 19;

2.o Si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit;

3.o In utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponere secundum offerentium voluntatem.

Can. 629. § 1. Dimisso cardinalatu vel episcopatu vel expleto munere extra religionem sibi a Sede Apostolica commisso, religiosus ad religionem redire tenetur.

§ 2. Potest tamen Cardinalis et Episcopus religiosus quamlibet suae religionis domum eligere in qua degat; sed caret voce activa et passiva.

Can. 630. § 1. Religiosus, qui paroeciam regit sive titulo parochi sive titulo vicarii, manet adstrictus ad observationem votorum et constitutionum, quatenus haec observatio potest cum muneris sui officiis consistere.

§ 2. Quare, in iis quae ad religiosam disciplinam attinent, subest Superiori, cuius proinde est, et quidem privative respectu Ordinarii loci, in eius agendi rationem circa haec omnia inquirere eumque, si casus ferat, corrigere.

§ 3. Bona quae ipsi obveniunt intuitu paroeciae cui praeficitur, ipsi paroeciae acquirit; cetera acquirit ad instar aliorum religiosorum.

§ 4. Non obstante voto paupertatis, eidem licet eleemosynas in bonum paroecianorum, vel pro scholis catholicis aut locis piis paroeciae coniunctis, quovis modo oblatas accipere aut colligere, et acceptas sive collectas administrare, itemque, servata offerentium voluntate, pro prudenti suo arbitrio, erogare, salva semper vigilantia sui Superioris; sed eleemosynas pro ecclesia paroeciali aedificanda, conservanda, instauranda, exornanda accipere, apud se retinere, colligere aut administrare pertinet ad Superiores, si ecclesia sit communitatis religiosae; secus ad loci Ordinarium.

Can. 631. § 1. Idem parochus vel vicarius religiosus, licet ministerium exerceat in domo seu loco ubi maiores Superiores religiosi ordinariam sedem habent, subest immediate omnimodae iurisdictioni visitationi et correctioni Ordinarii loci, non secus ac parochi saeculares, regulari observantia unice excepta.

§ 2. Ordinarius loci, ubi eum suo muneri defecisse compererit, opportuna decreta condere ac meritas in eum poenas statuere potest; in quo nihilominus Ordinarii facultates minime privativae sunt, sed Superior ius cumulativum cum ipso habet ita tamen ut, si aliter a Superiore, aliter ab Ordinario decerni contingat, decretum Ordinarii praevalere debeat.

§ 3. Quod attinet ad parochi vel vicarii religiosi remotionem e paroecia, servetur praescriptum can. 454, § 5; et quod ad bona temporalia, praescriptum can. 533, § 1, n 4 et can. 535, § 3, n. 2. 

TITULUS XIV.

De transitu ad aliam religionem.

Can. 632. Religiosus nequit ad aliam religionem, etiam strictiorem, vel e monasterio sui iuris ad aliud transire sine auctoritate Apostolicae Sedis.

Can. 633. § 1. Transiens ad aliam religionem novitiatum peragere debet; quo durante, manentibus votis, iura et obligationes particulares, quas in religione derelicta habuit, suspensa manent, et ipse obligatione tenetur Superioribus novae religionis et ipsi novitiorum Magistro parendi etiam ratione voti obedientiae.

§ 2. Si in religione ad quam transiit, professionem non edat, ad pristinam religionem redire debet nisi interim votorum tempus exspiraverit.

§ 3. Transiens ad aliud monasterium eiusdem Ordinis nec novitiatum peragit nec novam emittit professionem.

Can. 634. Sollemniter professus aut professus a votis simplicibus perpetuis, si transierit ad aliam religionem cum votis sollemnibus ve1 simplicibus perpetuis, post novitiatum, praetermissa professione temporaria, de qua in can. 574, vel admittatur ad professionem sollemnem aut simplicem perpetuam, vel ad pristinam redeat religionem; ius tamen est Superiori eum probandi diutius, sed non ultra annum ab expleto novitiatu.

Can. 635. Transeuntes ad aliud monasterium eiusdem religionis a die transitus, ad aliam vero religionem ab edita nova professione:

1.o Amittunt omnia iura et obligationes prioris religionis vel monasterii et alterius iura et officia suscipiunt;

2.o Religio vel monasterium a quo bona servat, quae ipsius religiosi ratione iam ei quaesita fuerunt; quod spectat ad dotem eiusve fructus et alia bona personalia, si qua habeat religiosus, servandum praescriptum can. 551, § 2; demum nova religio ius habet pro novitiatus tempore ad iustam retributionem, si eidem locus sit ad normam can. 570, § 1.

Can. 636. Sollemnitas votorum in eo qui legitime secundum superiores canones vota simplicia in Congregatione religiosa nuncupat, eo ipso exstinguitur, nisi aliud in apostolico indulto expresse caveatur. 

TITULUS XV.

De egressu e religione.

Can. 637. Professus a votis temporariis, expleto votorum tempore, libere potest religionem deserere; pariter religio ob iustas ac rationabiles causas eundem potest a renovandis votis temporariis vel ab emittenda professione perpetua excludere, non tamen ratione infirmitatis, nisi certo probetur eam ante professionem fuisse dolose reticitam aut dissimulatam.

Can. 638. Indultum manendi extra claustra, sive temporarium, idest indultum exclaustrationis, sive perpetuum, idest indultum saecularizationis, sola Sedes Apostolica in religionibus iuris pontificii dare potest; in religionibus iuris dioecesani etiam loci Ordinarius.

Can. 639. Qui indultum exelaustrationis ab Apostolica Sede impetravit, votis ceterisque suae professionis obligationibus, quae cum suo statu componi possunt, manet obstrictus; exteriorem tamen debet habitus religiosi formam deponere; perdurante tempore indulti caret voce activa et passiva, sed gaudet privilegiis mere spiritualibus suae religionis, et Ordinario territorii ubi commoratur, loco Superiorum propriae religionis, subditur etiam ratione voti obedientiae.

Can. 640. § 1. Qui, impetrato saecularizationis indulto, religionem relinquit:

1.o A sua religione separatur, habitus eiusdem exteriorem formam debet deponere, et in Missa et horis canonicis, in usu et dispensatione Sacramentorum saecularibus assimilatur;

2.o A votis liberatus manet firmis oneribus ordini maiori adnexis, si in sacris fuerit; non tenetur obligatione horas canonicas vi professionis recitandi nec aliis regulis et constitutionibus adstringitur.

§ 2. Si ex apostolico indulto in religionem rursus recipiatur, novitiatum ac professionem instaurat et locum inter professos obtinet a die novae professionis.

Can. 641. § 1. Si religiosus in sacris constitutus propriam dioecesim ad normam can. 585 non amiserit, debet, non renovatis votis, vel obtento saecularizationis indulto, ad propriam redire dioecesim et a proprio Ordinario recipi; si amiserit, nequit extra religionem sacros ordines exercere, donen Episcopum benevolum receptorem invenerit, aut Sedes Apostolica aliter providerit.

§ 2. Episcopus religiosum recipere potest sive pure et simpliciter, sive pro experimento ad triennium: in priore casu religiosus eo ipso est dioecesi incardinatus; in altero, Episcopus potest probationis tempus prorogare, non ultra tamen aliud triennium; quo etiam transacto, religiosus, nisi antea dimissus fuerit, ipso facto dioecesi incardinatus manet.

Can. 642. § 1. Quilibet professus, ad saeculum regressus, licet valeat, ad normam can. 641, sacros ordines exercere, prohibetur tamen sine novo et speciali Sanctae Sedis indulto:

1.o Quolibet beneficio in basilicis maioribus vel minoribus, et in ecclesiis cathedralibus;

2.o Quolibet magisterio et officio in Seminariis maioribus et minoribus seu collegiis, in quibus clerici educantur, itemque in Universitatibus et Institutis quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos;

3.o Quocunque officio vel munere in Curiis episcopalibus et in religiosis domibus sive virorum sive mulierum, etiamsi agatur de Congregationibus dioecesanis.

§ 2. Haec valent quoque de iis qui vota temporaria, vel iuramentum perseverantiae, vel peculiares quasdam promissiones ad normam suarum constitutionum ediderunt et ab eisdem dispensati fuerunt, si per sex integros annos eisdem ligati fuerint.

Can. 643. § 1. Qui e religione, expleto votorum temporariorum tempore aut obtento saecularizationis indulto, egrediantur vel ex eadem fuerint dimissi, nihil possunt repetere ob quamlibet operam religioni praestitam.

§ 2. Si tamen religiosa sine dote recepta fuerit nec ex propriis bonis sibimet providere valeat, religio ex caritate eidem dare debet ea quae requiruntur ut modo tuto ac convenienti domum redeat, ac providere ut, naturali aequitate servata, per aliquod tempus, mutuo consensu vel in casu dissensus ab Ordinario loci determinandum, honeste vivere possit.

Can. 644. § 1. Apostata a religione dicitur professus a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus qui e domo religiosa illegitime egreditur cum animo non redeundi, vel qui, etsi legitime egressus, non redit eo animo ut religiosae obedientiae sese subtrahat.

§ 2. Malitiosus animus, de quo in § 1, iure praesumitur, si religiosus intra mensem nec reversus fuerit nec Superiori animum redeundi manifestaverit.

§ 3. Fugitivus est qui, sine Superiorum licentia, domum religiosam deserit cum animo ad religionem redeundi.

Can. 645. § 1. Apostata et fugitivus ab obligatione regulae et votorum minime solvuntur et debent sine mora ad religionem redire.

§ 2. Superiores debent eos sollicite requirere, et ipsos, si vera poenitentia acti redeant, suscipere; reditum vero monialis apostatae vel fugitivae caute curet loci Ordinarius, et, si agatur de monasterio exempto, etiam Superior regularis.

TITULUS XVI.

De dimissione religiosorum.

Can. 646. § 1. Ipso facto habendi sunt tanquam legitime dimissi religiosi:

1.o Publici apostatae a fide catholica;

2.o Religiosus, qui fugam arripuerit cum muliere; aut religiosa quae cum viro;

3.o Attentantes aut contrahentes matrimonium aut etiam vinculum, ut aiunt, civile.

§ 2. In his casibus sufficit ut Superior maior cum suo Capitulo vel Consilio ad normam constitutionum emittat declarationem facti; curet autem probationes facti collectas in domus regestis asservare.

CAPUT I.

De dimissione religiosorum qui vota temporaria nuncuparunt. 

Can. 647. § 1. Professum a votis temporariis sive in Ordinibus sive in Congregationibus iuris pontificii dimittere potest supremus religionis Moderator vel Abbas monasterii sui iuris cum consensu sui cuiusque Consilii per secreta suffragia manifestato, vel, si agatur de monialibus, Ordinarius loci et, si monasterium sit regularibus obnoxium, Superior regularis, postquam monasterii Antistita cum suo Consilio fidem de causis scripto fecerit; in Congregationibus vero iuris dioecesani, Ordinarius loci in quo religiosa domus sita est, qui tamen iure suo ne utatur Moderatoribus insciis vel iuste dissentientibus.

§ 2. Ii omnes, graviter eorum onerata conscientia, religiosum dimittere nequeunt, nisi servatis quae sequuntur:

1.o Causae dimissionis debent esse graves;

  2.o Possunt se habere sive ex parte religionis sive ex parte religiosi. Defectus spiritus religiosi qui aliis scandalo sit, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari poenitentia incassum cesserit, non vero infirma valetudo, nisi certo constet eam ante professionem fuisse dolose reticitam aut dissimulatam;

3.o Licet Superiori dimittenti certo innotescere debeant, non est tamen necesse ut formali iudicio comprobentur. At religioso semper manifestari debent, data eidem plena respondendi licentia; eiusque responsiones Superiori dimittenti fldeliter subiiciantur;

4.o Contra dimissionis decretum est religioso facultas recurrendi ad Sedem Apostolicam; et pendente recursu, dimissio nullum habet iuridicum effectum;

5.o Si de mulieribus agatur, servari debet praescriptum can. 643, § 2. 

Can. 648. Religiosus dimissus ad normam can. 647 ipso facto solvitur ab omnibus votis religiosis, salvis oneribus ordini maiori adnexis, si sit in sacris, et firmo praescripto can. 641, § 1, 642; clericus autem in minoribus ordinibus constitutus eo ipso redactus est in statum laicalem.

CAPUT II.

De dimissione religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in religione clericali non exempta vel in religione laicali.

Can. 649. In virorum religionibus clericalibus non exemptis et laicalibus, ut professus a votis perpetuis dimitti possit, praecedant necesse est tria delicta cum duplici monitione ac defectu emendationis ad normam can. 656-662.

Can. 650. § 1. Haec si constiterint, supremus religionis Moderator cum suo Consilio, perpensis omnibus facti adiunctis, deliberet num locus sit dimissioni.

§ 2. Si maior suffragiorum numerus pro dimissione steterit:

l.o In religione iuris dioecesani res tota deferatur ad Ordinarium loci in quo religiosa professi domus sita est, cuius est dimissionem pro suo prudenti arbitrio decernere ad normam can. 647;

2.o In religione iuris pontificii ipse supremus religionis Moderator dimissionis decretum ferat; quod tamen ut suum sortiatur effectum, debet a Sede Apostolica confirmari.

§ 3. Religioso ius est suas rationes libere exponendi; eiusque responsiones in actis fideliter referendae sunt.

Can. 651. § l. Etiam ad dimittendas religiosas professas a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus exiguntur graves causae exteriores una cum incorrigibilitate, experimento prius habito ita ut spes resipiscentiae evanuerit, iudicio Antistitae.

§ 2. Praescriptum can. 650, § 3 etiam in religiosarum dimissione servandum est.

Can. 652. § 1. Si agatur de religiosis iuris dioecesani, Ordinarii loci in quo sita est sororis professae domus, est causas dimissionis expendere et decretum dimissionis ferre.

§ 2. Si de monialibus, Ordinarius loci omnia acta et documenta transmittat ad Sacram Congregationem cum suo et Superioris regularis voto, si monasterium regularibus sit subiectum.

§ 3. Si de aliis religiosis iuris pontificii, suprema religionis Moderatrix rem totam ad Sacram Congregationem pariter deferat cum omnibus actis et documentis; Sacra autem Congregatio tum in hoc tum in praecedenti casu quod magis expedire censuerit, decernet, firmo praescripto can. 643, § 2.

Can. 653. In casu gravis scandali exterioris vel gravissimi nocumenti communitati imminentis, religiosus statim potest a Superiore maiore cum consensu sui Consilii vel etiam, si periculum sit in mora et tempus non adsit adeundi Superiorem maiorem, a Superiore locali cum consensu sui Consilii et Ordinarii loci, ad saeculum remitti, habitu religioso illico deposito, ita tamen ut res per ipsum Ordinarium aut per Superiorem maiorem, si adsit, Sanctae Sedis iudicio sine mora subiiciatur.

CAPUT III.

De processu iudiciali in dimissione religiosorum qui vota perpetua sive sollemnia sive simplicia nuncuparunt

in religione clericali exempta.

Can. 654. Vir professus a votis sollemnibus aut a votis simplicibus perpetuis in religione clericali exempta ne dimittatur, nisi processu instituto, salvo praescripto can. 646, 668 et revocato quolibet contrario privilegio.

Can. 655. § l. Ad sententiam dimissionis ferendam competens est supremus religionis vel monasticae Congregationis Moderator cum suo Consilio seu Capitulo, quod quatuor saltem religiosis constet; si qui deficiant, eorum loco totidem religiosos eligat praeses de consensu aliorum qui cum ipso tribunal collegiale constituunt.

§ 2. Praeses de aliorum consensu promotorem iustitiae nominet ad normam can. 1589, § 2.

Can. 656. Ad processum instrumendum deveniri nequit nisi praecesserint:

1.o Gravia delicta externa sive contra ius commune sive contra speciale religiosorum ius;

2.o Monitiones;

3.o Defectus emendationis.

Can. 657. Delicta debent esse saltem tria eiusdem speciei, vel, si diversae, talia ut simul sumpta manifestent perversam voluntatem in malo pervicacem, aut unum tantum permanens, quod ex repetitis monitionibus virtualiter triplex fiat.

Can. 658. § l. Ad monitionem faciendam necesse est ut aut delictum sit notorium aut de eodem constet ex rei confessione extraiudiciali vel ex aliis sufficientibus probationibus quas praevia inquisitio suppeditaverit.

§ 2. In inquisitione peragenda serventur, congrua congruis referendo, praescripta can. 1939 seqq.

Can. 659. Monitio fieri debet ab immediato Superiore maiore per se vel per alium de eius mandato; sed Superior mandatum ne det, nisi praevia informatione facti ad normam can. 658, § 1; datum vero mandatum pro prima monitione valeat etiam pro altera.

Can. 660. Duae debent esse monitiones, scilicet singulae pro singulis duobus primis delictis; in delictis autem continuatis seu permanentibus intercedat necesse est inter primam et alteram monitionem saltem trium dierum integrum spatium.

Can. 661. § 1. Monitionibus Superior addat opportunas exhortationes et correctiones, praescriptis insuper poenitentiis aliisque remediis poenalibus, quae apta censeantur ad emendationem rei et scandali reparationem.

§ 2. Praeterea tenetur Superior reum ab occasionibus relabendi removere etiam per translationem, si opus fuerit, ad aliam domum, ubi facilior sit vigilantia et remotior delinquendi occasio.

§ 3. Singulis monitionibus adiiciatur dimissionis comminatio.

Can. 662. Religiosus censetur se non emendasse, si post secundam monitionem novum delictum commiserit vel in eodem permanenter perstiterit; post ultimam monitionem sex saltem dies erit exspectandum, antequam ad ulteriora progressus fiat.

Can. 663. Immediatus Superior maior, postquam monitiones et correctiones incassum cesserint, omnia acta et documenta diligenter colligat et ad supremum Moderatorem transmittat; hic autem ea tradere debet promotori iustitiae, qui ea examinet et suas conclusiones proponat.

Can. 664. § 1. Si promotor iustitiae, cui fas est etiam ulteriores inquisitiones quas opportunas iudicaverit peragere, accusationem proponat, instruatur processus, servatis praescriptis canonum in Parte Prima Libri Quarti, congrua congruis referendo.

§ 2. Ex processu constare debet de delictis patratis, de praemissa duplici monitione et de defectu emendationis.

Can. 665. Tribunal, diligenter perpensis allegationibus tum promotoris iustitiae tum rei, si quidem iudicaverit satis probata esse ea de quibus in can. 664, § 2, sententiam dimissionis pronuntiet.

Can. 666. Sententia exsecutioni mandari nequit, nisi fuerit a Sacra Congregatione confirmata; ad quam tribunalis praeses et sententiam et omnia acta processus quamprimum transmittere curabit.

Can. 667. Pro dissitis regionibus etiam in casibus ordinariis supremi Moderatores cum consensu sui Consilii seu Capituli possunt dimittendi facultatem demandare probis ac prudentibus religiosis, qui saltem tres esse debent, firmo praescripto can. 663-666.

Can. 668. In casu, de quo in can. 653, religiosus statim potest a Superiore maiore, vel si periculum sit in mora et tempus non adsit recurrendi ad Superiorem maiorem, a Superiore quoque locali, cum consensu sui Consilii, ad saeculum remitti, habitu religioso illico deposito; religioso autem dimisso, statim processus, si nondum fuerit institutus, instituatur ad normam canonum qui praecedunt. 

CAPUT IV.

De religiosis dimissis qui vota parpetua nuncupnrunt.

Can. 669. § 1. Professus qui vota perpetua emisit, a religione dimissus, votis religiosis manet adstrictus, salvis constitutionibus aut Sedis Apostolicae indultis quae aliud ferant.

§ 2. Si clericus est in minoribus ordinibus constitutus, eo ipso reducitur ad statum laicalem.

Can. 670. Clericus in sacris qui aliquid delictum commisit de quo in can. 646, aut dimissus est ob delictum quod iure communi punitur infamia iuris vel depositione vel degradatione, perpetuo prohibetur deferre habitum ecclesiasticum.

Can. 671. Si vero dimittatur ob delicta minora iis de quibus in can. 670:

1.o Ipso facto suspensus manet, donec a Sancta Sede absolutionem obtinuerit;

2.o Sacra Congregatio, si id expedire iudicaverit, dimisso praecipiat ut, habitu cleri saecularis indutus, commoretur in certa dioecesi, indicatis Ordinario causis ob quas dimissus fuit;

3.o Si dimissus praecepto de quo n. 2 non paruerit, religio ad nihil tenetur, et dimissus eo ipso privatus est iure deferendi habitum ecclesiasticum;

4.o Ordinarius dioecesis pro eius commoratione designatae, religiosum in domum poenitentiae mittat, vel eum committat curae et vigilantiae pii ac prudentis sacerdotis; et si religiosus non paruerit, servetur praescriptum n. 3;

5.o Religio, per manus Ordinarii loci commorationis, caritativum subsidium dimisso suppeditet pro necessariis ad vitae sustentationem, nisi ipse aliunde sibimet providere valeat;

6.o Si dimissus vitae rationem ecclesiastico viro dignam non agat, transacto anno aut etiam prius, iudicio Ordinarii, privetur caritativo subsidio, eiiciatur e domo poenitentiae eique auferatur ius deferendi habitum ecclesiasticum ab ipso Ordinario, qui statim mittere curet opportunam relationem tum ad Sedem Apostolicam tum ad religionem;

7.o Si vero dimissus praedicto tempore tam laudabiliter se gesserit ut merito haberi possit vere emendatus, Ordinarius eius preces apud Sanctam Sedem commendabit pro absolutione a censura suspensionis, et, ea obtenta, eidem in sua dioecesi permittat, adhibitis opportunis cautelis et limitationibus, Missae celebrationem et etiam, pro suo arbitrio et prudentia, aliud sacrum ministerium, unde honeste vivere queat; quo in casu religio caritativum subsidium intermittere potest. Quod si agatur de diacono aut subdiacono, res ad Sanctam Sedem deferatur.

Can. 672. § 1. Dimissus, votis in religione emissis non solutus, tenetur ad claustra redire; et si argumenta plenae emendationis per triennium dederit, religio tenetur eum recipere; quod si graves obstent rationes sive ex parte religionis sive ex parte religiosi, res iudicio Sedis Apostolicae subiiciatur.

§ 2. Quoties vero vota in religione emissa cessaverint, si dimissus Episcopum benevolum receptorem invenerit, sub eius iurisdictione et speciali vigilantia maneat, servato praescripto can. 642; secus res ad Sanctam Sedem deferatur.

TITULUS XVII.

De societatibus sive virorum sive mulierum in communi viventium sine votis.

Can. 673. § 1. Societas sive virorum sive mulierum, in qua sodales vivendi rationem religiosorum imitantur in communi degentes sub regimine Superiorum secundum probatas constitutiones, sed tribus consuetis votis publicis non obstringuntur, non est proprie religio, nec eius sodales nomine religiosorum proprie designantur.

§ 2. Huiusmodi societas est clericalis vel laicalis, iuris pontificii vel dioecesani ad normam can. 488, nn. 3, 4.

Can. 674. Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum, eadem valent quae de Congregationibus religiosis constituta sunt.

Can. 675. Regimen determinatur in uniuscuiusque societatis constitutionibus; sed in omnibus serventur, congrua congruis referendo, can. 499-530.

Can. 676. § 1. Societas eiusque provinciae et domus capaces sunt acquirendi et possidendi bona temporalia.

§ 2. Administratio bonorum regitur praescripto can. 532-537.

§ 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, eidem acquiritur; cetera bona sodales secundum constitutiones retinent, acquirunt et administrant.

Can. 677. In admittendis candidatis serventur constitutiones, salvo praescripto can. 542.

Can. 678. In iis quae ad studiorum rationem et ad suscipiendos ordines pertinent, sodales iisdem legibus tenentur ac saeculares clerici, salvis peculiaribus praescriptionibus a Sancta Sede datis.

Can. 679. § 1. Sodales societatis, praeter obligationes quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum constitutiones, tenentur communibus clericorum obligationibus, nisi ex natura rei vel ex sermonis contextu aliud constet, pariterque stare debent praescriptis can. 595-612, nisi constitutiones aliud ferant.

§ 2. Clausuram servent ad normam constitutionum sub Ordinarii loci vigilantia.

Can. 680. Iidem, etiam laici, gaudent clericorum privilegiis, de quibus in can. 119-123, aliisque societati directe concessis, non autem privilegiis religiosorum sine speciali indulto.

Can. 681. Praeter proprias cuiusque societatis constitutiones, circa transitum ad aliam societatem vel ad aliquam religionem aut circa sodalium exitum a societate etiam iuris pontificii, serventur, congrua congruis referendo, praescripta can. 632-635, 645; circa eorum dimissionem, praescripta can. 646 - 672. 

PARS TERTIA.

DE LAICIS.

Can. 682. Laici ius habent recipiendi a clero, ad normam ecclesiasticae disciplinae, spiritualia bona et potissimum adiumenta ad salutem necessaria.

Can. 683. Non licet laicis habitum clericalem deferre, nisi agatur vel de Seminariorum alumnis aliisque adspirantibus ad ordines de quibus in can. 972, § 2, vel de laicis, servitio ecclesiae legitime addictis, dum intra eandem ecclesiam sunt aut extra ipsam in aliquo ministerio ecclesiastico partem habent.

TITULUS XVIII.

De fidelium associationibus in genere.

Can. 684. Fideles laude digni sunt, si sua dent nomina associationibus ab Ecclesia erectis vel saltem commendatis; caveant autem ab associationibus secretis, damnatis, seditiosis, suspectis aut quae studeant sese a legitima Ecclesiae vigilantia subducere.

Can. 685. Associationes distinctae a religionibus vel societatibus de quibus in can. 487-681, ab Ecclesia constitui possunt vel ad perfectiorem vitam christianam inter socios promovendam, vel ad aliqua pietatis aut caritatis opera exercenda, vel denique ad incrementum publici cultus.

Can. 686. § 1. Nulla in Ecclesia recognoscitur associatio quae a legitima auctoritate ecclesiastica erecta vel saltem approbata non fuerit.

§ 2. Associationes erigere vel approbare pertinet, praeter Romanum Pontificem, ad loci Ordinarium, exceptis illis quarum instituendarum ius, apostolico ex privilegio, aliis reservatum est.

§ 3. Licet privilegium concessum probetur, semper tamen, nisi aliud in ipso privilegio cautum sit, requiritur ad validitatem erectionis consensus Ordinarii loci scripto datus; consensus tamen ab Ordinario praestitus pro erectione domus religiosae valet etiam pro erigenda in eadem domo vel ecclesia ei adnexa associatione, quae non sit constituta ad modum organici corporis et illius religionis sit propria.

§ 4. Vicarius Generalis ex solo mandato generali, et Vicarius Capitularis nequeunt associationes erigere aut consensum praebere pro earum erectione aut aggregatione.

§ 5. Erectionis litterae ab iis qui ex privilegio apostolico associationem erigunt, gratis concedantur sola excepta taxa pro expensis necessariis.

Can. 687. Ad normam can. 100, tunc tantum fidelium associationes iuridicam in Ecelesia personam acquirunt, cum a legitimo Superiore ecclesiastico formale obtinuerunt erectionis decretum.

Can. 688. Associatio titulum seu nomen ne assumat quod levitatem aut absonam novitatem sapiat, vel speciem devotionis a Sede Apostolica non probatam exprimat.

Can. 689. § l. Quaelibet associatio sua statuta habeat, a Sede Apostolica vel ab Ordinario loci examinata et approbata.

§ 2. Statuta quae non sint confirmata a Sede Apostolica, moderationi et correctioni Ordinarii loci semper subiecta manent.

Can. 690. § l. Omnes associationes, etiam ab Apostolica Sede erectae, nisi speciale obstet privilegium, iurisdictioni subsunt et vigilantiae Ordinarii loci, qui ad normas sacrorum canonum eas invisendi ius habet et munus.

§ 2. Associationes tamen, quae vi privilegii apostolici a religiosis exemptis in suis ecclesiis institutae sunt, Ordinariis locorum fas non est visitare quod attinet ad ea quae internam disciplinam seu spiritualem associationis directionem spectant.

Can. 691. § 1. Associatio legitime erecta, nisi aliud expresse cautum sit, bona temporalia possidere et administrare potest sub auctoritate Ordinarii loci, cui rationem administrationis saltem quotannis reddere debet, ad normam can.1525, minime vero parochi, licet in eius territorio erecta sit, nisi aliud Ordinarius ipse statuerit.

§ 2. Potest, ad normam statutorum, oblationes recipere, et receptas erogare ad pios ipsius associationis usus, salva semper offerentium voluntate.

§ 3. Nulli associationi eleemosynas colligere licet, nisi id aut statuta permittant, aut necessitas postulet, et loci Ordinarii consensus accedat ac servetur forma ab eodem praescripta.

§ 4. Ad eleemosynas extra territorium colligendas uniuscuiusque Ordinarii venia, scripto data, requiritur.

§ 5. Oblationum quoque ac eleemosynarum fidelis erogationis rationem associatio reddat Ordinario loci.

Can.692. Ad fruendum associationis iuribus, privilegiis, indulgentiis, aliisque gratiis spiritualibus, necesse est et sufficit ut quis in eam valide receptus sit, secundum propria associationis statuta et ab ea legitime non expulsus.

Can. 693. § l. Acatholici et damnatae sectae adscripti aut censura notorie irretiti et in genere publici peccatores valide recipi nequeunt.

§ 2. Eadem persona potest adscribi pluribus associationibus, salvo praescripto can. 705.

§ 3. Absentes ne adscribantur associationibus ad modum organici corporis constitutis; praesentes autem, nonnisi scientes ac volentes adscribi possunt.

§ 4. Salvo praescripto can. 704, religiosi possunt piis associationibus nomen dare, exceptis iis quarum leges, Superiorum iudicio, cum observantia regulae et constitutionum conciliari nequeant.

Can. 694. § l. Receptio fiat ad normam iuris ac statutorum uniuscuiusque associationis.

§ 2. Ut autem de receptione constet, inscriptio in albo associationis fieri omnino debet; imo haec inscriptio, si associatio in personam moralem erecta fuerit, est ad validitatem necessaria.

Can. 695. Occasione receptionis in associationem nihil directe vel indirecte exigatur, praeter id quod in statutis legitime approbatis designatum sit, aut ab Ordinario loci, ratione specialium circumstantiarum expresse permissum in associationis favorem.

Can. 696. § I. Nemo, legitime adscriptus, ab associatione dimittatur, nisi iusta de causa ad normam statutorum.

§ 2. Qui in casum inciderint, de quo in can. 693, § l, expungantur, praemissa monitione, servatis propriis statutis et salvo iure recursus ad Ordinarium.

§ 3. Etiamsi in statutis nihil expresse caveatur etiam loci Ordinarius quod ad omnes associationes, et Superior religiosus quod ad associationes ex apostolico indulto a religiosis erectas attinet, possunt socios dimittere.

Can. 697. § 1. Associationes legitime erectae ius habent, ad normam statutorum et sacrorum canonum, celebrandi comitia, edendi peculiares normas quae ipsum sodalitium respiciant, eligendi administratores bonorum, officiales et ministros, firmo praescripto can. 715.

§ 2. In iis quae convocationem ad comitia et electiones respiciunt, serventur ius commune, quod prostat in can. 161-182 et statuta iuri communi non contraria.

Can. 698. § 1. Nisi privilegium apostolicum aliud expresse caveat, nominatio moderatoris et cappellani pertinet ad loci Ordinarium in associationibus ab ipso vel ab Apostolica Sede erectis aut approbatis, et in associationibus a religiosis vi apostolici privilegii erectis extra proprias ecclesias; in associationibus vero erectis a religiosis in propriis ecclesiis requiritur tantum Ordinarii loci consensus, si a Superiore moderator et cappellanus e clero saeculari eligantur.

§ 2. Moderator et cappellanus possunt, durante munere, benedicere associationis habitum seu insignia, scapularia, etc., eaque adscribendis imponere; quod vero ad conciones attinet, serventur praescripta can. 1337 -1342.

§ 3. Moderatorem et cappellanum revocare ex iusta causa possunt qui illos nominaverunt eorumque successores vel Superiores.

§ 4. Idem potest esse moderator et cappellanus.

Can. 699. § 1. Ob graves causas et salvo iure recursus ad Apostolicam Sedem, potest loci Ordinarius supprimere non solum associationem a se vel a decessoribus suis erectam, sed etiam associationem ex apostolico indulto a religiosis erectam de consensu Ordinarii loci.

§ 2. Associationes vero ab ipsa Apostolica Sede erectae nonnisi ab eadem supprimi possunt.

TITULUS XIX.

De fidelium associationibus in specie.

Can. 700. Triplex distinguitur in Ecclesia associationum species: tertii Ordines saeculares, confraternitates, piae uniones.

Can. 701. § 1. Inter pias laicorum associationes, ordo praecedentiae est qui sequitur, firmo praescripto can. 106, nn. 5, 6:

1.o Tertii Ordines;

2.o Archiconfraternitates;

3.o Confraternitates;

4.o Piae uniones primariae;

5.o Aliae piae uniones.

§ 2. Confraternitas sanctissimi Sacramenti, si agatur de processione in qua defertur sanctissimum Sacramentum, praecedit ipsis archiconfraternitatibus.

§ 3. Omnes autem tunc solummodo ius praecedentiae habent, cum collegialiter incedunt sub propria cruce vel vexillo et cum habitu seu insignibus associationis.

CAPUT I.

De tertiis Ordinibus saecularibus.

Can. 702. § 1. Tertiarii saeculares sunt qui in saeculo, sub moderatione alicuius Ordinis, secundum eiusdem spiritum, ad christianam perfectionem contendere nituntur, modo saeculari vitae consentaneo, secundum regulas ab Apostolica Sede pro ipsis approbatas.

§ 2. Si tertius saecularis Ordo in plures associationes dividatur, harum quaelibet legitime constituta dicitur sodalitas tertiariorum.

Can. 703. § l. Firmo privilegio nonnullis Ordinibus concesso, nulla religio potest tertium Ordinem sibi adiungere.

§ 2. Dato etiam apostolico privilegio, Superiores religiosi possunt quidem personas particulares tertio Ordini adscribere, sed nequeunt sodalitatem tertiariorum valide erigere sine consensu Ordinarii loci ad normam can. 686, § 3.

§ 3. Nec sodalitatibus a se erectis possunt concedere usum particularium vestium, in publicis sacris functionibus deferendarum, sine speciali eiusdem Ordinarii licentia.

Can. 704. § 1. Qui vota nuncupavit vel in perpetuum vel ad tempus in aliqua religione, nequit simul ad ullum tertium Ordinem pertinere, etsi eidem antea fuerit adscriptus.

§ 2. Si solutus a votis ad saeculum redierit, antiqua adscriptio reviviscit.

Can. 705. Nulla tertiariorum sodalitas, sine apostolico indulto, adscribere potest sodales alius tertii Ordinis in eodem remanentes; singulis tamen sodalibus licet iusta de causa transire sive ab alio ad alium tertium Ordinem, sive ab alia ad aliam sodalitatem eiusdem tertii Ordinis.

Can. 706. Publicis processionibus, funeribus aliisque ecclesiasticis functionibus tertiarii possunt, sed non tenentur collegialiter interesse; at si intersint, cum suis insignibus sub cruce propria incedant necesse est.

CAPUT II.

De confraternitatibus et piis unionibus.

Can. 707. § 1. Associationes fidelium quae ad exercitium alicuius operis pietatis aut caritatis erectae sunt, nomine veniunt piarum unionum; quae, si ad modum organici corporis sint constitutae,sodalitia audiunt.

§ 2. Sodalitia vero in incrementum quoque publici cultus erecta, speciali nomine confraternitates appellantur.

Can. 708. Confraternitates nonnisi per formale erectionis decretum constitui possunt; pro piis autem unionibus sufficit Ordinarii approbatio, qua obtenta, ipsae, licet morales personae non sint, capaces tamen sunt obtinendi gratias spirituales ac praesertim indulgentias.

Can. 709. § 1. Confratres nequeunt sacris functionibus operam praestare, nisi confraternitatis habitum seu insignia deferant.

§ 2. Mulieres confraternitatibus adscribi tantum possunt ad lucrandas indulgentias et gratias spirituales confratribus concessas.

Can. 710. Titulus seu nomen confraternitatis vel piae unionis desumatur vel a Dei attributis, vel a christianae religionis mysteriis, vel a festis Domini et Beatae Virginis Mariae, vel a Sanctis, vel a pio opere ipsius sodalitii.

Can. 711. § 1. Plures confraternitates vel piae uniones eiusdem tituli ac instituti, nisi id eis specialiter concessum sit aut iure cautum, ne erigantur neve approbentur in eodem loco; si vero agatur de magnis civitatibus, id licet, dummodo inter ipsas intercedat conveniens, iudicio Ordinarii loci, distantia.

§ 2. Curent locorum Ordinarii ut in qualibet paroecia instituantur confraternitates sanctissimi Sacramenti, ac doctrinae christianae; quae, legitime erectae, ipso iure aggregatae sunt eisdem Archiconfraternitatibus in Urbe a Cardinali Urbis Vicario erectis.

Can. 712. § 1. Confraternitates vel piae uniones ne erigantur, nisi in ecclesia aut oratorio publico vel saltem semi-publico.

§ 2. Ne instituantur, sine Capituli consensu, in ecclesia cathedrali aut collegiali.

§ 3. In ecclesiis vel oratoriis religiosarum Ordinarius loci permittere potest erectionem associationis mulierum tantum, aut piae unionis quae nonnisi precationibus incumbat et gratiarum dumtaxat spiritualium communicatione gaudeat.

Can. 713. § 1. Religiosi cum confraternitatibus piisve unionibus a se erectis possunt et debent communicare omnes et solas gratias spirituales, quae in facultatibus a Sede Apostolica receptis specifice et nominatim communicabiles declarentur, eaeque in actu erectionis manifestandae sunt singulis, servato praescripto can. 919.

§ 2. Confraternitatibus, ab iisdem erectis, non licet vestem propriam seu insignia, quae in publicis processionibus aliisque sacris functionibus deferenda sunt, assumere sine speciali Ordinarii loci licentia.

Can. 714. Confraternitas proprium habitum vel insignia, sine licentia Ordinarii loci, ne dimittat neve immutet.

Can. 715. § 1. Comitiis confraternitatum, etsi in regularium ecclesiis et oratoriis celebrandis, per se vel per delegatum praeesse sine iure tamen suffragii, dignos et idoneos officiales et ministros electos confirmare, indignos vel non idoneos respuere aut removere, statuta aliasve ordinationes, nisi a Sede Apostolica approbatae fuerint, corrigere et approbare, pertinet ad loci Ordinarium.

§ 2. De comitiorum extraordinariorum celebratione confraternitas Ordinarium loci eiusve delegatum tempestive praemoneat; secus Ordinario ius est comitia impediendi vel eorum decreta penitus infirmandi.

Can. 716. § 1. Confraternitates et piae uniones, in propriis ecclesiis erectae, functiones non paroeciales, servatis servandis, independenter a parocho exercere possunt, dummodo ministerio paroeciali in paroeciali ecclesia non noceant.

§ 2. Idem servetur etiam in casu quo paroecia erecta sit in ipsa confraternitatis ecclesia.

§ 3. In dubio utrum funetiones confraternitatis vel piae unionis noceant, necne, ministerio paroeciali, ad Ordinarium loci spectat ius decidendi, itemque statuendi practicas normas servandas.

Can. 717. § 1. Si in ecclesiis non suis erectae sint, proprias functiones ecclesiasticas in sacello tantum vel altari, in quo sunt erectae, peragere possunt ad normam can. 716 et peculiarium statutorum.

§ 2. Patrimonium confraternitatis et piae unionis, quae erecta sit in ecclesia non sua, aut cuius ecclesia sit simul ecclesia paroecialis, debet esse separatum a bonis fabricae vel communitatis.

Can. 718. Confraternitates processionibus consuetis et aliis, quas Ordinarius loci indixerit, tenentur collegialiter cum propriis insignibus et sub proprio vexillo interesse, nisi Ordinarius aliud praescripserit.

Can. 719. § l. De Ordinarii loci consensu confraternitas vel pia unio de alia ad aliam sedem transferri potest, nisi iure aut statutis a Sede Apostolica probatis translatio prohibeatur.

§ 2. Quoties agatur de transferenda confraternitate vel pia unione alicui religioni reservata, Superioris consensus est requirendus.