CODEX CANONUM
ECCLESIARUM ORIENTALIUM
CANONES PRAELIMINARES
Can. 1 - Canones huius Codicis
omnes et solas Ecclesias orientales catholicas respiciunt, nisi, relationes cum
Ecclesia latina quod attinet, aliud expresse statuitur.
Can. 2 - Canones Codicis, in quibus plerumque ius antiquum Ecclesiarum
orientalium recipitur vel accommodatur, praecipue ex illo iure aestimandi sunt.
Can. 3 - Codex, etsi saepe ad praescripta librorum liturgicorum se refert,
de re liturgica plerumque non decernit; quare haec praescripta sedulo servanda
sunt, nisi Codicis canonibus sunt contraria.
Can. 4 - Canones Codicis initas aut approbatas a Sancta Sede conventiones
cum nationibus aliisve societatibus politicis non abrogant neque eis derogant;
eaedem idcirco perinde ac in praesens vigere pergent contrariis Codicis
praescriptis minime obstantibus.
Can. 5 - Iura quaesita itemque privilegia, quae a Sede Apostolica ad haec
usque tempora personis physicis vel iuridicis concessa in usu sunt nec revocata,
integra manent, nisi Codicis canonibus expresse revocantur.
Can. 6 - Codice vim obtinente: 1° abrogatae sunt omnes leges iuris
communis vel iuris particularis, quae sunt canonibus Codicis contrariae aut quas
materiam respiciunt in Codice ex integro ordinatam; 2° revocatae sunt omnes
consuetudines, quae canonibus Codicis reprobantur aut quae eis contrariae sunt
nec centenariae vel immemorabiles.
TITULUS I DE CHRISTIFIDELIBUS EORUMQUE OMNIUM IURIBUS
ET OBLIGATIONIBUS
Can. 7 -
§ 1. Christifideles sunt, qui per baptismum Christo incorporati in populum Dei
sunt constituti atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et
regalis suo modo participes secundum suam cuiusque condicionem ad missionem
exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo implendam concredidit.
§ 2. Haec Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta et ordinata subsistit in
Ecclesia catholica a successore Petri et Episcopis in communione cum eo
gubernata.
Can. 8 - In plena communione cum Ecclesia catholica his in terris sunt
illi baptizati, qui in eius compage visibili cum Christo iunguntur vinculis
professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
Can. 9 -
§ 1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni, qui Spiritu Sancto
movente expetunt explicita voluntate, ut eidem incorporentur, ideoque hac ipsa
voluntate et vita fidei, spei et caritatis, quam agunt, coniunguntur cum
Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.
§ 2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia, quae, dum eos ad vitam
evangelicam ducendam invitat eosque in participationem Divinae Liturgiae,
sacramentorum et laudum divinarum introducit, eisdem varias iam largitur
praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
Can. 10 - Verbo Dei inhaerentes atque vivo Ecclesiae magisterio
authentico adhaerentes tenentur christifideles fidem immenso pretio a maioribus
custoditam ac transmissam integre servare et aperte profiteri necnon eam et
exercendo magis intellegere et in operibus caritatis fructificare.
Can. 11 - Inter christifideles omnes ex eorum quidem in Christo
regeneratione viget vera circa dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti
secundum suam cuiusque condicionem et munus ad aedificationem Corporis Christi
cooperantur.
Can. 12 -
§ 1. Christifideles obligatione tenentur sua cuiusque agendi ratione ad
communionem semper servandam cum Ecclesia.
§ 2. Magna cum diligentia obligationes impleant, quibus tenentur erga universam
Ecclesiam et propriam Ecclesiam sui iuris.
Can. 13 - Omnes christifideles secundum suam cuiusque condicionem ad
sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem
sanctificationem promovendam vires suas conferre debent.
Can. 14 - Omnes christifideles ius et obligationem habent allaborandi, ut
divinum salutis nuntium ad omnes homines omnium temporum ac totius orbis magis
magisque perveniat.
Can. 15 -
§ 1. Quae Ecclesiae Pastores Christum repraesentantes tamquam fidei magistri
declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles propriae
responsabilitatis conscii christiana oboedientia prosequi tenentur.
§ 2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales,
suaque optata. Ecclesiae Pastoribus patefaciant.
§ 3. Pro scientia, competentia et praestantia, quibus pollent, ipsis ius est,
immo et aliquando obligatio, ut sententiam suam de his, quae ad bonum Ecclesiae
pertinent, Ecclesiae Pastoribus manifestent eamque, salva integritate fidei et
morum ac reverentia erga eosdem Pastores attentisque utilitate communi et
personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant.
Can. 16 - Ius est christifidelibus, ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis,
praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta ab Ecclesiae Pastoribus
accipiant.
Can. 17 - Ius est christifidelibus, ut cultum divinum persolvant secundum
praescripta propriae Ecclesiae sui iuris utque propriam vitae spiritualis formam
sequantur doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam. Can. 18 - Integrum est
christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad fines
caritatis vel pietatis aut ad vocationem christianam in mundo fovendam utque
conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos. Can. 19 -
Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent,
ut propriis inceptis apostolicam actionem promoveant vel sustineant secundum
suum cuiusque statum et condicionem; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi
vindicet, nisi consensus accessit auctoritatis competentis ecclesiasticae.
Can. 20 - Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae
evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam,
qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque simul ad mysterium
salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
Can. 21 - Qui in scientias sacras incumbunt, iusta libertate fruuntur
inquirendi necnon mentem suam prudenter in eis aperiendi, in quibus peritiam
habent, servato debito erga magisterium Ecclesiae obsequio.
Can. 22 - Christifideles omnes ius habent, ut a quacumque coactione sint
immunes in statu vitae eligendo.
Can. 23 - Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere
nec ius ullius personae ad propriam intimitatem tuendam violare. Can. 24 -
§ 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime
vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate
competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis cum aequitate
applicandis.
§ 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis
puniantur.
Can. 25 -
§ 1. Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae,
ut eidem praesto sint, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum,
ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem
necessaria sunt.
§ 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon ex
propriis reditibus pauperibus subveniendi praecepti Domini memores. Can. 26 -
§ 1. In iuribus suis exercendis christifideles et singuli et in consociationibus
adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum
atque suarum erga alios obligationum.
§ 2. Auctoritati ecclesiasticae competit intuitu boni communis exercitium iurium,
quae christifidelibus sunt propria, moderari.
TITULUS II DE ECCLESIIS SUI IURIS ET DE RITIBUS
Can. 27 - Coetus christifidelium hierarchia ad normam iuris iunctus, quem
ut sui iuris expresse vel tacite agnoscit suprema Ecclesiae auctoritas, vocatur
in hoc Codice Ecclesia sui iuris.
Can. 28 -
§1. Ritus est patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare
cultura ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei
vivendae uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur.
§ 2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui
oriuntur ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et
Constantinopolitana.
CAPUT I DE ASCRIPTIONE ALICUI ECCLESIAE SUI IURIS
Can. 29 -
§ 1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, per baptismum
ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus ascriptus est; si vero sola
mater est catholica aut si ambo parentes concordi voluntate petunt, ascribitur
Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet, salvo iure particulari a Sede
Apostolica statuto.
§ 2. Si autem filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, est: 1°
a matre non nupta natus, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet;
2° ignotorum parentum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt ii,
quorum curae legitime commissus est; si vero de patre et matre adoptantibus
agitur, applicetur
§ 1; 3° parentum non baptizatorum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam
pertinet ille, qui eius educationem in fide catholica suscepit.
Can. 30 - Quilibet baptizandus, qui decimum quartum aetatis annum
explevit, libere potest seligere quamcumque Ecclesiam sui iuris, cui per
baptismum in eadem susceptum ascribitur, salvo iure particulari a Sede
Apostolica statuto.
Can. 31 - Nemo quemvis christifidelem ad transitum ad aliam Ecclesiam sui
iuris ullo modo inducere praesumat. Can. 32 -
§ 1. Nemo potest sine consensu Sedis Apostolicae ad aliam Ecclesiam sui iuris
valide transire.
§ 2. Si vero agitur de christifideli eparchiae alicuius Ecclesiae sui iuris, qui
transire petit ad aliam Ecclesiam sui iuris, quae in eodem territorio propriam
eparchiam habet, hic consensus Sedis Apostolicae praesumitur, dummodo Episcopi
eparchiales utriusque eparchiae ad transitum scripto consentiant.
Can. 33 - Integrum est mulieri ad Ecclesiam sui iuris viri transire in
matrimonio celebrando vel eo durante; matrimonio autem soluto libere potest ad
pristinam Ecclesiam sui iuris redire.
Can. 34 - Si ad aliam Ecclesiam sui iuris transeunt parentes vel in
matrimonio mixto coniux catholicus, filii infra decimum quartum aetatis annum
expletum ipso iure eidem Ecclesiae ascribuntur; si vero in matrimonio inter
catholicos unus tantum parentum ad aliam Ecclesiam sui iuris transit, filii
transeunt solummodo, si ambo parentes consenserunt; expleto vero decimo quarto
aetatis anno filii ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire possunt.
Can. 35 - Baptizati acatholici ad plenam communionem cum Ecclesia
catholica convenientes proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et
pro viribus observent, proinde ascribantur Ecclesiae sui iuris eiusdem ritus
salvo iure adeundi Sedem Apostolicam in casibus specialibus personarum,
communitatum vel regionum. Can. 36 - Omnis transitus ad aliam Ecclesiam sui
iuris vim habet a momento declarationis factae coram eiusdem Ecclesiae Hierarcha
loci vel parocho proprio aut sacerdote ab alterutro delegato et duobus testibus,
nisi rescriptum Sedis Apostolicae aliud fert.
Can. 37 - Omnis ascriptio alicui Ecclesiae sui iuris vel transitus ad
aliam Ecclesiam sui iuris in libro baptizatorum paroeciae, etiam, si casus fert,
Ecclesiae latinae, ubi baptismus celebratus est, adnotetur; si vero fieri non
potest, in alio documento in archivo paroeciali parochi proprii Ecclesiae sui
iuris, cui ascriptio facta est, asservando.
Can. 38 - Christifideles Ecclesiarum orientalium, etsi curae Hierarchae
vel parochi alterius Ecclesiae sui iuris commissi, tamen propriae Ecclesiae sui
iuris permanent ascripti. CAPUT II DE RITIBUS SERVANDIS
Can. 39 - Ritus Ecclesiarum orientalium ut universae Ecclesiae Christi
patrimonium, in quo elucet ea, quae ab Apostolis per Patres est traditio, et
quod fidei catholicae divinam unitatem in varietate affirmat, religiose
serventur et promoveantur.
Can. 40 -
§ 1. Hierarchae, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, aliique Hierarchae omnes
studiosissime curent fidelem custodiam et accuratam observantiam proprii ritus
nec in eo mutationes admittant nisi ratione eius organici progressus, prae
oculis tamen habentes mutuam benevolentiam et unitatem christianorum.
§ 2. Ceteri clerici et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium
ritum fideliter observare necnon eius in dies maiorem cognitionem
perfectioremque usum acquirere tenentur.
§ 3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus cognitionem et aestimationem
foveant eumque ubique observare tenentur, nisi iure aliquid excipitur.
Can. 41 - Christifideles cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae
latinae, qui ratione officii, ministerii vel muneris frequentes cum
christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris relationes habent, in cognitione
et cultu ritus eiusdem Ecclesiae accurate pro gravitate officii, ministerii vel
muneris, quod implent, instituantur.
TITULUS III DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE
Can. 42 - Sicut statuente Domino sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum
Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et
Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
CAPUT I DE ROMANO PONTIFICE
Can. 43 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius
transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae
Ecclesiae his in terris Pastor, qui ideo vi muneris sui suprema, plena,
immediata et universali in Ecclesia gaudet potestate ordinaria, quam semper
libere exercere potest.
Can. 44 -
§ 1. Supremam et plenam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima
electione ab ipso acceptata una cum ordinatione episcopali; quare eandem
potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui
episcopali charactere insignitus est; si vero charactere episcopali electus
caret, statim ordinetur Episcopus.
§ 2. Si contingit, ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem
requiritur, ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero, ut a
quopiam acceptetur.
Can. 45 -
§ 1. Romanus Pontifex vi sui muneris non modo in universam Ecclesiam potestate
gaudet, sed et super omnes eparchias earumque coetus potestatis ordinariae
obtinet principatum, quo quidem simul roboratur atque vindicatur potestas
propria, ordinaria et immediata, quam in eparchiam suae curae commissam Episcopi
habent.
§ 2. Romanus Pontifex in munere supremi universae Ecclesiae Pastoris explendo
communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus;
ipsi ius tamen est determinare secundum necessitates Ecclesiae modum sive
personalem sive collegialem huius muneris exercendi.
§ 3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque
recursus.
Can. 46 -
§ 1. In eius munere exercendo Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem
cooperatricem operam dare possunt variis rationibus, inter quas est Synodus
Episcoporum; auxilio praeterea ei sunt Patres Cardinales, Curia Romana, Legati
pontificii necnon aliae personae itemque varia secundum necessitates temporum
instituta; quae personae omnes et instituta nomine et auctoritate eiusdem munus
sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum secundum normas ab ipso
Romano Pontifice statutas.
§ 2. Patriarcharum ceterorumque Hierarcharum, qui Ecclesiis sui iuris praesunt,
participatio in Synodo Episcoporum regitur normis specialibus ab ipso Romano
Pontifice statutis. Can. 47 - Sede Romana vacante aut prorsus impedita nihil
innovetur in universae Ecclesiae regimine; serventur autem leges speciales pro
eisdem adiunctis latae.
Can. 48 - Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice
veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi aliter iure cavetur vel ex
natura rei constat, Dicasteria aliaque Curiae Romanae instituta.
CAPUT II DE COLLEGIO EPISCOPORUM
Can. 49 - Collegium Episcoporum, cuius caput est Romanus Pontifex
cuiusque membra sunt Episcopi vi sacramentalis ordinationis et hierarchica
communione cum Collegii capite et membris et in quo corpus apostolicum continuo
perseverat, una cum capite suo et numquam sine hoc capite subiectum quoque
supremae et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit.
Can. 50 -
§ 1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo
exercet in Concilio Oecumenico.
§ 2. Eandem potestatem Collegium Episcoporum exercet per unitam Episcoporum in
mundo dispersorum actionem, quae ut talis a Romano Pontifice est indicta aut
libere recepta ita, ut verus actus collegialis effciatur.
§ 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere
modos, quibus Collegium Episcoporum munus suum in universam Ecclesiam
collegialiter exercet.
Can. 51 -
§ 1. Solius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se
vel per alios praeesse, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere
eiusque decreta confirmare.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio Oecumenico tractandas
determinare atque ordinem in eodem Concilio servandum constituere; propositis a
Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii Oecumenici alias addere possunt
ab eodem Romano Pontifice approbandas. Can. 52 -
§ 1. Ius et obligatio est omnibus et solis Episcopis, qui membra sunt Collegii
Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.
§ 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper aliquot, qui episcopali dignitate non sunt
insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum
partes in Concilio determinare.
Can. 53 - Si contingit, ut Sedes Apostolica durante Concilii Oecumenici
celebratione vacet, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Romanus Pontifex
Concilium Oecumenicum continuari iusserit aut dissolverit.
Can. 54 -
§ 1. Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent, nisi una cum Concilii
Patribus a Romano Pontifice approbata ab eodem sunt confirmata et eiusdem iussu
promulgata.
§ 2. Hac confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, etiam egent
decreta, quae fert Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit
secundum alium a Romano Pontifice indictum vel libere receptum modum.
TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
Can. 55 - Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis
Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis; quare
singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae, qui suae
quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt. Can. 56 -
Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos non exceptis
Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a
suprema Ecclesiae auctoritate approbati.
Can. 57 -
§ 1. Erectio, restitutio, immutatio et suppressio Ecclesiarum patriarchalium
supremae Ecclesiae auctoritati reservatur.
§ 2. Titulum unicuique Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum
tantum suprema Ecclesiae auctoritas immutare potest.
§ 3. Ecclesia patriarchalis intra fines proprii territorii habere debet fixam
sedem residentiae Patriarchae in civitate principe, ex qua Patriarcha titulum
desumit, si fieri potest, constitutam; haec sedes transferri non potest nisi
gravissima de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et
habito Romani Pontificis assensu.
Can. 58 - Patriarchae Ecclesiarum orientalium ubique terrarum praecedunt
omnes Episcopos cuiuscumque gradus salvis normis specialibus de praecedentia a
Romano Pontifice statutis.
Can. 59 -
§ 1. Patriarchae Ecclesiarum orientalium, etsi alii aliis tempore posteriores,
omnes aequales sunt ratione dignitatis patriarchaIis salva inter se honoris
praecedentia.
§ 2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum
orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam
Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana.
§ 3. Inter ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur
secundum antiquitatem Sedis patriarchalis.
§ 4. Inter Patriarchas Ecclesiarum orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli,
diversis tamen Ecclesiis patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui
prius promotus est ad dignitatem patriarchalem.
Can. 60 -
§ 1. Patriarcha in ecclesiis, quae christifidelibus Ecclesiae, cui praeest,
destinatae sunt, et in celebrationibus liturgicis eiusdem Ecclesiae praecedit
ceteros Patriarchas, etsi sunt Sedis titulo potiores vel promotione seniores.
§ 2. Patriarcha, qui actu potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui
titulum Sedis patriarchalis olim habitae adhuc servant.
Can. 61 - Patriarcha procuratorem apud Sedem Apostolicam habere potest a
se de assensu praevio Romani Pontificis nominatum. Can. 62 - Patriarcha, qui suo
officio renuntiavit, suum titulum et honores in celebrationibus liturgicis
praesertim servat itemque ius habet, ut sibi digna sedes habitationis de suo
consensu assignetur atque media ex bonis Ecclesiae patriarchalis praebeantur,
quibus suae sustentationi proprio titulo congruae provideatur firmo circa
praecedentiam can. 60,
§ 2.
CAPUT I DE ELECTIONE PATRIARCHARUM
Can. 63 - Patriarcha canonice eligitur in Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis.
Can. 64 - Iure particulari recenseantur ea, quae requiruntur, ut quis ad
patriarchalem dignitatem idoneus habeatur, salvis semper eis, quae in can. 180
praescribuntur.
Can. 65 -
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunari debet in patriarchali
residentia aut in alio loco ab Administratore Ecclesiae patriarchalis de
consensu Synodi permanentis designando.
§ 2. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunatio fieri debet intra
mensem a Sedis patriarchalis vacatione computandum firmo iure particulari
longius tempus, non autem ultra bimestre, statuente. Can. 66 -
§ 1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnia et sola Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra.
§ 2. Vetitum est quemlibet alium praeter Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membra electioni Patriarchae in aula interesse eis clericis
exceptis, qui ad normam can. 71,
§ 1 ut scrutatores vel actuarius Synodi assumuntur.
§ 3. Nemini licet ullo modo sive ante Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis sive ea durante electioni Patriarchae se immiscere.
Can. 67 - In electione Patriarchae servari debent cann. 947 - 957
reprobata contraria consuetudine, nisi aliud iure communi statutum est.
Can. 68 -
§ 1. Omnes Episcopi legitime convocati gravi obligatione tenentur, ut intersint
electioni.
§ 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas
rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate
impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum
Synodi praesentes sunt.
Can. 69 - Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus
Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse,
demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes
sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest.
Can. 70 - Nisi ius particulare aliud statuit, Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha praeest, qui inter praesentes in
prima sessione electus est; interim praesidentia Administratori Ecclesiae
patriarchalis reservatur.
Can. 71 -
§ 1. Scrutatores et actuarius ad normam iuris particularis assumi possunt etiam
inter presbyteros et diaconos.
§ 2. Circa ea, quae scrutinia directe vel indirecte respiciunt, omnes, qui
Synodo intersunt, gravi obligatione tenentur servandi secretum.
Can. 72 -
§ 1. Is electus est, qui duas ex tribus partibus suffragiorum rettulit, nisi
iure particulari statuitur, ut post congruum numerum scrutiniorum, saltem trium,
sufficiat pars absolute maior suffragiorum et ad normam can. 183,
§
§ 3 et 4 electio perficiatur.
§ 2. Si electio intra quindecim dies ab inita Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis computandos non peragitur, res ad Romanum Pontificem devolvitur.
Can. 73 - Electio, si electus est saltem Episcopus legitime proclamatus, statim
a praeside vel, si praeses est electus, ab Episcopo ordinatione episcopali
seniore totius Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomine formula modoque
in propria Ecclesia patriarchali receptis intimanda est electo; si vero electus
nondum est Episcopus legitime proclamatus, secreto servato ab omnibus, qui
quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis suspenditur et intimatio fiat, si omnia canonibus ad
proclamationem episcopalem requisita peracta sunt.
Can. 74 - Electus intra biduum utile ab intimatione computandum
manifestare debet, num electionem acceptet; si vero non acceptat aut si intra
biduum non respondet, omne ius ex electione quaesitum amittit.
Can. 75 - Si electus acceptavit et est Episcopus ordinatus, Synodus
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis procedat secundum praescripta librorum
liturgicorum ad eius ut Patriarchae proclamationem et inthronizationem; si vero
electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest,
antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.
Can. 76 -
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per synodicas litteras Romanum
Pontificem quam primum certiorem faciat de electione et de inthronizatione
canonice peractis atque de professione fidei deque promissione fideliter
officium suum implendi a novo Patriarcha coram Synodo secundum probatas formulas
emissis; synodicae litterae de electione peracta mittantur quoque ad Patriarchas
aliarum Ecclesiarum orientalium.
§ 2. Novus Patriarcha per litteras manu propria subscriptas quam primum
expostulare debet a Romano Pontifice ecclesiasticam communionem.
Can. 77 -
§ 1. Patriarcha canonice electus valide exercet suum officium tantummodo ab
inthronizatione, qua pleno iure officium obtinet.
§ 2. Patriarcha, antequam communionem ecclosiasticam a Romano Pontifice accepit,
ne Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchialis convocet neque Episcopos ordinet.
CAPUT II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS PATRIACHARUM
Can. 78 -
§ 1. Potestas, quae Patriarchae ad normam canonum et legitimarum consuetudinum
in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, competit, est
ordinaria et propria, sed ita personalis, ut non possit Vicarium pro tota
Ecclesia patriarchali constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem
casuum delegare.
§ 2. Potestas Patriarchae exerceri valide potest intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis tantum, nisi aliter ex natura rei aut iure communi vel
particulari a Romano Pontifice approbato constat.
Can. 79 - In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae patriarchalis
Patriarcha eiusdem personam gerit.
Can. 80 - Patriarchae est: 1° Metropolitae iura exercere et obligationes
implere in omnibus locis, ubi provinciae erectae non sunt; 2° neglegentiam
Metropolitarum ad normam iuris supplere; 3° sede metropolitana vacante
Metropolitae iura exercere et obligationes implere in tota provincia; 4°
Metropolitam, qui oeconomum ad normam can. 262,
§ 1 non nominavit, monere; monitione in cassum facta oeconomum per se ipsum
nominare.
Can. 81 - Romani Pontificis acta ad Ecclesiam patriarchalem pertinentia
Episcopis eparchialibus aliisve, ad quos pertinent, per Patriarcham nota fiant,
nisi Sedes Apostolica in casu directe providit.
Can. 82 -
§ 1. Patriarcha proprio iure potest: 1° decreta ferre intra ambitum suae
competentiae, quibus pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut
legum observantia urgetur; 2° instructiones ad christifideles totius Ecclesiae,
cui praeest, dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem fovendam, abusus
corrigendos et exercitia, quae spirituale christifidelium bonum foveant,
approbanda et commendanda; 3° litteras encyclicas toti Ecclesiae, cui praeest,
dare circa quaestiones propriam Ecclesiam et ritum respicientes.
§ 2. Patriarcha Episcopis ceterisque clericis necnon sodalibus institutorum
vitae consecratae totius Ecclesiae, cui praeest, praecipere potest, ut sua
decreta, instructiones atque litterae encyclicae in propriis ecclesiis vel
domibus publice legantur et exponantur.
§ 3. Patriarcha in omnibus, quae totam Ecclesiam, cui praeest, veI graviora
negotia respiciunt, ne omittat audire Synodum permanentem vel Synodum
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel etiam conventum patriarchalem.
Can. 83 -
§ 1. Salvo iure et obligatione Episcopi eparchialis canonice visitandi propriam
eparchiam Patriarcha ius et obligationem habet in eadem eparchia visitationem
pastoralem peragendi temporibus iure particulari statutis.
§ 2. Patriarcha potest gravi de causa et de consensu Synodi permanentis aliquam
ecclesiam, civitatem, eparchiam per se aut per alium Episcopum visitare et
tempore huius visitationis omnia, quae in visitatione canonica Episcopo
eparchiali competunt, peragere.
Can. 84 -
§ 1. Maxime curet Patriarcha, ut sive ipse sive Episcopi eparchiales Ecclesiae,
cui praeest, collatis consiliis, praesertim in conventibus iure praevisis, cum
Patriarchis ac Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in
eodem territorio potestatem suam exercent, unitatem actionis inter se ceterosque
christifideles cuiuscumque Ecclesiae sui iuris promoveant et viribus unitis
communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum, ad
disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam necnon ad omnium christianorum
unitatem concorditer fovendam.
§ 2. Foveat quoque Patriarcha frequentes collationes inter Hierarchas ceterosque
christifideles, quos pro sua prudentia convocandos censet, de rebus pastoralibus
aliisque negotiis, quae aut totam Ecclesiam, cui praeest, aut aliquam provinciam
vel regionem respiciunt.
Can. 85 -
§ 1. Patriarcha gravi de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis et consulta Sede Apostolica potest provincias et eparchias erigere,
aliter circumscribere, unire, dividere, supprimere earumque gradum hierarchicum
immutare et sedem eparchialem transferre.
§ 2. Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis competit:
1° Episcopo eparchiali Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem dare
servatis cann. 181,
§ 1, 182 - 187 et 212; 2° gravi de causa Metropolitam vel Episcopum eparchialem
aut titularem ad aliam sedem metropolitanam, eparchialem vel titularem
transferre; si quis renuit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis rem
dirimat vel ad Romanum Pontificem deferat.
§ 3. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere,
immutare et supprimere.
§ 4. De his decisionibus Patriarcha quam primum Sedem Apostolicam certiorem
faciat.
Can. 86 -
§ 1. Patriarchae competit: 1° Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales
de provisione canonica dare; 2° ordinare Metropolitas per se vel, si impeditus
est, per alios Episcopos necnon, si ius particulare ita fert, ordinare etiam
omnes Episcopos; 3° Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare.
§ 2. Ipso iure Patriarchae facultas datur Metropolitas ceterosque Episcopos
Ecclesiae, cui praeest, a Romano Pontifice extra fines territorii eiusdem
Ecclesiae constitutos ordinandi et inthronizandi, nisi aliud in casu speciali
expresse statuitur.
§ 3. Ordinatio episcopalis et inthronizatio fieri debent intra terminos iure
statutos, litterae patriarchales vero de provisione canonica intra decem dies
post electionis proclamationem dandae sunt; de ordinatione episcopali et de
inthronizatione Sedes Apostolica quam primum certior fiat.
Can. 87 - Patriarcha potest curare, ut in Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis ad normam cann. 181,
§1 et 182 - 187 eligantur, dummodo congruae eorum sustentationi provisum sit,
aliquot Episcopi curiae patriarchalis, non tamen ultra tres, quibus officium cum
residentia in curia patriarchali conferat, eosque potest peractis omnibus ad
proclamationem episcopalem requisitis ordinare.
Can. 88 -
§1. Episcopi Ecclesiae patriarchalis Patriarchae honorem et obsequium exhibeant
debitamque oboedientiam praestent; Patriarcha vero eosdem Episcopos, qua par est
reverentia, prosequatur et fraterna caritate complectatur.
§ 2. Patriarcha curet, ut controversiae, quae inter Episcopos forte oriuntur,
componantur firmo iure eas quolibet tempore ad Romanum Pontificem deferendi.
Can. 89 -
§ 1. Patriarchae ius et obligatio est omnibus clericis ad normam iuris vigilandi;
si quis poenam mereri videtur, Hierarcham, cui clericus immediate subditus est,
moneat et monitione in cassum facta in clericum ipse ad normam iuris procedat.
§ 2. Munus expediendi negotia, quae totam Ecclesiam patriarchalem respiciunt,
Patriarcha committere potest clerico cuilibet consulto eius Episcopo eparchiali
vel, si de sodali instituti religiosi veI societatis vitae communis ad instar
religiosorum agitur, eius Superiore maiore, nisi ius particulare Ecclesiae
patriarchalis eorundem consensum requirit; hunc clericum potest etiam munere
durante sibi immediate subdere.
§ 3. Patriarcha conferre potest dignitatem in propria Ecclesia patriarchali
receptam cuilibet clerico firmo can. 430, dummodo accedat consensus scripto
datus Episcopi eparchialis, cui clericus subditus est, vel, si de sodali
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur,
eius Superioris maioris.
Can. 90 - Patriarcha gravi de causa potest consulto Episcopo eparchiali
atque de consensu Synodi permanentis locum vel personam iuridicam, quae non ad
institutum religiosum pertinet, in ipso actu erectionis a potestate Episcopi
eparchialis eximere sibique immediate subicere, quod attinet ad administrationem
bonorum temporalium necnon ad personas eidem loco vel personae iuridicae
addictas in eis omnibus, quae ad earum munus vel officium spectant.
Can. 91 - Patriarcha commemorari debet in Divina Liturgia et in laudibus
divinis post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisque clericis
secundum praescripta librorum liturgicorum.
Can. 92 -
§ 1. Patriarcha manifestet communionem hierarchicam cum Romano Pontifice, sancti
Petri successore, per fidelitatem, venerationem et oboedientiam, quae debentur
supremo universae Ecclesiae Pastori.
§ 2. Patriarcha commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis
cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum
liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis
Ecclesiae, cui praeest, fideliter fiat.
§ 3. Patriarchae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo ac secundum normas
specialiter statutas ei relationem de statu Ecclesiae, cui praeest, exhibeat
necnon intra annum a sua electione, deinde pluries durante munere visitationem
ad Urbem peragat sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque
sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat. Can. 93
- Patriarcha resideat in sede suae residentiae, a qua ne absit nisi canonica ex
causa.
Can. 94 - Divinam Liturgiam pro populo totius Ecclesiae cui, praeest,
Patriarcha celebrare debet diebus festis iure particulari statutis.
Can. 95 -
§ 1. Episcoporum eparchialium obligationes, de quibus in can. 196, tenent etiam
Patriarcham firmis de cetero singulorum Episcoporum obligationibus.
§ 2. Patriarcha curet, ut Episcopi eparchiales muneri pastorali fideliter
satisfaciant et in eparchia, quam regunt, resideant; eorum zelum excitet; si in
aliqua re graviter offenderunt, eos consulta, nisi periculum in mora est, Synodo
permanenti monere ne ommittat et, si monitiones optatum effectum non sortiuntur,
rem ad Romanum Pontificem deferat. Can. 96 - Circa orationes et pietatis
exercitia, dummodo proprio ritui consonent, Patriarcha in tota Ecclesia, cui
praeest, eadem potest ac Hierarchae loci.
Can. 97 - Patriarcha diligenter vigilare debet rectae administrationi
omnium bonorum ecclesiasticorum firma primaria singulorum Episcoporum
eparchialium obligatione, de qua in can. 1022,
§ 1.
Can. 98 - Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis et praevio assensu Romani Pontificis conventiones iuri a Sede
Apostolica statuto non contrarias cum auctoritate civili inire potest; easdem
autem conventiones Patriarcha ad effectum ducere non potest nisi obtenta Romani
Pontificis approbatione.
Can. 99 -
§ 1. Patriarcha curet, ut Statuta personalia in regionibus, in quibus vigent, ab
omnibus serventur.
§ 2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate in Statutis personalibus
agnita vel concessa utuntur, expedit, ut in negotiis maioris momenti collatis
consiliis agant.
Can. 100 - Negotia, quae plures eparchias respiciunt et auctoritatem
civilem tangunt, Patriarcha ad se advocare potest; statuere autem de eisdem non
potest nisi consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu
Synodi permanentis; si vero res urget nec suppetit tempus ad coadunandos
Episcopos Synodi permanentis membra, horum vices in casu gerunt Episcopi curiae
patriarchalis, si habentur, secus vero duo Episcopi eparchiales ordinatione
episcopali seniores.
Can. 101 - Patriarcha in propria eparchia, in monasteriis stauropegiacis
itemque in locis, ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et
obligationes habet ac Episcopus eparchialis.
CAPUT III DE SYNODO EPISCOPORUM ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 102 -
§ 1. Ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vocari debent omnes et soli
Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae ubicumque constituti exclusis eis, de quibus
in can. 953,
§ 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt.
§ 2. Quod attinet ad Episcopos eparchiales extra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis constitutos et ad Episcopos titulares, ius particulare eorum
suffragium deliberativum coartare potest firmis vero canonibus de electione
Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad offcia, de quibus in can. 149.
§ 3. Pro certis negotiis expediendis a Patriarcha ad normam iuris particularis
vel de consensu Synodi permanentis alii invitari possunt praesertim Hierarchae
non Episcopi ac periti ad suas opiniones Episcopis in Synodo congregatis
manifestandas firmo can. 66,
§ 2.
Can. 103 - Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
convocare eique praeesse. Can. 104 -
§ 1. Omnes Episcopi ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime
vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Synodo intersint eis exceptis, qui
officio suo iam renuntiaverunt.
§ 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas
rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate
impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum
Synodi praesentes sunt.
Can. 105 - Pro Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nemo ex eiusdem
Synodi membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia
habet.
Can. 106 -
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties: 1°
expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem
Synodi requiritur; 2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium
iudicat; 3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis
semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi
statutis.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si
ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis.
Can. 107 -
§ 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit et firmis cann. 69, 149 et
183,
§ 1, quaelibet sessio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis canonica atque
singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur eidem
Synodo interesse, praesens est.
§ 2. Firmis cann. 72, 149 et 183,
§
§ 3 et 4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis
statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales vim
iuris obtineant; secus servari debet can. 924.
Can. 108 -
§ 1. Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aperire necnon
de eiusdem Synodi consensu transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.
§ 2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare
atque approbationi Synodi initio sessionum subicere.
§ 3. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi
propositis quaestionibus possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum,
quae Synodo intersunt, consentit.
Can. 109 - Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis incohata nemini
Episcoporum licet discedere a Synodi sessionibus nisi iusta de causa a Synodo
approbata.
Can. 110 -
§ 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis exclusive competit leges ferre
pro tota Ecclesia patriarchali, quae vim obtinent ad normam can. 150,
§
§ 2 et 3.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can.
1062.
§ 3. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae,
Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149, peragit.
§ 4. Actus administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non
competunt, nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi
actus aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt.
Can. 111 -
§ 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis designat modum et tempus
promulgationis legum et publicationis decisionum.
§ 2. Item de secreto servando circa acta et negotia tractata Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis est decidendum salva obligatione secretum servandi in
casibus iure communi statutis.
§ 3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano Pontifici mittantur;
certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum orientalium Patriarchis de
iudicio eiusdem Synodi communicentur.
Can. 112 -
§ 1. Patriarchae competit promulgatio legum et publicatio decisionum Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 2. Interpretatio authentica legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
usque ad futuram Synodum Patriarchae consulta Synodo permanenti competit.
Can. 113 - Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sua conficiat
statuta., in quibus provideatur de secretaria Synodi, de commissionibus
praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini
consequendo efficacius consulant.
CAPUT IV
DE CURIA PATRIARCHALI
Can. 114 -
§ 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam patriarchalem a curia
eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo permanenti, Episcopis
curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis, oeconomo
patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica necnon aliis
commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur.
§ 2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis
totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali
vel, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum agitur, eorum Superiore maiore.
§ 3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem
personis ne cumulentur.
Can. 115 -
§ 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha et quattuor Episcopis ad
quinquennium designatis.
§ 2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent, unus
vero a Patriarcha nominatur.
§ 3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi,
qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi
permanentis membra impedita alternatim substituant.
Can. 116 -
§ 1. Patriarchae est Synodum permanentem convocare eique praeesse.
§ 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus
praeest Episcopus ordinatione episcopali senior inter Synodi membra redintegrato
quinario numero ad normam can. 115,
§ 3.
§ 3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam alicuius
Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium tangit,
hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad
normam can. 115,
§ 3.
Can. 117 - Praeses et omnia alia membra Synodi permanentis, quae Synodo
interfuerunt, actis Synodi subscribere debent.
Can. 118 - Suffragia in Synodo permanenti debent esse secreta, si de
personis agitur; in ceteris vero casibus, si saltem unum ex membris id expresse
petivit.
Can. 119 - Si quod negotium ad Synodi permanentis competentiam pertinens
definiendum est, dum locum habet Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis,
decisio de hoc negotio Synodo permanenti reservatur, nisi Patriarcha de consensu
Synodi permanentis decisionem Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
committere opportunum iudicat.
Can. 120 - Synodus permanens convocari debet statis temporibus, saltem
bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum censet, et, quoties expedienda
sunt negotia, ad quae ius commune requirit consensum vel consilium eiusdem
Synodi.
Can. 121 - Si gravi de causa de iudicio Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis Synodus permanens constitui non potest, Sedes Apostolica certior
fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eligat duos Episcopos,
quorum unus ex Episcopis eparchialibus esse debet, qui cum Patriarcha causa
perdurante Synodi permanentis vices gerunt.
Can. 122 -
§ 1. Pro administratione bonorum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu
Synodi permanentis nominet oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae
Patriarchae distinctum, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et
probitate praestans excluso vero ad validitatem eo, qui cum Patriarcha
consanguinitate vel affinitate usque ad quartum gradum inclusive coniunctus est.
§ 2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari determinatum;
munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est, Synodi
permanentis.
§ 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis exeuntis anni necnon
praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo permanenti quotannis
scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda est etiam, quoties a
Synodo permanenti petitur.
§ 4. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem
administrationis necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali
exquirere et proprio examini subicere.
Can. 123 -
§1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni
exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et
archivo curiae patriarchalis praeest a vices gerente, si casus fert, a
Patriarcha nominato adiutus.
§ 2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii
sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare
potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere
ab officio amovere potest.
§ 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256 - 260.
Can. 124 - Commissio liturgica, quae in omni Ecclesia patriarchali haberi
debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis sui iuris praescriptae a Patriarcha
eriguntur, ex personis a Patriarcha nominatis constituuntur necnon normis ab
ipso statutis reguntur, nisi aliter iure cavetur.
Can. 125 - Expensae curiae patriarchalis solvantur ex bonis, quibus
Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non sufficiunt, singulae eparchiae
pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinanda ad
expensas solvendas concurrant.
CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA
Can. 126 -
§ 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae.
§ 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha
Romanum Pontificem directe adiit.
Can. 127 - Nisi ius particulare aliud fert, Sede patriarchali vacante
Administrator Ecclesiae patriarchalis est Episcopus ordinatione episcopali
senior inter Episcopos curiae patriarchalis vel, si desunt, inter Episcopos, qui
membra sunt Synodi permanentis.
Can. 128 - Administratoris Ecclesiae patriarchalis est: 1° notitiam de
Sedis patriarchalis vacatione statim cum Romano Pontifice necnon cum omnibus
Episcopis Ecclesiae patriarchalis communicare; 2° normas speciales, quas pro
diversis adiunctis, in quibus Sedis patriarchalis vacatio locum habuit, ius
commune vel particulare aut Romani Pontificis instructio, si qua datur,
praescribit, accurate exsequi vel curare, ut alii eas exsequantur; 3° Episcopos
ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha convocare
et cetera omnia ad eandem Synodum necessaria disponere. Can. 129 - Administrator
Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae, in monasteriis stauropegiacis
itemque in locis ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et
obligationes habet ac Administrator eparchiae vacantis.
Can. 130 -
§ 1. Ad Administratorem Ecclesiae patriarchalis transit potestas ordinaria
Patriarchae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel
Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali vacante
quicquam innovare.
§ 3. Etsi praerogativis Patriarchae caret, Administrator Ecclesiae patriarchalis
praecedit omnes Episcopos eiusdem Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha.
Can. 131 - Administrator Ecclesiae patriarchalis rationem suae
administrationis novo Patriarchae quam primum reddere debet.
Can. 132 -
§ 1. Sede patriarchali quacumque de causa ita impedita, ut Patriarcha ne per
litteras quidem cum Episcopis eparchialibus Ecclesiae, cui praeest, communicare
possit, regimen Ecclesiae patriarchalis est ad normam can. 130 penes Episcopum
eparchialem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali
seniorem, qui ipse impeditus non est, nisi Patriarcha alium Episcopum vel in
casu extremae necessitatis etiam presbyterum designavit.
§ 2. Patriarcha ita impedito, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus
propriae eparchiae communicare possit, regimen eiusdem eparchiae est penes
Protosyncellum; si vero et ipse impeditus est, penes illum, quem designavit
Patriareha vel is, qui Ecclesiam patriarchalem interim regit.
§ 3. Qui regimen interim suscepit, Romanum Pontificem quam primum de Sede
patriarchali impedita et de assumpto regimine certiorem faciat.
CAPUT VI DE METROPOLITIS ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 133 -
§ 1. Metropolitae, qui alicui provinciae intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis praeest, in eparchiis huius provinciae praeter alia, quae iure
communi ei tribuuntur, est: 1° Episcopos provinciae intra tempus iure
determinatum ordinare et inthronizare firmo can. 86,
§ 1, n. 2; 2° Synodum metropolitanam temporibus a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarclialis statutis convocare, quaestiones in ea tractandas opportune
instruere, Synodo praeesse, eam transferre, prorogare, suspendere et dissolvere;
3° tribunal metropolitanum erigere; 4° vigilare, ut fides et disciplina
ecclesiastica accurate serventur; 5° visitationem canonicam peragere, si eam
Episcopus eparchialis neglexit; 6° eum, qui legitime ad officium propositus vel
electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure
statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum
eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit.
§ 2. In omnibus negotiis iuridicis provinciae Metropolita eiusdem personam gerit.
Can. 134 -
§ 1. Metropolitae dignitas semper coniuncta est cum sede eparchiali determinata.
§ 2. Metropolita in propria eparchia eadem iura et obligationes habet ac
Episcopus eparchialis in sua.
Can. 135 - Metropolita commemorandus est ab omnibus Episcopis ceterisque
clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum
liturgicorum.
Can. 136 - Metropolita, qui praeest provinciae, praecedit ubique
Metropolitam titularem.
Can. 137 - Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pressius
determinet iura et obligationes Metropolitarum et Synodorum metropolitanarum
secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae patriarchalis necnon
temporum et locorum adiuncta.
Can. 138 - Iura et obligationes Metropolitae extra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis constituti eadem sunt ac in can. 133,
§ 1, nn. 2 - 6 et
§ 2 necnon in cann. 135, 136, 160 et 1084,
§ 3 praescribuntur; circa cetera iura et obligationes Metropolita servat normas
speciales a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis propositas et a Sede
Apostolica approbatas vel ab ipsa hac Sede statutas.
Can. 139 - Episcopus eparchialis, qui extra fines territorii propriae
Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet et ad nullam provinciam
pertinet, aliquem Metropolitam consulto Patriarcha et cum approbatione Sedis
Apostolicae designet; huic Metropolitae competunt iura et obligationes, de
quibus in can. 133,
§ 1, nn. 3 - 6.
CAPUT VII DE CONVENTU PATRIARCHALI
Can. 140 - Conventus patriarchalis est coetus consultivus totius
Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae atque Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis adiutricem operam praestat in negotiis maioris momenti
gerendis praesertim ad apostolatus formas ac rationes necnon disciplinam
ecclesiasticam cum occurrentibus aetatis adiunctis atque bono communi propriae
Ecclesiae, ratione etiam habita boni communis totius territorii, ubi plures
Ecclesiae sui iuris exstant, apte componendas.
Can. 141 - Conventus patriarchalis convocari debet quinto saltem quoque
anno et de consensu Synodi permanentis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, quoties Patriarchae id utile videtur.
Can. 142 -
§ 1. Patriarchae est conventum patriarchalem convocare, eidem praeesse atque eum
transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; vice-praesidem, qui in absentia
Patriarchae conventui praeest, ipse Patriarcha nominet.
§ 2. Sede patriarchali vacante conventus patriarchalis suspenditur ipso iure,
donec novus Patriarcha de re decreverit. Can. 143 -
§ 1. Ad conventum patriarchalem convocandi sunt: 1° Episcopi eparchiales
ceterique Hierarchae loci; 2° Episcopi titulares; 3° Praesides confoederationum
monasticarum, Superiores generales institutorum vitae consecratae atque
Superiores monasteriorum sui iuris; 4° rectores catholicarum studiorum
universitatum et ecclesiasticarum studiorum universitatum necnon decani
facultatum theologiae et iuris canonici, quae intra fines territorii Ecclesiae,
cuius conventus tenetur, sedem habent; 5° rectores seminariorum maiorum; 6° ex
unaquaque eparchia saltem unus ex presbyteris eidem eparchiae ascriptis
praesertim parochis, unus ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis
ad instar religiosorum necnon duo laici, nisi statuta maiorem numerum
determinant, qui omnes modo ab Episcopo eparchiali determinato designantur et
quidem, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad
instar religiosorum agitur, de consensu Superioris competentis.
§ 2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem convocandi sunt, eidem interesse
debent, nisi iusto detinentur impedimemto, de quo Patriarcham certiorem facere
tenentur; Episcopi eparchiales vero procuratorem sui loco mittere possunt.
§ 3. Personae alterius Ecclesiae sui iuris ad conventum patriarchalem invitari
et in eo partem habere possunt ad normam statutorum.
§ 4. Ad conventum patriachalem etiam invitari possunt aliquot observatores ex
Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Can. 144 -
§ 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones Hierarchis indicandi
solius Patriarchae vel Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est argumenta
in conventu patriarchali tractanda determinare.
§ 2. Patriarchae est per opportunas praevias commissiones et consultationes
curare, ut omnes quaestiones apte instruantur atque tempore opportuno ad
conventus membra mittantur.
Can. 145 - Conventus patriarchalis sua habeat statuta a Synodo
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis approbata, in quibus normae ad finem
conventus obtinendum necessariae contineantur.
CAPUT VIII DE TERRITORIO ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE POTESTATE
PATRIARCHAE ET SYNODORUM EXTRA HOC TERRITORIUM
Can. 146 -
§ 1. Territorium Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, ad illas regiones
extenditur, in quibus ritus eidem Ecclesiae proprius servatur et Patriarcha ius
legitime acquisitum habet provincias, eparchias necnon exarchias erigendi.
§ 2. Si quod dubium de finibus territorii Ecclesiae patriarchalis exoritur aut
si de immutatione finium agitur, Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est
rem investigare audita superiore auctoritate administrativa uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris, cuius interest, necnon re in eadem Synodo discussa
petitionem apte instructam de dubio solvendo vel de finibus immutandis Romano
Pontifici porrigere, cuius solius est dubium authentice dirimere vel decretum de
immutatione finium ferre. Can. 147 - Intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis potestas Patriarchae ac Synodorum exercetur non tantum in omnes
christifideles eidem Ecclesiae ascriptos, sed etiam in ceteros, qui Hierarcham
loci propriae Ecclesiae sui iuris in eodem territorio constitutum non habent
quique, etsi propriae Ecclesiae permanent ascripti, curae Hierarcharum loci
eiusdem Ecclesiae patriarchalis committuntur firmo can. 916,
§ 5.
Can. 148 -
§ 1. Patriarchae ius et obligatio est circa christifideles, qui extra fines
territorii Ecclesiae, cui praeest, commorantur, opportunas informationes
exquirendi etiam per Visitatorem a se de assensu Sedis Apostolicae missum.
§ 2. Visitator, antequam suum munus init, Episcopum eparchialem horum
christifidelium adeat eique nominationis litteras exhibeat.
§ 3. Visitatione peracta Visitator ad Patriarcham relationem mittat, qui re in
Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis discussa Sedi Apostolicae opportuna
media proponere potest, ut ubique terrarum tuitioni atque incremento boni
spiritualis christifidelium Ecclesiae, cui praeest, etiam per erectionem
paroeciarum ac exarchiarum veI eparchiarum propriarum provideatur.
Can. 149 - Candidatos, saltem tres, ad officium Episcopi eparchialis,
Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris extra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis implendum Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam
canonum de electionibus Episcoporum eligit et per Patriarcham Romano Pontifici
ad nominationem proponit secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis
exitum noverunt, etiam erga candidatos. Can. 150 -
§ 1. Episcopi extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti habent
omnia iura et obligationes synodalia ceterorum Episcoporum eiusdem Ecclesiae
firmo can. 102,
§ 2.
§ 2. Leges a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latae et a Patriarcha
promulgatae, si Ieges liturgicae sunt ubique terrarum vigent; si vero leges
disciplinares sunt vel si de ceteris decisionibus Synodi agitur, vim iuris
habent intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Velint Episcopi eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
constituti legibus disciplinaribus ceterisque decisionibus synodalibus, quae
eorum competentiam non excedunt, in propriis eparchiis vim iuris tribuere; si
vero hae leges vel decisiones a Sede Apostolica approbatae sunt, ubique terrarum
vim iuris habent.
TITULUS V DE ECCLESIIS ARCHIEPISCOPALIBUS MAIORIBUS
Can. 151 - Archiepiscopus maior est Metropolita Sedis determinatae vel
agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui toti cuidam Ecclesiae orientali sui
iuris titulo patriarchali non insignitae praeest.
Can. 152 - Quae in iure communi de Ecclesiis patriarchalibus vel de
Patriarchis dicuntur, de Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus vel de
Archiepiscopis maioribus valere intelleguntur, nisi aliter iure communi expresse
cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 153 -
§ 1. Archiepiscopus maior ad normam cann. 63 - 74 eligitur.
§ 2. Post acceptationem electi Synodus Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis
maioris per litteras synodicas Romanum Pontificem certiorem facere debet de
electione canonice peracta; ipse vero electus per litteras manu propria
subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice suae electionis confirmationem.
§ 3. Obtenta confirmatione electus coram Synodo Episcoporum Ecclesiae
archiepiscopalis maioris emittere debet professionem fidei et promissionem
fideliter officium suum implendi, deinde procedatur ad eius proclamationem et
inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio
valide fieri non potest, antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.
§ 4. Si vero confirmatio denegatur, nova electio fiat intra tempus a Romano
Pontifice statutum. Can. 154 - Honoris praecedentiam immediate post Patriarchas
Archiepiscopi maiores obtinent secundum ordinem erectionis Ecclesiae, cui
praesunt, in Ecclesiam archiepiscopalem maiorem.
TITULUS VI DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS
CAPUT I DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS
Can. 155 -
§ 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest Metropolita sedis determinatae a
Romano Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum ad normam iuris adiutus.
§ 2. Solius supremae Ecclesiae auctoritatis est Ecclesias metropolitanas sui
iuris erigere, immutare et supprimere earumque territorium certis finibus
circumscribere.
Can. 156 -
§ 1. Intra tres menses ab ordinatione episcopali vel, si iam Episcopus ordinatus
est, ab inthronizatione computandos Metropolita obligatione tenetur a Romano
Pontifice petendi pallium, quod est signum suae potestatis metropolitanae atque
plenae communionis Ecclesiae metropolitanae sui iuris cum Romano Pontifice.
§ 2. Ante pallii impositionem Metropolita non potest Consilium Hierarcharum
convocare et Episcopos ordinare.
Can. 157 -
§ 1. Potestas, quae Metropolitae ad normam iuris in Episcopos ceterosque
christifideles Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, competit, est ordinaria et
propria, sed ita personalis, ut ipse non possit Vicarium pro tota Ecclesia
metropolitana sui iuris constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem
casuum delegare.
§ 2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide exercetur solummodo
intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui iuris.
§ 3. In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae sui iuris
Metropolita eiusdem personam gerit.
Can. 158 -
§ 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris sedes est in civitate principe, a qua
Metropolita, qui eidem Ecclesiae praeest, tituIum desumit.
§ 2. Metropolita in eparchia sibi concredita eadem iura et obligationes habet ac
Episcopus eparchialis in sua.
Can. 159 - In Ecclesia metropolitana sui iuris, cui praeest, Metropolitae
praeter ea, quae iure communi vel iure particulari a Romano Pontifice statuto ei
tribuuntur, competit: 1° Episcopos eiusdem Ecclesiae intra tempus iure
determinatum ordinare et inthronizare; 2° Consilium Hierarcharum ad normam iuris
convocare, quaestiones in eodem tractandas opportune instruere, eidem praeesse
atque id transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; 3° tribunal
metropolitanum erigere; 4° vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica
accurate serventur; 5° visitationem canonicam in eparchiis peragere, si eam
Episcopus eparchialis neglexit; 6° nominare Administratorem eparchiae in casu,
de quo in can. 221, n. 4; 7° eum, qui legitime ad officium propositus vel
electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure
statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum
eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit. 8°
Romani Pontificis acta cum Episcopis eparchialibus aliisque, ad quos pertinent,
communicare, nisi Sedes Apostolica directe providit, et praescriptorum, quae in
his actis continentur, fidelem exsecutionem curare. Can. 160 - In negotiis
extraordinariis vel specialem difficultatem secum ferentibus Episcopi
eparchiales Metropolitam et Metropolita Episcopos eparchiales audire ne
omittant.
Can. 161 - Metropolita commemorandus est post Romanum Pontificem ab
omnibus Episcopis ceterisqne clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis
secundum praescripta librorum liturgicorum.
Can. 162 - Metropolita commemorationem Romani Pontificis in signum plenae
communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum
praescripta librorum liturgicoriam debet facere et curare, ut ab omnibus
Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fideliter
fiat.
Can. 163 - Metropolitae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo;
visitatio vero, quam singulis quinquenniis ad normam can. 208,
§ 2 peragere debet, quatenus fieri potest, una cum omnibus Episcopis Ecclesiae
metropolitanae, cui praeest, fiat.
Can. 164 -
§ 1. Ad Consilium Hierarcharum vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati
eiusdem Ecclesiae metropolitanae sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de
quibus in can. 953,
§ 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti
sunt; Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari
possunt, si maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet.
§ 2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi
eparchiales et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae
metropolitanae sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure
particulari expresse statuitur.
Can. 165 -
§ 1. Omnes Episcopi ad Consilium Hierarcharum legitime vocati gravi obligatione
tenentur, ut eidem Consilio intersint eis exceptis, qui officio suo iam
renuntiaverunt.
§ 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas
rationes aperiat Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est
Episcoporum, qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio
sessionum Consilii praesentes sunt.
§ 3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris procuratorem sui loco mittere potest
nec quisquam plura suffragia habet.
§ 4. Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent, licet
discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata.
Can. 166 -
§ 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit, quaelibet Consilii
Hierarcharum sessio canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior
pars Episcoporum, qui tenentur Consilio Hierarcharum interesse, praesens est.
§ 2. Consilium Hierarcharum negotia. decidit ad partem absolute maiorem
suffragiorum eorum, qui suffragium deliberativum habent et praesentes sunt.
Can. 167 -
§ 1. Firmis canonibus, in quibus expresse de potestate Consilii Hierarcharum
leges et normas ferendi agitur, hoc Consilium eas ferre potest etiam in eis
casibus, in quibus ius commune rem remittit ad ius particulare Ecclesiae sui
iuris.
§ 2. De legibus et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem
Apostolicam quam primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari
possunt, antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de
Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis
Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat.
§ 3. Metropolitae est curare promulgationem legum et publicationem decisionum
Consilii Hierarcharum.
§ 4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis
Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est
etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati
administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii
Hierarcharum.
Can. 168 - Ad Metropolitae et Episcoporum nominationem quod attinet,
Consilium Hierarcharum pro unoquoque casu elenchum componat trium saltem
candidatorum magis idoneorum eundemque Sedi Apostolicae secreto servato, etiam
erga candidatos, mittat; quem elenchum ut componant, membra Consilii
Hierarcharum, si id expedire iudicant, de necessitatibus Ecclesiae et de dotibus
specialibus candidati ad episcopatum sententiam aliquorum presbyterorum vel
aliorum christifidelium sapientia praestantium exquirere possunt.
Can. 169 - Consilium Hierarcharum curet, ut necessitatibus pastoralibus
christifidelium provideatur, atque de eis potest statuere, quae ad fidei
incrementum provehendum, ad actionem pastoralem communem fovendam, ad moderandos
mores, ad proprium ritum necnon ad disciplinam ecclesiasticam communem servandam
opportuna esse videntur.
Can. 170 - Consilium Hierarcharum locum habeat semel saltem in anno et,
quoties id postulant specialia adiuncta aut expedienda sunt negotia iure communi
huic Consilio reservata vel pro quibus peragendis consensus eiusdem Consilii
requiritur. Can. 171 - Consilium Hierarcharum sua conficiat statuta Sedi
Apostolicae transmittenda, in quibus provideatur de secretaria Consilii, de
commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae
fini consequendo efficacius consulant.
Can. 172 - In Ecclesia metropolitana sui iuris conventus ad normam cann.
140 - 145 habeatur et quinto saltem quoque anno convocetur; quae ibidem de
Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
Can. 173 -
§ 1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante: 1°
Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis
eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum
Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat; 2° ad
Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria
Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu
Consilii Hierarcharum; 3° sede metropolitana vacante nihil innovetur.
§ 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede
patriarchali impedita in can. 132,
§ 1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
§ 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann.
221 - 233.
CAPUT II DE CETERIS ECCLESIIS SUI IURIS
Can. 174 - Ecclesia sui iuris, quae neque est patriarchalis nec
archiepiscopalis maior nec metropolitana, concreditur Hierarchae, qui ei praeest
ad normam iuris communis et iuris particularis a Romano Pontifice statuti.
Can. 175 - Hae Ecclesiae immediate a Sede Apostolica dependent; iura et
obligationes vero, de quibus in can. 159, nn. 3 - 8, Hierarcha a Sede Apostolica
delegatus exercet.
Can. 176 - Si ius commune aliquid remittit ad ius particulare aut ad
superiorem auctoritatem administrativam Ecclesiae sui iuris, auctoritas
competens in his Ecclesiis est Hierarcha, qui ei ad normam iuris praeest, de
consensu Sedis Apostolicae, nisi aliud expresse statuitur.
TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS
CAPUT I DE EPISCOPIS
Can. 177 -
§ 1. Eparchia est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii
pascenda concreditur ita, ut Pastori suo adhaerens et ab eo per Evangelium et
Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata Ecclesiam particularem constituat, in
qua vere inest et operatur una, sancta, catholica et apostolica Christi
Ecclesia.
§ 2. In erectione, immutatione et suppressione eparchiarum intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis servandus est can. 85,
§ 1; in ceteris casibus eparchiarum erectio, immutatio et suppressio competit
soli Sedi Apostolicae.
Can. 178 - Episcopus eparchialis, cui scilicet eparchia nomine proprio
pascenda concredita est, eam ut vicarius et legatus Christi regit; potestas, qua
ipse nomine Christi personaliter fungitur, est propria, ordinaria et immediata,
etsi a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem potestatis ultimatim
regitur et certis limitibus intuitu utilitatis Ecclesiae vel christifidelium
circumscribi potest.
Can. 179 - Episcopi, quibus eparchia nomine proprio regenda concredita
non est, quodcumque aliud munus in Ecclesia exercent vel exercuerunt, Episcopi
titulares vocantur.
Art. I DE ELECTIONE EPISCOPORUM
Can. 180 - Ut quis idoneus ad episcopatum habeatur, requiritur, ut sit:
1° firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo et prudentia praestans; 2°
bona existimatione gaudens; 3° vinculo matrimonii non ligatus; 4° annos natus
saltem triginta quinque; 5° a quinquennio saltem in ordine presbyteratus
constitutus; 6° in aliqua scientia sacra doctor vel licentiatus vel saltem
peritus.
Can. 181 -
§ 1. Episcopi intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad sedem
eparchialem vacantem vel aliud munus implendum designantur electione canonica ad
normam cann. 947 - 957, nisi aliter iure communi cavetur.
§ 2. Ceteri Episcopi a Romano Pontifice nominantur firmis cann. 149 et 168.
Can. 182 -
§ 1. Candidatos ad episcopatum idoneos sola Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membra proponere possunt, quorum est etiam ad normam iuris
particularis informationes et documenta, quae necessaria sunt, ut candidatorum
idoneitas comprobetur, colligere auditis, si opportunum ducunt, secreto et
singillatim aliquibus presbyteris vel etiam aliis christifidelibus prudentia et
vita christiana praestantibus.
§ 2. Episcopi de informationibus Patriarcham tempore opportuno ante Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocationem certiorem faciant; Patriarcha
vero propriis, si casus fert, additis informationibus rem ad omnia Synodi membra
mittat.
§ 3. Nisi ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto
scrutinio elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem
Apostolicam mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum.
§ 4. Assensus Romani Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet,
donec explicite revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho
expungendum est. Can. 183 -
§ 1. Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui
tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui
legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus
canonica declaretur et ad electionem procedi potest.
§ 2. Episcopi, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censent, libere
eligant.
§ 3. Ad electionem requiritur pars absolute maior suffragiorum eorum, qui
praesentes sunt; post tria inefficacia scrutinia suffragia feruntur in quarto
scrutinio super eis duobus tantummodo candidatis, qui in tertio scrutinio
maiorem partem suffragiorum receperunt.
§ 4. Si in tertio aut quarto scrutinio ob paritatem suffragiorum non constat,
quis sit candidatus pro novo scrutinio vel quis electus sit, paritas dirimatur
in favorem eius, qui est ordinatione presbyterali senior; si nemo ordinatione
presbyterali alios praecedit, qui est aetate senior.
Can. 184 -
§ 1. Si electus est ex recensitis in elencho candidatorum, ad quem Romanus
Pontifex assensum iam praestitit, peracta electio a Patriarcha sub secreto
intimanda est electo.
§ 2. Si electus electionem acceptavit, Patriarcha de acceptatione electionis
atque de die proclamationis statim Sedem Apostolicam certiorem faciat.
Can. 185 -
§ 1. Si electus non est ex recensitis in elencho candidatorum, statim Patriarcha
Sedem Apostolicam de peracta electione certiorem faciat ad obtinendum Romani
Pontificis assensum secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis
exitum noverunt, etiam erga electum, donec de assensu notitia ad Patriarcham
pervenerit.
§ 2. Obtento assensu Romani Pontificis Patriarcha sub secreto electionem intimet
electo et ad normam can. 184,
§ 2 agat.
Can. 186 -
§ 1. Si Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis congregari non potest,
Patriarcha consulta Sede Apostolica suffragia Episcoporum per litteras exquirat;
quo in casu Patriarcha ad validitatem actus uti debet opera duorum Episcoporum
scrutatorum, qui designandi sunt ad normam iuris particularis vel, si deest, a
Patriarcha de consensu Synodi permanentis.
§ 2. Scrutatores secreto servato litteras Episcoporum aperiant, suffragia
numerent et relationi scripto datae de peracto scrutinio una cum Patriarcha
subscribant.
§ 3. Si quis ex candidatis in hoc unico scrutinio partem absolute maiorem
suffragiorum Synodi membrorum obtinuit, electus habeatur et Patriarcha ad normam
can. 184 vel 185 procedat; secus Patriarcha rem ad Sedem Apostolicam deferat.
Can. 187 -
§ 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo necessaria est provisio canonica, qua
Episcopus eparchialis determinatae eparchiae constituitur vel aliud determinatum
munus ei in Ecclesia committitur.
§ 2. Candidatus ante ordinationem episcopalem emittat professionem fidei necnon
promissionem oboedientiae erga Romanum Pontificem et in Ecclesiis
patriarchalibus etiam promissionem oboedientiae erga Patriarcham in eis, in
quibus Patriarchae ad normam iuris subiectus est.
Can. 188 -
§ 1. Nisi legitimo impedimento detinetur, promovendus ad episcopatum debet intra
tres menses a die proclamationis, si de electo agitur, vel a receptis
apostolicis litteris, si de nominato agitur, computandos ordinationem
episcopalem suscipere.
§ 2. Episcopus eparchialis intra quattuor menses a sua electione vel nominatione
computandos debet possessionem canonicam eparchiae capere.
Can. 189 -
§ 1. Possessionem canonicam eparchiae capit Episcopus eparchialis ipsa
inthronizatione legitime peracta, in qua publice litteras apostolicae vel
patriarchales de provisione canonica leguntur.
§ 2. De peracta inthronizatione documentum conficiatur ab ipso Episcopo
eparchiali una cum cancellario et saltem duobus testibus subscribendum et in
archivo curiae eparchialis asservandum.
§ 3. Ante inthronizationem Episcopus in regimen eparchiae neque per se neque per
alios nec ullo titulo se ingerat; si vero aliquod officium in eparchia habet,
illud retinere et exercere potest. Art. II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS
EPISCOPORUM EPARCHIALIUM
Can. 190 - In omnibus negotiis iuridicis eparchiae Episcopus eparchialis
eiusdem personam gerit.
Can. 191 -
§ 1. Episcopi eparchialis est eparchiam sibi concreditam cum potestate
legislativa, exsecutiva et iudiciali regere.
§ 2. Potestatem legislativam exercet Episcopus eparchialis ipse per se;
potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Protosyncellum vel
Syncellos; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et
iudices.
Can. 192 -
§ 1. In exercendo suo munere pastorali Episcopus eparchialis sollicitum se
praebeat erga omnes christifideles, qui eius curae committuntur cuiusvis sunt
aetatis, condicionis, nationis vel Ecclesiae sui iuris tum in territorio
eparchiae habitantes tum in eodem ad tempus versantes, animum intendens
apostolicum ad eos etiam, qui ob vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali
non satis frui possunt, necnon ad eos, qui a religionis praxi defecerunt.
§ 2. Speciali modo curet Episcopus eparchialis, ut omnes christifideles suae
curae commissi unitatem inter christianos foveant secundum principia ab Ecclesia
approbata.
§ 3. Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos et
curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica
viventium eluceat caritas Christi.
§ 4. Episcopus eparchialis speciali sollicitudine prosequatur presbyteros, quos
tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tueatur et curet, ut
obligationes suo statui proprias impleant eisdemque praesto sint media et
institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egent.
§ 5. Curet Episcopus eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati
sunt, congruae sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati
sociali necnon assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur.
Can. 193 -
§ 1. Episcopus eparchialis, cuius curae christifideles alterius Ecclesiae sui
iuris commissi sunt, gravi obligatione tenetur omnia providendi, ut hi
christifideles propriae Ecclesiae ritum retineant eumque colant ac pro viribus
observent et cum auctoritate superiore eiusdem Ecclesiae relationes foveant.
§ 2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus eparchialis
provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem Ecclesiae sui
iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam horum christifidelium
constitutum.
§ 3. Episcopi eparchiales, qui huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad
curam christifidelium Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum
Patriarchis, quorum interest, ineant et illis consentientibus propria
auctoritate agant certiore quam primum facta Sede Apostolica; si vero
Patriarchae quacumque de causa dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur.
Can. 194 - Episcopus eparchialis dignitates clericis sibi subditis
ceteris exclusis conferre potest ad normam tamen iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris.
Can. 195 - Vocationes sacerdotales, diaconales, monachorum ceterorumque
sodalium institutorum vitae consecratae ac missionales quam maxime Episcopus
eparchialis foveat. Can. 196 -
§ 1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus eparchialis
christifidelibus proponere et illustrare tenetur per se ipse frequenter
praedicans; curet etiam, ut praescripta iuris de verbi Dei ministerio, de
homilia praesertim et institutione catechetica sedulo serventur ita, ut universa
doctrina christiana omnibus tradatur.
§ 2. Integritatem et unitatem fidei Episcopus eparchialis firmiter tueatur.
Can. 197 - Episcopus eparchialis, cum memor sit se obligatione teneri
exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate,
omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum suam cuiusque
vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, annitatur, ut
christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione et praesertim
Divinae Eucharistiae participatione in gratia crescant atque paschale mysterium
penitus cognoscant et vivant ita, ut unum efficiant Corpus in unitate caritatis
Christi.
Can. 198 - Divinam Liturgiam pro populo eparchiae sibi concreditae
Episcopus eparchialis frequenter celebret; diebus vero iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare debet.
Can. 199 -
§ 1. Episcopus eparchialis utpote totius vitae liturgicae in eparchia sibi
concredita moderator, promotor atque custos vigilet, ut illa quam maxime
foveatur atque secundum praescripta necnon legitimas consuetudines propriae
Ecclesiae sui iuris ordinetur.
§ 2. Curet Episcopus eparchialis, ut in propria ecclesia cathedrali celebretur
saltem pars laudum divinarum, etiam cottidie, secundum legitimas consuetudines
propriae Ecclesiae sui iuris; item, ut in qualibet paroecia pro viribus diebus
dominicis et festis atque praecipuis sollemnitatibus earumque vigiliis laudes
divinae celebrentur.
§ 3. Episcopus eparchialis frequenter praesit laudibus divinis in ecclesia
cathedrali aliave ecclesia praesertim diebus festis de praecepto aliisque
sollemnitatibus, in quibus partem habet notabilis populi pars.
Can. 200 - Episcopi eparchialis est in tota eparchia functiones sacras
celebrare, quae secundum praescripta librorum liturgicorum ab ipso omnibus
insignibus pontificalibus induto sollemniter perficiendae sunt, non vero extra
fines propriae eparchiae sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto
Episcopi eparchialis consensu.
Can. 201 -
§ 1. Universae Ecclesiae unitatem cum tueri debeat, Episcopus eparchialis
disciplinam ecclesiasticam communem promovere necnon observantiam omnium legum
ecclesiasticarum atque legitimarum consuetudinum urgere tenetur.
§ 2. Vigilet Episcopus eparchialis, ne abusus in disciplinam ecclesiasticam
irrepant praesertim circa verbi Dei ministerium, celebrationem sacramentorum et
sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, exsecutionem piarum voluntatum.
Can. 202 - Episcopi eparchiales plurium Ecclesiarum sui iuris in eodem
territorio potestatem suam exercentes curent, ut collatis consiliis in
periodicis conventibus unitatem actionis foveant et viribus unitis communia
adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum et ad disciplinam
ecclesiasticam efficacius tuendam.
Can. 203 -
§ 1. Varias apostolatus formas in eparchia foveat Episcopus eparchialis atque
curet, ut in tota eparchia vel in eiusdem particularibus districtibus omnia
opera apostolatus servata uniuscuiusque propria indole sub suo moderamine
coordinentur.
§ 2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua tenentur christifideles ad
apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque eos
adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates loci et temporis
participent et adiuvent.
§ 3. Consociationes christifidelium, quae finem spiritualem directe aut
indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis promoveat eas, si id expedit,
erigendo, approbando, laudando vel commendando ad normam iuris.
Can. 204 -
§ 1. Episcopus eparchialis, etsi Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem
habet, obligatione tenetur in eparchia propria residendi.
§ 2. Praeterquam causa obligationum, quae legitime absentiam a propria eparchia
requirunt, Episcopus eparchialis ab eparchia iusta de causa quotannis abesse
potest non ultra mensem continuum aut intermissum, dummodo cautum sit, ne ex
ipsius absentia eparchia quicquam detrimenti capiat.
§ 3. Diebus vero praecipuarum sollemnitatum iure particulari secundum
traditionem propriae Ecelesiae sui iuris statutarum Episcopus eparchialis a
propria eparchia ne absit nisi gravi de causa.
§ 4. Si Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercens ultra sex menses ab eparchia sibi concredita illegitime
afuit, Patriarcha rem ad Romanum Pontificem statim deferat; in ceteris casibus
hoc faciat Metropolita, vel, si ipse Metropolita illegitime afuit, Episcopus
eparchialis ordinatione episcopali senior eidem Metropolitae subiectus.
Can. 205 -
§ 1. Tenetur Episcopus eparchialis obligatione eparchiam vel ex toto vel ex
parte quotannis canonice visitandi ita, ut singulis saltem quinquenniis totam
eparchiam ipse per se vel, si legitime est impeditus, per Episcopum coadiutorem
aut per Episcopum auxiliarem aut per Protosyncellum vel Syncellum aut per alium
presbyterum canonice visitet.
§ 2. Visitationi canonicae Episcopi eparchialis obnoxiae sunt personae,
instituta catholica, res et loca sacra, quae intra fines eparchiae sunt.
§ 3. Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad
instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis eorumque domus Episcopus
eparchialis visitare potest tantum in casibus iure expressis. Can. 206 -
§ 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam egercens tenetur singulis quinquenniis relationem Patriarchae
facere circa statum eparchiae sibi concreditae secundum modum a Synodo
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutum; exemplar relationis Episcopus quam
primum ad Sedem Apostolicam mittat.
§ 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis eandem relationem Sedi
Apostolicae facere debent et, si de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis
vel Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, exemplar relationis Patriarchae
vel Metropolitae quam primum mittant.
Can. 207 - Episcopus eparchialis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, Sedem Apostolicam certiorem faciat occasione relationis
quinquennalis de statu et necessitatibus christifidelium, qui, etsi alii
Ecclesiae sui iuris ascripti, eius curae commissi sunt. Can. 208 -
§ 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum
visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in
primatu super universam Ecclesiam se sistat.
§ 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime
sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de
Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio
saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat.
Can. 209 -
§ 1. Commemorationem Romani Pontificis ante omnes in signum plenae communionis
cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum
liturgicorum Episcopus eparchialis facere debet et curare, ut a ceteris clericis
eparchiae fideliter fiat.
§ 2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus clericis in Divina
Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
Can. 210 -
§ 1. Episcopus eparchialis, qui septuagesimum quintum annum aetatis explevit aut
ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus aptus
evasit, rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat.
§ 2. Renuntiatio ab officio Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si
de Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem
suam exercente agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda
est et praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchas
quam primum notificanda.
§ 3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha indiget consensu Synodi
permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis facta.
Can. 211 -
§ 1. Episcopus eparchialis, cuius renuntiatio ab officio acceptata est, titulum
Episcopi emeriti eparchiae, quam rexit, obtinet atque sedem habitationis in ipsa
eparchia servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta a Sede
Apostolica vel, si de eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
sita agitur, a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis
aliter providetur.
§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum
curare debet, ut congruae et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur,
attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit.
Art. III DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS AUXILIARIBUS
Can. 212 -
§ 1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi
auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur.
§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex
officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus
praeditus.
Can. 213 -
§ 1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi
statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica
determinantur.
§ 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti
determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo
coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo
agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi
statuuntur.
Can. 214 -
§ 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem
canonicam capiant, debent litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali
ostendere.
§ 2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica
ostendere collegio consultorum eparchialium.
§ 3. Si vero Episcopus.eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus
coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant
collegio consultorum eparchialium.
§ 4. Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui
rem in acta referat.
Can. 215 -
§ 1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti;
nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat
ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt.
§ 2. Episcopus eparchialis firma
§ 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex
eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos.
§ 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim
indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat.
§ 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem
sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut
in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.
Can. 216 -
§ 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti
debent, quoties sunt ab Episcopo eparchiali requisiti, functiones obire, quas
Episcopus eparchialis ipse peragere deberet.
§ 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis
ne committat. Can. 217 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione
tenentur residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra
eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne
discedant nisi ad breve tempus.
Can. 218 - Ad renuntiationem ab officio Episcopi coadiutoris vel Episcopi
auxiliaris quod attinet, applicentur cann. 210 et 211,
§ 2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii, quod antea expleverunt.
Art. IV DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPRDITA
Can. 219 - Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte,
renuntiatione, translatione ac privatione.
Can. 220 - Circa sedes eparchiales vacantes intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis sitas praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223
haec servanda sunt: 1° Patriarcha de sedis eparchialis vacatione quam primum
certiorem faciat Sedem Apostolicam; 2° usque ad nominationem Administratoris
eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi
aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum
est; 3° Patriarchae est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem
ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandum consultis
Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti;
elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam
devolvitur; 4° Administrator eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei
potestatem obtinet non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii,
quae fit ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum
eparchialium; 5° Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum
nec ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis
detur.
Can. 221 - Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in can.
220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225 - 232 et
firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: 1° Metropolita, secus ille, qui ad
normam can. 271,
§ 5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem Apostolicam et, si de
eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam Patriarcham quam primum de sedis
eparchialis vacatione certiorem faciat; 2° regimen eparchiae, nisi a Sede
Apostolica aliter provisum est, usque ad constitutionem Administratoris
eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum
auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non
habetur, ad collegium consultorum eparchialium; praedicti eparchiam interim
regunt potestate, quam ius commune Protosyncello agnoscit; 3° collegium
consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis
vacatione computandos debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad
validitatem electionis requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum
eiusdem collegii; 4° si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est
vel si electus condicionibus in can. 227,
§ 2 ad validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris
eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad
Sedem Apostolicam; 5° Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus
statim potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel
ex parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat
et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
Can. 222 - Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem
canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator
eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.
Can. 223 - In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus
intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem
canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia: 1°
Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2° privilegia honorifica
Episcoporum eparchialium conservat; 3° reditus prioris officii integros
percipit.
Can. 224 -
§ 1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio
cessant, nisi sunt: 1° Episcopi ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti;
3° in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti,
donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit.
§ 2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab
officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis
vacatione acceperint, vim habent.
§ 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure
quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas
sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede
Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur.
Can. 225 -
§ 1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata
contraria consuetudine.
§ 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum
eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
Can. 226 - In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi
potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere
potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones
praestituere.
Can. 227 -
§ 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et
prudentia praestans.
§ 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum
potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus,
tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem
vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones
posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel
nominatus est, ipso iure nulli sunt.
Can. 228 -
§ 1. Sede eparchiali vacante nihil innovetur.
§ 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod
vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim
prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae
eparchialis subtrahant, destruant vel mutent.
Can. 229 - Administrator eparchiae eadem iura et obligationes habet ac
Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 230 - Nisi aliter est legitime provisum: 1° Administrator eparchiae
ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel
legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae; 2°
cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes eparchialis
vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus eparchiae reserventur
servatis praescriptis iuris particularis, quae modum, quo emolumenta erogari
debent, determinant.
Can. 231 -
§ 1. Renuntiatio Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse
Administratorem designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu
eam acceptari, ut valeat, necesse non est.
§ 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis; secus vero
Sedi Apostolicae reservatur.
§ 3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae novus
constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum est.
§ 4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo eparchiali
possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis rationem
administrationis ab eo exigere potest.
Can. 232 -
§ 1. Oeconomus eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub
auctoritate Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur
administratio bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem
administratorem non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum
eparchialium aliter providerunt.
§ 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede eparchiali
vacante quod attinet, servandus est can. 231,
§
§ 1 et 2.
§ 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio pertinet ad
Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus
consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio
consultorum eparchialium.
§ 4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae
administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab
officio cessat.
Can. 233 -
§ 1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem,
exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum
christifidelibus sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est
penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha de consensu Synodi
permanentis in eparchiis sitis intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest,
aut Sedes Apostolica; si vero Episcopus coadiutor deest aut impeditus est, penes
Protosyncellum, Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali
designatum, cui ipso iure competunt iura et obligationes Protosyncelli; potest
vero Episcopus eparchialis tempore opportuno plures designare, qui sibi invicem
in officio succedunt.
§ 2. Si iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii
consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat.
§ 3. Qui eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam
suscepit, quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita
et de assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam
et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
Art. V DE ADMINISTRATORIBUS APOSTOLICIS
Can. 234 -
§ 1. Eparchiae regimen sede eparchiali sive plena sive vacante aliquando Romanus
Pontifex gravibus et specialibus de causis Administratori apostolico committit.
§ 2. Iura, obligationes et privilegia Administratoris apostolici desumuntur ex
litteris suae nominationis.
CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
Art. I DE CONVENTU EPARCHIALI
Can. 235 - Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo
eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae
referuntur.
Can. 236 - Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio Episcopi
eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent. Can. 237 -
§ 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel
per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.
§ 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec
novus Episcopus eparchialis de re decreverit. Can. 238 -
§ 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent: 1° Episcopus
coadiutor et Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius
iudicialis ac oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector
seminarii eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus saltem parochus ex
unoquoque districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent,
protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui
eodem impedito eius locum teneat; 7° membra consilii presbyteralis atque aliquot
delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et
numero iure particulari statutis; 8° aliquot diaconi ad normam iuris
particularis electi; 9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot
Superiores ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum
habent, eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a
consilio pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato
ita, ut numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non
superet.
§ 2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum
eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui
iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest.
§ 3. Ad conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex
Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Can. 239 - Ii, qui conventum eparchialem adire debent, non possunt, etsi
legitimo impedimento detenti sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine
conventui eparchiali intersit, sed Episcopum eparchialem de impedimento
certiorem faciant.
Can. 240 -
§ 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu eparchiali
tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu
tractanda statuere.
§ 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat
commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare.
§ 3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui
convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur.
§ 4. Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus
eparchialis subiciantur.
Can. 241 - Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus
eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit
decisionibus quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in
eodem conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse
cavetur.
Can. 242 - Textum legum, declarationum et decretorum, quae in conventu
eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis communicet cum auctoritate, quam ius
particulare propriae Ecclesiae sui iuris determinavit.
Art. II DE CURIA EPARCHIALI
Can. 243 -
§ 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet curiam eparchialem,
quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae.
§ 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius
iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis,
cancellarius, iudices eparchiales, promotor iustitiae et defensor vinculi,
notarii et aliae personae, quae ad curiae eparchialis officia recte implenda ab
Episcopo eparchiali assumuntur.
§ 3. Episcopus eparchialis necessitatibus vel utilitate eparchiae exigentibus
alia quoque officia in curia eparchiali constituere potest.
Can. 244 -
§ 1. Nominatio et amotio ab officio eorum, qui officia in curia eparchiali
exercent, spectat ad Episcopum eparchialem.
§ 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent: 1°
promissionem emittere de officio fideliter implendo secundum modum iure aut ab
Episcopo eparchiali determinatum; 2° secretum servare intra limites et secundum
modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatos.
1° De Protosyncello et de Syncellis
Can. 245 - In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui
potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum
eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet.
Can. 246 - Quoties rectum eparchiae regimen id requirit, constitui
possunt unus aut plures Syncelli, qui nempe ipso iure in determinata eparchiae
parte aut in certo negotiorum genere aut circa christifideles alii Ecclesiae sui
iuris ascriptos certive personarum coetus eandem habet potestatem ac ius commune
Protosyncello tribuit.
Can. 247 -
§ 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo eparchiali nominantur et ab
eo libere amoveri possunt firmo can. 215,
§
§ 1 et 2.
§ 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuit, quatenus fieri potest ex clericis
eparchiae ascriptis, annos nati non minus triginta, in aliqua scientia sacra
doctores vel licentiati vel saltem periti, sana doctrina, probitate, prudentia
ac rerum gerendarum experientia commendati.
§ 3. Protosyncelli vel Syncelli officium ne conferatur Episcopi eparchialis
consanguineis usque ad quartum gradum inclusive.
§ 4. Episcopus eparchialis potest Protosyncellum et Syncellos etiam ex alia
eparchia vel ex alia Ecclesia sui iuris assumere de consensu tamen eorum
Episcopi eparchialis.
Can. 248 -
§ 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in tota eparchia,
Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem competit potestas
regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis, quae Episcopus
eparchialis sibi vel aliis reservavit aut quae ex iure requirunt ipsius mandatum
speciale, quo non obtento actus, ad quem huiusmodi mandatum requiritur, est
nullus.
§ 2. Protosyncello et Syncellis intra ambitum eorum competentiae competunt etiam
facultates habituales a Sede Apostolica Episcopo eparchiali concessae necnon
rescriptorum Sedis Apostolicae vel Patriarchae exsecutio, nisi aliter expresse
cautum est aut electa est industria personae Episcopi eparchialis.
Can. 249 - Protosyncellus et Syncelli de praecipuis negotiis et gerendis
et gestis Episcopo eparchiali referre debent nec umquam contra eius voluntatem
et mentem agant.
Can. 250 - Protosyncelli et Syncelli presbyteri durante munere habent
privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
Can. 251 -
§ 1. Protosyncellus et Syncelli ab officio cessant elapso tempore determinato,
renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata vel amotione.
§ 2. Sede eparchiali vacante cirra Protosyncellum et Syncellos servetur can.
224.
§ 3. Suspenso officio Episcopi eparchialis suspenditur potestas Protosyncelli et
Syncellorum, nisi Episcopi ordinati sunt.
2° De cancellario aliisque notariis et de archivo curiae eparchialis
Can. 252 -
§ 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius, qui sit presbyter vel
diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure particulari statuitur, est
curare, ut acta curiae redigantur et expediantur atque in archivo curiae
eparchialis asserventur.
§ 2. Si necesse videtur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit
vice-cancellarii.
§ 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt ipso iure notarii curiae
eparchialis.
Can. 253 -
§ 1. Praeter cancellarium constitui possunt alii notarii, quorum subscriptio
publicam fidem facit et quidem sive ad quaelibet acta sive ad acta iudicialia
dumtaxat sive ad acta certae causae aut negotii tantum.
§ 2. Notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores; in causis,
quibus fama clerici in discrimen vocari potest, notarius debet esse sacerdos.
Can. 254 - Notariorum est: 1° conscribere acta et documenta circa
decreta, dispositiones, obligationes vel alia, quae eorum operam requirunt; 2°
scripto fideliter redigere ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum
indicatione loci, diei, mensis et anni subscribere; 3° acta vel documenta
legitime petenti servatis servandis exhibere et eorum exemplaria cum originali
conformia declarare. Can. 255 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio
amoveri possunt ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae
nisi de consensu collegii consultorum eparchialium.
Can. 256 -
§ 1. Episcopus eparchialis in loco tuto archivum curiae eparchialis constituat,
in quo documenta, quae ad negotia eparchiae spectant, asserventur.
§ 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium documentorum, quae
in archivo curiae eparchialis asservantur, cum brevi eorum synopsi.
Can. 257 -
§ 1. Archivum curiae eparchialis clausum sit oportet eiusque clavem habeant
Episcopus eparchialis et cancellarius; nemini licet in illud ingredi sine
licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.
§ 2. Ius est eis, quorum interest, ut documentorum, quae natura sua sunt publica
quaeque ad statum suae personae pertinent, exemplar authenticum per se vel per
procuratorem recipiant.
Can. 258 - Ex archivo curias eparchialis non licet efferre documenta nisi
ad breve tempus tantum atque de licentia aut solius Episcopi eparchialis aut
Protosyncelli simul et cancellarii. Can. 259 -
§ 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo
curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco
amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur.
§ 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in poenis irrogandis in
materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio terminatae sunt,
retento facti brevi summario et textu sententiae definitivae vel decreti.
Can. 260 -
§ 1. Archivi secreti vel armarii secreti clavem habeat solus Episcopus
eparchialis.
§ 2. Sede eparchiali vacante archivum secretum vel armarium secretum ne
aperiantur nisi in casu verae necessitatis ab ipso Administratore eparchiae.
§ 3. Ex archivo secreto vel armario secreto documenta ne efferantur.
Can. 261 -
§ 1. Curet Episcopus eparchialis, ut etiam acta et documenta archivorum
ecclesiarum cathedralium, paroecialium aliarumque intra fines territorii
eparchiae exstantium diligenter asserventur atque actorum et documentorum
inventarii duo exemplaria conficiantur, quorum alterum in proprio archivo,
alterum in archivo curiae eparchialis asserventur.
§ 2. Ut acta et documenta ad haec archiva pertinentia inspiciantur aut
efferantur, serventur normae ab Episcopo eparchiali statutae.
3° De oeconomo eparchiali et de consilio a rebus oeconomicis
Can. 262 -
§ 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum eparchialium atque
consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem, qui sit
christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans.
§ 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum;
munere durante ne amoveatur nisi gravi de causa ab Episcopo eparchiali
aestimanda consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus
oeconomicis.
§ 3. Oeconomi eparchialis est sub Episcopi eparchialis potestate, qui eius iura
ac relationes ad consilium a rebus oeconomicis pressius determinet, bona
temporalia eparchiae administrare, administrationi bonorum ecclesiasticorum in
tota eparchia vigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere,
administratorum localium neglegentiam supplere et bona ecclesiastica, quae
administratore iure designato carent, per se administrare.
§ 4. Oeconomus eparchialis rationem administrationis Episcopo eparchiali
quotannis et, quoties ab ipso Episcopo petitur, reddere debet; Episcopus
eparchialis vero per consilium a rebus oeconomicis rationes ab oeconomo
eparchiali exhibitas examinet.
§ 5. Circa obligationes oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante servandus
est can. 232.
Can. 263 -
§ 1. Episcopus eparchialis consilium a rebus oeconomicis erigat, quod constet ex
praeside, qui est ipse Episcopus eparchialis, et aliquot personis idoneis etiam
iuris civilis, si fieri potest, peritis ab Episcopo eparchiali consulto collegio
consultorum eparchialium nominandis, nisi iure particulari propriae Ecclesiae
sui iuris iam alio aequivalenti modo provisum est, firmo semper, ut ab aliis
electi vel nominati indigeant confirmatione Episcopi eparchialis.
§ 2. Oeconomus eparchialis ipso iure est membrum consilii a rebus oeconomicis.
§ 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur ii, qui cum Episcopo eparchiali
usque ad quartum gradum inclusive consanguinitatis vel affinitatis coniuncti
sunt.
§ 4. Episcopus eparchialis in actibus maioris momenti rem oeconomicam
respicientibus consilium a rebus oeconomicis audire ne praetermittat; huius
autem membra tantum suffragium consultivum habent, nisi iure communi in casibus
specialiter expressis vel ex documento fundationis eorum consensus exigitur.
§ 5. Praeter alia munera ipsi iure communi commissa consilii a rebus oeconomicis
est quotannis rationem apparare quaestuum et erogationum, quae pro toto
eparchiae regimine anno venturo praevidentur, necnon anno exeunte rationem
accepti et expensi approbare.
Art. III DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM EPARCHIALIUM
Can. 264 - In eparchia constitui debet concilium presbyterale, scilicet
coetus sacerdotum presbyterium repraesentans, qui Episcopum eparchialem suo
consilio ad normam iuris adiuvet in eis, quae ad necessitates operis pastoralis
et bonum eparchiae spectant.
Can. 265 - Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopo
eparchiali approbata firmis normis iuris communis et iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris.
Can. 266 - Circa constitutionem consilii presbyteralis haec serventur: 1°
congrua pars membrorum ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris
eligatur a sacerdotibus ipsis; 2° aliquot sacerdotes ad normam statutorum esse
debent membra nata, qui scilicet ratione officii sibi demandati ad consilium
pertinent; 3° Episcopo eparchiali integrum est aliquot membra libere nominare.
Can. 267 -
§ 1. In eligendis membris consilii presbyteralis vocem activam et passivam
habent: 1° omnes presbyteri eparchiae ascripti; 2° ceteri sacerdotes, qui in
eparchia domicilium vel quasi-domicilium habent et simul in eiusdem eparchiae
bonum aliquod munus exercent.
§ 2. Quatenus in statutis providetur, vox activa et passiva conferri potest
etiam aliis sacerdotibus, qui domicilium vel quasi-domicilium in eparchia
habent.
Can. 268 - Modus eligendi membra consilii presbyteralis a statutis
determinandus est ita, ut, quatenus fieri potest, sacerdotes presbyterii
repraesententur ratione habita praesertim diversorum ministeriorum variorumque
eparchiae districtuum.
Can. 269 -
§ 1. Episcopi eparchialis est consilium presbyterale convocare, eidem praeesse
atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut a membris propositas
accipere.
§ 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris
momenti et in casibus iure communi expressis consulere debet; eius autem
consensu eget solummodo in casibus iure commnni expresse determinatis firmo iure
Patriarchae circa negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale
etiam in his casibus nonnisi consulendi.
§ 3. Consilium presbyterale numquam agere potest sine Episcopo eparchiali, ad
quem solum etiam cura spectat ea divulgandi, quae in ipso consilio gesta sunt.
Can. 270 -
§ 1. Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus in statutis
determinandum ita tamen, ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra
quinquennium renovetur.
§ 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque munera
implentur a collegio consultorum eparchialium; intra annum a capta possessione
canonica eparchiae computandum Episcopus eparchialis debet novum consilium
presbyterale constituere.
§ 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum eparchiae commissum non
implet aut eodem graviter abutitur, Episcopus eparchialis consulto Metropolita
aut, si de ipsa sede metropolitana agitur, consulto Episcopo eparchiali
ordinatione episcopali seniore eidem Metropolitae subiecto illud dissolvere
potest, sed intra annum novum consilium presbyterale constituere debet.
Can. 271 -
§ 1. Episcopus eparchialis constituere debet collegium consultorum eparchialium,
cui competunt munera iure determinata.
§ 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium constituitur, quo tamen
elapso munera sua propria exercere pergit, donec novum collegium constitutum
erit.
§ 3. Membra collegii consultorum eparchialium debent esse numero non minus quam
sex nec plus quam duodecim; si quacumque de causa intra determinatum
quinquennium numerus minimus membrorum collegii iam non habetur, Episcopus
eparchialis quam primum collegium nominatione novi membri integret, secus
collegium valide agere non potest.
§ 4. Membra collegii consultorum eparchialium libere nominantur ab Episcopo
eparchiali ex eis, qui tempore nominationis sunt membra consilii presbyteralis.
§ 5. Collegio consultorum eparchialium praeest Episcopus eparchialis; sede
eparchiali vacante vel impedita is, qui interim Episcopi eparchialis locum tenet
aut, si constitutus non est, sacerdos in eodem collegio sacra ordinatione
senior.
§ 6. Quoties ius statuit Episcopum eparchialem indigere consensu collegii
consultorum eparchialium, Patriarcha in negotiis eparchiae, quam ipse regit,
sufficit, ut hoc collegium consulat.
Art. IV DE CONSILIO PASTORALI
Can. 272 - In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur
consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea, quae ad
opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere atque de eis
conclusiones practicas proponere.
Can. 273 -
§ 1. Consilium pastorale, quod coetus consultivus tantum est, constat ex
clericis, ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar
religiosorum et praesertim ex laicis designatis modo ab Episcopo eparchiali
determinato.
§ 2. Consilium pastorale ita constituatur, ut, quatenus fieri potest,
christifideles eparchiae ratione habita diversorum generum personarum,
consociationum et aliorum inceptorum repraesententur.
§ 3. Una cum his christifidelibus Episcopus eparchialis potest alios quoque,
etiam alterius Ecclesiae sui iuris, pro opportunitate ad consilium pastorale
invitare.
§ 4. Ad consilium pastorale ne designentur nisi christifideles certa fide, bonis
moribus et prudentia praestantes.
Can. 274 -
§ 1. Consilium pastorale constituitur ad tempus secundum praescripta statutorum,
quae ab Episcopo eparchiali dantur.
§ 2. Sede eparchiali vacante consilium pastorale cessat.
Can. 275 - Ad solum Episcopum eparchialem pertinet consilium pastorale
secundum necessitates apostolatus convocare, eidem praeesse et ea, quae in eodem
tractata sunt, publicare.
Art. V DE PROTOPRESBYTERIS
Can. 276 -
§ 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex pluribus paroeciis
constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis munera iure
determinata expleat.
§ 2. Huiusmodi districtus erigere, immutare et supprimere secundum necessitates
actionis pastoralis pertinet ad Episcopum eparchialem consulto consilio
presbyterali.
Can. 277 -
§ 1. Ad protopresbyteri officium, quod salvo iure particulari propriae Ecclesiae
sui iuris cum officio parochi certae paroeciae stabiliter coniungi non debet,
Episcopus eparchialis nominet auditis, si opportunum ducit, parochis et vicariis
paroecialibus districtus, de quo agitur, presbyterum doctrina et apostolica
alacritate praestantem praesertim inter parochos.
§ 2. Protopresbyter nominatur ad tempus iure particulari determinatum.
§ 3. Episcopus eparchialis protopresbyterum iusta de causa ab officio amovere
potest.
Can. 278 -
§ 1. Protopresbytero praeter potestates et facultates a iure particulari ei
collatas ius et obligatio est: 1° actionem pastoralem communem promovendi et
coordinandi; 2° prospiciendi, ut clerici vitam ducant proprio statui congruam
atque suis obligationibus diligenter satisfaciant; 3° providendi, ut Divina
Liturgia et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum
celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis praesertim in
celebratione Divinae Liturgiae et custodia Divinae Eucharistiae accurate
serventur, ut recte conscribantur et asserventur libri paroeciales, ut bona
ecclesiastica sedulo administrentur, denique, ut domus paroecialis debita
diligentia curetur.
§ 2. In districtu sibi concredito protopresbyter: 1° operam det, ut clerici
frequentent collationes, quas Hierarcha loci opportunas iudicat ad scientias
sacras et res pastorales promovendas; 2° curet, ut clericis subsidia spiritualia
praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de eis, qui in difficilioribus
versantur circumstantiis aut problematibus anguntur.
§ 3. Curet protopresbyter, ne parochi, quos graviter aegrotantes novit, eorumque
familia, si coniugati sunt, spiritualibus et materialibus auxiliis careant atque
ut eorum, qui decesserunt, funera digne celebrentur; provideat quoque, ne
occasione aegrotationis vel mortis depereant aut asportentur libri, documenta,
sacra supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertinent.
§ 4. Protopresbyter obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo
eparchiali factam paroecias visitandi.
CAPUT III DE PAROECIIS, DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS
Can. 279 - Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia
stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho.
Can. 280 -
§ 1. Paroecia regulariter sit territorialis, quae scilicet omnes complectatur
christifideles certi territorii; si vero de iudicio Episcopi eparchialis
consulto consilio presbyterali id expedit, erigantur paroeciae personales
ratione nationis, linguae, ascriptionis christifidelium alii Ecclesiae sui iuris
immo vel alia definita ratione determinatae.
§ 2. Paroecias erigere, immutare et supprimere est Episcopi eparchialis consulto
consilio presbyterali.
§ 3. Paroecia legitime erecta ipso iure persona iuridica est.
Can. 281 -
§ 1. Parochus est presbyter, cui ut praecipuo cooperatori Episcopi eparchialis
tamquam pastori proprio cura animarum committitur in determinata paroecia sub
auctoritate eiusdem Episcopi eparchialis.
§ 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest.
Can. 282 -
§ 1. Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, potest consulto
consilio presbyterali ac de consensu Superioris maioris instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad instar religiosorum paroeciam erigere in ecclesia
eiusdem instituti vel societatis firmo can. 480.
§ 2. Haec erectio fieri debet mediante conventione scripto data inter Episcopum
eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur, quae ad ministerium
paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad res oeconomicas
spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem instituti vel
societatis in illa ecclesia et quaenam parochi.
Can. 283 - Episcopus eparchialis certos coetus personarum, aedificia et
loca, quae in paroeciae territorio sunt et iure non exempta, a parochi cura ex
toto aut ex parte ne subducat nisi gravi de causa.
Can. 284 -
§ 1. Ius nominandi parochos competit soli Episcopo eparchiali, qui eos libere
nominat.
§ 2. Ad paroeciam vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis
ad instar religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum sui
instituti vel societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit salvis
conventionibus initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate a iure
particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinata.
§ 3. Parochus in suo officio stabilis est, quare ad tempus determinatum ne
nominetur nisi: 1° agitur de sodali instituti religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum; 2° candidatus ad hoc scripto consensit; 3°
agitur de casu speciali, quo in casu requiritur consensus collegii consultorum
eparchialium; 4° ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris id permittit.
Can. 285 -
§ 1. Ut presbyter parochus nominari possit, oportet sit bonis moribus, sana
doctrina, animarum zelo, prudentia ceterisque virtutilius et dotibus praeditus,
quae ad ministerium paroeciale cum laude implendum iure requiruntur.
§ 2. Si presbyter matrimonio est iunctus, boni mores et in uxore et in filiis
suis secum degentibus requiruntur.
§ 3. Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat illi, quem omnibus
perpensis adiunctis aestimat idoneum omni personarum acceptione remota; ut
iudicium de idoneitate ferat, audiat protopresbyterum aptasque investigationes
peragat auditis, si opportunum ducit, etiam aliis christifidelibus praesertim
clericis.
Can. 286 - Sede eparchiali vacante aut impedita ad Administratorem
eparchiae aliumve, qui eparchiam interim regit, pertinet: 1° parochum nominare
presbyterum a Superiore maiore ad normam can. 284,
§ 2 propositum; 2° parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes eparchialis
unum saltem annum vacavit aut impedita est. Can. 287 -
§ 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen
presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho
concredi potest.
§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris
committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et
obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo
eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.
Can. 288 - Parochus a provisione canonica obtinet curam animarum, quam
tamen eidem exercere non licet nisi capta ad normam iuris particularis
possessione canonica paroeciae.
Can. 289 -
§ 1. In exsequendo munere docendi parochus obligatione tenetur verbum Dei
praedicandi omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et caritate radicati in
Christo crescant et communitas christiana illud testimonium caritatis reddat,
quod Dominus commendavit; itemque institutione catechetica christifideles ad
plenam mysterii salutis cognitionem ducendi unicuique aetati accommodatam; ad
hanc institutionem tradendam non solum sodalium institutorum religiosorum vel
societatum vitae communis ad instar religiosorum auxilium quaerat, sed etiam
laicorum cooperationem.
§ 2. In perficiendo munere sanctificandi curet parochus, ut celebratio Divinae
Liturgiae centrum sit et culmen totius vitae communitatis christianae; itemque
allaboret, ut christifideles spirituali pabulo pascantur per devotam et
frequentem sacramentorum susceptionem atque per consciam et actuosam in laudibus
divinis participationem; meminerit etiam parochus quam maxime sacramentum
paenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare facilem se praebeat
ad hoc sacramentum ministrandum vocatis ad hoc, si opus est, aliis etiam
sacerdotibus, qui varias linguas callent.
§ 3. In adimplendo munere regendi imprimis curet parochus, ut proprium gregem
cognoscat; cum autem omnium ovium sit minister, vitae christianae incrementum
foveat tum in singulis christifidelibus tum in consociationibus praesertim
apostolatui addictis tum in tota communitate paroeciali; domos igitur et scholas
visitet, prout munus pastorale id exigit; adulescentibus et iuvenibus studiose
prospiciat; pauperes et infirmos paterna caritate prosequatur; specialem denique
curam de opificibus habeat atque allaboret, ut christifideles operibus
apostolatus auxilium praestent.
Can. 290 -
§ 1. In omnibus negotiis iuridicis paroeciae parochus eiusdem personam gerit.
§ 2. Functiones sacrae maioris momenti, ut sunt celebratio sacramentorum
initiationis christianae, benedictio matrimoniorum firmo can. 302,
§ 2, exsequiae ecclesiasticae ad parochum spectant ita, ut vicariis
paroecialibus eas perficere non liceat nisi de licentia saltem praesumpta ipsius
parochi.
Can. 291 - Oblationes omnes eis exceptis, de quibus in cann. 715 - 717,
quae occasione perfuncti muneris pastoralis a parocho ceterisque clericis
paroeciae addictis recipiuntur, ad massam paroecialem deferri debent, nisi de
contraria offerentis voluntate constat circa oblationes plene voluntarias;
Episcopo eparchiali consulto consilio presbyterali competit statuere
praescripta, quibus destinationi harum oblationum necnon iustae remunerationi
parochi ceterorumque paroeciae clericorum ad normam can. 390 provideatur.
Can. 292 -
§ 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam
paroecialem; potest tamen Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi
commoretur, dummodo ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat.
§. 2. Nisi gravis obstat ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a
paroecia abesse non ultra mensem continuum aut intermissum; quod in tempus
feriarum dies non computantur, quibus semel in anno parochus recessui spirituali
vacat; parochus autem, si ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de
hoc proprium Hierarcham loci certiorem facere.
§ 3. Episcopi eparchialis est normas statuere, quibus prospiciatur, ut parochi
absentia durante curae paroeciae provideatur per sacerdotem debitis potestatibus
et facultatibus praeditum.
Can. 293 - Memor sit parochus se debere sua cottidiana conversatione et
sollicitudine baptizatis et non baptizatis, catholicis et acatholicis, exemplum
ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere omnibusque testimonium
veritatis et vitae reddere et ut bonus pastor illos quoque quaerere, qui
baptizati quidem in Ecclesia catholica a susceptione sacramentorum se abstinent
vel immo a fide defecerunt.
Can. 294 - Divinam Liturgiam pro populo paroeciae sibi concreditae
parochus frequenter celebret, diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae
sui iuris praescriptis celebrare tenetur.
Can. 295 - In paroecia habeantur ad normam iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris opportuna consilia ad res pastorales et oeconomicas
tractandas.
Can. 296 -
§ 1. In paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum,
matrimoniorum, defunctorum aliique secundum normas iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris aut, si hae desunt, ab ipso Episcopo eparchiali statutas;
prospiciat parochus, ut libri paroeciales servatis eisdem normis recte
conscribantur atque asserventur.
§ 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae
Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti myri
necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione matrimonii
salvo quidem can. 840,
§ 3, ratione adoptionis itemque ratione ordinis sacri vel professionis perpetuae
in instituto religioso; hae adnotationes in testimonium baptismi semper
referantur.
§ 3. Testimonia, quae de statu canonico christifidelium dantur, et omnia
documenta, quae momentum habere possunt iuridicum ab ipso parocho eiusve
delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur.
§ 4. In paroecia habeatur archivum, in quo libri paroeciales asserventur una cum
Hierarcharum epistulis aliisque documentis necessitatis vel utilitatis causa
servandis; quae omnia ab Episcopo eparchiali eiusve delegato visitationis
canonicae vel alio tempore opportuno inspicienda parochus caveat, ne ad
extraneorum manus perveniant.
§ 5. Libri paroeciales antiquiores quoque asserventur ad normam iuris
particularis. Can. 297 -
§ 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata,
elapso tempore determinato, amotione vel translatione.
§ 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut
renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae et
loci inspectis adiunctis de eadem acceptanda aut differenda decernat;
renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo eparchiali
providendum est attentis normis iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 298 - Si vacat paroecia aut parochus quacumque de causa a munere
pastorali in paroecia exercendo impeditur, Episcopus eparchialis quam primum
aliquem sacerdotem nominet administratorem paroeciae.
Can. 299 -
§ 1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi
ab Episcopo eparchiali aliud statuitur.
§ 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre
potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus.
§ 3. Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat.
Can. 300 -
§ 1. Paroecia vacante itemque parocho a munere pastorali exercendo penitus
impedito ante administratoris paroeciae nominationem curam paroeciae interim
assumat vicarius paroecialis et quidem, si plures sunt, eorum ordinatione
presbyterali senior aut, si vicarii desunt, parochus vicinior; Episcopus
eparchialis autem tempestive determinet, quaenam cuique paroecia vicinior
habenda sit.
§ 2. Qui paroeciae regimen interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim
certiorem faciat.
Can. 301 -
§ 1. Si ad curam pastoralem paroeciae debite implendam necesse aut opportunum
est, parocho adiungi possunt unus vel plures vicarii paroeciales, qui debent
esse presbyteri.
§ 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro
determinata paroeciae parte.
§ 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus eparchialis audito, nisi
aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, servato can. 284,
§ 2.
Can. 302 -
§ 1. Vicarii paroecialis iura et obligationes ex iure communi et particulari
necnon ex litteris Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi
exercenda sunt sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua
in can. 294, vicarius paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in
toto ministerio paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere.
§ 2. Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi
praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest
praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem,
si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in
casibus conferre potest.
§ 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et actuosam
operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et vicarium
paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper
vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae
paroeciali concordi voluntate communique studio providentes.
§ 4. Vicarius paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum
praescripta Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus
feriarum vero vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus.
Can. 303 - Vicarius paroecialis potest ab Episcopo eparchiali amoveri
iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est sodalis instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391,
§ 2.
CAPUT IV DE RECTORIBUS ECCLESIARUM
Can. 304 - Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius
ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae
consecratae. Can. 305 -
§ 1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris
maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi.
§ 2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale
iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem
ecclesiae a Superiore propositum nominare.
§ 3. Si ecclesia coniuncta est cum seminario aliove collegio, quod a presbyteris
regitur, rector seminarii vel collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud
Episcopus eparchialis statuit.
Can. 306 -
§ 1. In ecclesia sibi commissa rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere
non licet nisi consentiente aut, si res fert, delegante parocho et firmo can.
336,
§ 2.
§ 2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et laudes divinas
celebrare salvis legitimis fundationis statutis atque, dummodo haec de iudicio
Hierarchae loci nullo modo ministerio paroeciali praeiudicium afferant.
Can. 307 - Hierarcha loci, si id opportunum censet, potest rectori
ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi commissa celebret
functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis
christifidelium coetibus.
Can. 308 - Sine rectoris ecclesiae vel auctoritatis superioris licentia
saltem praesumpta nemini licet in ecclesia Divinam Liturgiam vel laudes divinas
celebrare, sacramenta ministrare aliasve functiones sacras peragere; haec vero
licentia dari vel denegari debet ad normam iuris.
Can. 309 - Rector ecclesiae sub auctoritate Hierarchae loci servatisque
legitimis statutis et iuribus quaesitis debet curare, ut Divina Liturgia,
sacramenta et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum et iuris
in ecclesia celebrentur, onera fideliter impleantur, bona ecclesiastica
diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum
conservationi et decori provideatur nec quidpiam fiat, quod sanctitati loci ac
reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat. Can. 310 - Rectorem
ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector
ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad
instar religiosorum, servetur can. 1391,
§ 2.
TITULUS VIII DE EXARCHIIS ET DE EXARCHIS
Can. 311 -
§ 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non
est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho
pascenda concreditur.
§ 2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalia sita est, servandus est can. 85,
§ 3; erectio, immutatio et suppressio ceterarum exarchiarum soli Sedi
Apostolicae competit.
Can. 312 - Exarchus exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus
est, aut nomine proprio; de qua re in erectione vel immutatione exarchiae
constare debet.
Can. 313 - Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus
dicuntur, valent etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse
cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 314 -
§ 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Exarchus nominatur a
Patriarcha de consensu Synodi permanentis et firmis cann. 181 - 188, si de
Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus est; in ceteris casibus nominatio
Exarchi competit soli Sedi Apostolicae.
§ 2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest nisi de
concensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
§ 3. Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum
nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit.
Can. 315 -
§ 1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus a
Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem
christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri potest,
petitioni Exarchi satisfaciat.
§ 2. Presbyteri a Patriarcha ad tempus determinatum aut indeterminatum in
exarchiam missi exarchiae addicti habentur et in omnibus subsunt potestati
Exarchi.
Can. 316 - A decretis Exarchi, qui nomine Romani Pontificis vel
Patriarchae exarchiam regit, recursus fit respective ad Sedem Apoatolicam vel
Patriarcham; a decretis Exarchi, qui nomine proprio exarchiam regit, recursus
fit ad ordinariam normam iuris.
Can. 317 - Exarchus obligatione tenetur sanctorum Apostolorum Petri et
Pauli limina visitandi ad normam can. 208 exceptis Exarchis, qui nomine
Patriarchae exarchiam sibi concreditam regunt.
Can. 318 -
§ 1. Exarchus a Patriarcha nominatus debet quinto quoque anno relationem scripto
datam ad Patriarcham de statu spirituali et temporali exarchiae mittere.
§ 2. Exarchus a Romano Pontifice nominatus eandem relationem Sedi Apostolicae
singulis quinquenniis debet facere et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet,
etiam Patriarchae exemplar relationis quam primum mittere.
Can. 319 -
§ 1. Legibus de conventu eparchiali, de curia eparchiali, de consilio
presbyterali, de collegio consultorum eparchialium et de consilio pastorali
Exarchus tenetur locorum et personarum rationi iudicio anctoritatis, quae
exarchiam erexit vel immutavit, aeque accommodatis.
§ 2. Si collegium consultorum ad normam can. 271,
§ 3 constitui non potest, Exarchus constituat coetum ex prudentioribus
presbyteris non minus quam tribus, quatenus fieri potest inter membra consilii
presbyteralis, si hoc exstat, selectis, cuius consensum vel consilium exquirere
debet, quoties ius statuit Episcopum eparchialem ad agendum indigere consensu
vel consilio collegii consultorum eparchialium.
Can. 320 -
§ 1. Exarchiae vacantis vel impeditae regimen transit ad Protosyncellum aut, si
deest, ad parochum ordinatione presbyterali seniorem.
§ 2. Ille, ad quem exarchiae regimen interim devenit, quam primum debet
certiorem facere auctoritatem, cuius est Exarchum nominare, ut provideat;
interim vero uti potest omnibus potestatibus et facultatibus sive ordinariis
sive delegatis, quas Exarchus habuit, nisi eidem commissae sunt industria
personae Exarchi.
Can. 321 -
§ 1. Exarchus, qui Episcopus ordinatus non est, habet durante munere privilegia
et insignia primae post episcopalem dignitatis.
§ 2. In his privilegiis et insignibus retinendis vel minus expleto munere
servetur ius particulare.
TITULUS IX DE CONVENTIBUS HIERARCHARUM PLURIUM ECCLESIARUM SUI IURIS
Can. 322 -
§ 1. Ubi id de iudicio Sedis Apostolicae opportunum videtur, Patriarchae,
Metropolitae Ecclesiarum metropolitanarum sui iuris, Episcopi eparchiales et, si
statuta ita ferunt, etiam ceteri Hierarchae loci plurium Ecclesiarum sui iuris,
etiam Ecclesiae latinae, in eadem natione vel regione potestatem suam exercentes
ad periodicos conventus statis temporibus convocandi sunt a Patriarcha aliave
auctoritate a Sede Apostolica designata, ut communicatis prudentiae et
experientiae luminibus et collatis consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum
bonum virium conspiratio, qua unitas actionis foveatur, communia opera inventur,
bonum religionis expeditius promoveatur atque disciplina ecclesiastica
efficacius servetur.
§ 2. Decisiones huius conventus vim iuridice obligandi non habent, nisi de eis
agitur, quae nulli possunt esse praeiudicio ritui uniuscuiusque Ecclesiae sui
iuris vel potestati Patriarcharum, Synodorum, Metropolitarum atque Consiliorum
Hierarcharum atque simul saltem per duas ex tribus partibus suffragiorum
membrorum suffragium deliberativum habentium latae necnon a Sede Apostolica
approbatae sunt.
§ 3. Decisio, etsi unanimo suffragio facta, quae quomodocumque competentiam
huius conventus excedit, omni vi caret, donec ab ipso Romano Pontifice approbata
erit.
§ 4. Unusquisque conventus Hierarcharum plurium Ecclesiarum sui iuris sua
conficiat statuta, in quibus foveatur, quatenus fieri potest, etiam participatio
Hierarcharum Ecclesiarum, quae nondum sunt in plena communione cum Ecclesia
catholica; statuta, ut valeant, a Sede Apostolica approbari debent.
TITULUS X DE CLERICIS
Can. 323 -
§ 1. Clerici, qui etiam ministri sacri vocantur, sunt christifideles, qui ab
auctoritate competenti ecclesiastica electi per donum Spiritus Sancti in sacra
ordinatione receptum deputantur, ut in Christi Pastoris missione et potestate
partem habentes Ecclesiae sint ministri.
§ 2. Ratione sacrae ordinationis clerici ex divina institutione a ceteris
christifidelibus distinguuntur.
Can. 324 - Clerici inter se communione hierarchica iuncti et in variis
gradibus constituti unum ministerium ecclesiasticum divinitus institutum
diversimode participant.
Can. 325 - Clerici ratione sacrae ordinationis distinguuntur in
Episcopos, presbyteros et diaconos. Can. 326 - Clerici in gradibus ordinis ipsa
sacra ordinatione constituuntur; potestatem autem exercere non possunt nisi ad
normam iuris.
Can. 327 - Si praeter Episcopos, presbyteros vel diaconos alii etiam
ministri in ordine minore constituti et generatim clerici minores vocati ad
populi Dei servitium vel ad functiones sacrae liturgiae exercendas admittuntur
vel instituuntur, iidem reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui
iuris.
CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM
Can. 328 - Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque suos
ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur
seminariis erigendis et regendis.
Can. 329 -
§ 1. Opus fovendarum vocationum praesertim ad ministeria sacra ad totam
communitatum christianam pertinet, quae pro sua corresponsabilitate sollicita
sit oportet de necessitatibus ministerii universae Ecclesiae: 1° curent
parentes, magistri aliique vitae christianae primi educatores, ut familiis et
scholis spiritu evangelico animatis pueri et iuvenes Dominum per Spiritum
Sanctum vocantem libere auscultare eique libenter respondere possint; 2°
clerici, imprimis parochi, studeant vocationes sive in adulescentibus sive in
aliis, etiam provectioris aetatis, dignoscere atque fovere; 3° Episcopi
eparchialis praecipue est coniunctis viribus cum aliis Hierarchis in
vocationibus provehendis gregem suum excitare inceptaque coordinare.
§ 2. Iure particulari provideatur, ut opera ad vocationes provehendas sive
regionalia sive, quatenus fieri potest, eparchialia in omnibus Ecclesiis
instituantur, quae aperta sint oportet ad universae Ecclesiae necessitates,
praecipue missionales. Can. 330 -
§ 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est
edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum
est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris
casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae
suae propriam firmo can. 150,
§ 3; istarum auctoritatum est rationem etiam immutare.
§ 2. Ratio institutionis clericorum potest esse, conventionibus etiam initis,
communis toti regioni vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne
quid indoles rituum detrimenti capiat.
§ 3. Ratio institutionis clericorum, iure communi fideliter servato et prae
oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui iuris, comprehendat praeter alia
normas magis speciales circa formationem personalem, spiritualem, doctrinalem et
pastoralem alumnorum necnon circa singulas disciplinas tradendas atque
ordinationem cursuum et examinum.
Art. I DE SEMINARIIS ERIGENDIS ET REGENDIS
Can. 331 -
§ 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui iudicia vocationis ad
ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere
deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam
possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non videntur, ad quaedam
ministeria vel opera apostolatus implenda formari possunt. Alia vero instituta,
quae ex propriis statutis eisdem finibus inserviunt etsi nomine differunt,
seminario minore aequiparantur.
§ 2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur vocatio
eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra stabiliter
suscipienda.
Can. 332 -
§ 1. Seminarium minus erigatur in unaquaque eparchia, si id postulat bonum
Ecclesiae et vires opesque sinunt.
§ 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae
eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis
pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum Ecclesiarum
sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent, ita, ut tum
congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac magistrorum probe
paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque viribus coniunctis
institutioni provideatur, cui nihil desideratur.
Can. 333 - Etsi optandum est, ut alumnis unius Ecclesiae sui iuris
seminarium, praecipue minus, reservetur, ob speciales circumstantias in idem
seminarium alumni etiam aliarum Ecclesiarum sui iuris admitti possunt.
Can. 334 -
§ 1. Seminarium pro propria eparchia erigitur ab Episcopo eparchiali; seminarium
pluribus eparchiis commune ab Episcopis eparchialibus earundem eparchiarum vel
ab auctoritate superiore, tamen de consensu Consilii Hierarcharum, si de
Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, aut de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si de Patriarcha.
§ 2. Episcopi eparchiales, pro quorum subditis seminarium commune erectum est,
non possunt aliud seminarium valide erigere sine consensu auctoritatis, quae
seminarium commune erexit, aut, si de seminario ab ipsis Episcopis eparchialibus
erecto agitur, sine unanimi consensu partium convenientium vel sine consensu
auctoritatis superioris.
Can. 335 -
§ 1. Seminarium legitime erectum ipso iure persona iuridica est.
§ 2. In omnibus negotiis iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi
ius particulare vel statuta seminarii aliud statuunt.
Can. 336 -
§ 1. Seminarium pluribus eparchiis commune subiectum est Hierarchae designato ab
eis, qui seminarium erexerunt.
§ 2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro omnibus, qui in
seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo can.
734, impleat rector seminarii eiusve delegatus.
Can. 337 -
§ 1. Seminarium propria statuta habeat, in quibus determinentur imprimis finis
specialis seminarii et competentia auctoritatum; statuantur praeterea modus
nominationis vel electionis, duratio in officio, iura et obligationes atque
iusta remuneratio moderatorum, officialium et magistrorum ac consiliorum necnon
rationes, quibus ipsi immo et alumni curam rectoris in disciplina seminarii
praesertim servanda participent.
§ 2. Seminarium habeat quoque proprium directorium, quo normae rationis
institutionis clericorum adiunctis specialibus accommodatae in effectum ducantur
necnon pressius determinentur potiora disciplinae seminarii capita, quae firmis
statutis ad institutionem alumnorum ac vitam cottidianam totiusque seminarii
ordinem spectant.
§ 3. Statuta seminarii approbatione indigent auctoritatis, quae seminarium
erexit cuique etiam competit. si casus fert, ea mutare; haec circa directorium
spectant ad auctoritatem in statutis determinatam. Can. 338 -
§ 1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus fert, oeconomus aliique
moderatores et officiales.
§ 2. Rectoris est ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare,
statutis et directorio seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum
moderatorum et officialium coordinare totiusque seminarii unitatem ac
collaborationem fovere.
Can. 339 -
§ 1. Assit quoque saltem unus pater spiritualis a rectore distinctus, praeter
quem alumni quemlibet alium presbyterum a rectore ad eorundem directionem
spiritualem approbatum libere petere possunt.
§ 2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint designati vel
invitati integro alumnorum iure quemlibet confessarium, etiam extra seminarium,
salva disciplina seminarii petendi.
§ 3. In iudicandis personis non licet confessariorum vel patrum spiritualium
votum exquirere. Can. 340 -
§ 1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario instituuntur, assit
congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua quisque scientia vere
peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus academicis ornatorum.
§ 2. Praeparatione propria constanter ad diem perducta magistri conferant inter
se et cum seminarii moderatoribus concorditer cooperantes ad integram futurorum
Ecclesiae ministrorum institutionem, inter varietates disciplinarum unitati
fidei ac formationi intenti.
§ 3. Magistri scientiarum sacrarum vestigia sanctorum Patrum ac ab Ecclesia
collaudatorum Doctorum praesertim Orientis secuti ex praeclaro thesauro ab
eisdem tradito doctrinam illustrare nitantur.
Can. 341 -
§ 1. Auctoritatis, quae seminarium erexit, est curare, ut provideatur seminarii
expensis etiam per tributa vel oblationes, de quibus in cann. 1012 et 1014.
§ 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis
eleemosynis sustentantur aut in eis sedes studiorum, de qua in cann. 471,
§ 2 et 536,
§ 2, actu habetur.
Art. II DE INSTITUTIONE AD MINISTERIA
Can. 342 -
§ 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur ex documentis ad
normam statutorum requisitis habiles esse.
§ 2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et
chrismationis sancti myri.
§ 3. Qui antea in alio seminario vel in aliquo instituto religioso vel societate
vitae communis ad instar religiosorum alumni fuerunt, ne admittantur nisi
obtento testimonio rectoris aut Superioris praesertim de causa dimissionis vel
discessus.
Can. 343 - Alumni, etsi in seminarium alterius Ecclesiae sui iuris vel
plurium Ecclesiarum sui iuris commune admissi, proprio ritu instituantur
reprobata contraria consuetudine. Can. 344 -
§ 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent
consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam
evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia,
quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status
quocumque modo minuere possunt.
§ 2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones
personales et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias
ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae
naturae congruentibus.
§ 3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque
natione ad studia superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum
permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia
sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et
perinde studia etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est.
§ 4. Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in
instituto speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis.
Can. 345 - Institutio alumnorum in seminario maiore perficiatur suppletis
eis, quae forte in singulis casibus institutioni seminario minori propriae
defuerunt, formatione spirituali, intellectuali et pastorali inter se
integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi in medio Ecclesiae, lux et
sal mundi huius temporis.
Can. 346 -
§ 1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium
familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi
Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei
lucrifacere solliciti fiant.
§ 2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et
apostolico labore robur in dies hauriant: 1° verbi Dei vigili atque constanti
meditatione et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam
vitam magis vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se
exerceant ad vivendum secundum formam Evangelii; 2° participent assidue Divinae
Liturgiae, quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae,
fons et culmen; 3° laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum
addiscant et ex eis vitam spiritualem alant; 4° directione spirituali magni
habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae
frequenter suscipiant; 5° Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam
Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur; 6°
foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque
apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda traditione
propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur recessus
spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via spiritus; 7°
ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad virtutem
oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem; 8° ad ceteras quoque
virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut
discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment
atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant,
quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in
promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum
caritate coniuncta.
§ 3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum maturitatem ita
applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt, libertate
sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant.
Can. 347 - Institutio doctrinalis eo tendat, ut alumni cultura generali
loci et temporis callentes ingeniique humani conata et peracta scrutantes amplam
atque solidam doctrinam in scientiis sacris acquirant ita, ut fidei pleniore
intellectu eruditi et firmati Christi Magistri luce homines sui temporis
efficacius illuminare ac veritati inservire possint.
Can. 348 -
§ 1. Pro eis, qui ad sacerdotium destinantur, studia seminarii maioris firmo
can. 345 complectantur cursus philosophicos et theologicos, qui aut successive
aut coniuncte peragi possunt; eadem studia completum saltem sexennium
comprehendant ita quidem, ut tempus philosophicis disciplinis dedicatum integrum
biennium, tempus vero studiis theologicis integrum quadriennium adaequet.
§ 2. Cursus philosophico - theologici initium sumant introductione in mysterium
Christi et oeconomiam salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione habita
ordinis seu hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum
inter se relatio atque cohaerens compositio.
Can. 349 -
§ 1. Philosophica institutio eo tendat, ut formationem in scientiis humanis
perficiat; quare, ratione habita sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis
sive universae familiae humanae sive praesertim propriae culturae, quaeratur
imprimis patrimonium philosophicum perenniter validum.
§ 2. Cursus historici et systematici ita tradantur, ut alumni discretione
intellectuali acuta vera et falsa facilius secernere possint et mente Deo
loquenti aperta investigationes theologicas rite prosequi possint et aptiores
fiant ad ministeria obeunda colloquio inito cum excultis quoque hominibus huius
temporis.
Can. 350 -
§ 1. Disciplinae theologicae in lumine fidei ita tradantur, ut alumni doctrinam
catholicam ex divina Revelatione haustam profunde penetrent atque in sua cultura
exprimant ita, ut sit et alimentum propriae vitae spiritualis et ad ministerium
efficacius obeundum perutile instrumentum.
§ 2. Universae theologiae veluti anima sit oportet Sacra Scriptura, quae omnes
disciplinas sacras informare debet; unde doceantur praeter exegeseos accuratam
methodum capita oeconomiae salutis principalia necnon potiora themata theologiae
biblicae.
§ 3. Liturgia edoceatur ratione habita eius specialis momenti utpote necessarius
fons doctrinae et spiritus vere christiani.
§ 4. Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non plene in actum
deducatur, oecumenismus sit una ex necessariis rationibus cuiuscumque
disciplinae theologicae.
Can. 351 - Magistri scientiarum sacrarum, cum de mandato auctoritatis
ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa propositam fideliter tradant et in
omnibus magisterio constanti ac moderationi Ecclesiae humiliter obsequantur.
Can. 352 -
§ 1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes
alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad
quae se praeparant.
§ 2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica,
celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis cum
non credentibus vel non christianis vel christidelibus minus fervidis,
apostolatu sociali et instrumentorum communicationis socialis non posthabitis
disciplinis auxiliaribus sicut psychologia et sociologia pastoralis.
§ 3. Etsi se praeparant alumni ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris
obeunda, ad spiritum vere universalem formentur, quo ubique terrarum in
servitium animarom occurrere animo parati sint; edoceantur ideo de universae
Ecclesiae necessitatibus et praesertim de apostolatu oecumenismi et
evangelizationis.
Can. 353 - Habeantur ad normam iuris particularis exercitationes et
probationes ad formationem praecipue pastoralem firmandam conferentes, sicut
servitium sociale vel caritativum, institutio catechetica, praesertim vero
tirocinium pastorale decursu formationis philosophico-theologicae et tirocinium
diaconale ante ordinationem presbyteralem.
Can. 354 - Institutio diaconis ad sacerdotium non destinatis propria ex
normis supra datis aptetur ita, ut curriculum studiorum saltem per triennium
protrahatur prae oculis habitis propriae Ecclesiae sui iuris traditionibus de
diaconia liturgiae, verbi et caritatis. Can. 355 - Ordinandi debite edoceantur
de obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas
educentur.
Can. 356 -
§ 1. Rector seminarii singulis annis relationem de profectu formationis
alumnorum mittat ad eorundem Episcopum eparchialem aut, si casus fert,
Superiorem maiorem; de statu autem seminarii ad eos, qui seminarium erexerunt.
§ 2. Episcopus eparchialis vel Superior maior suorum alumnorum formationi
consulturi frequenter seminarium visitent, praesertim si agitur de promovendis
ad ordines sacros.
Caput II DE ASCRIPTIONE CLERICORUM ALICUI EPARCHIAE
Can. 357 -
§ 1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus aut alicui eparchiae aut
exarchiae aut instituto religioso aut societati vitae communis ad instar
religiosorum aut instituto vel consociationi, quae ius clericos sibi ascribendi
adepta sunt a Sede Apostolica vel intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest,
a Patriarcha de consensu Synodi permanentis.
§ 2. Quod de clericorum alicui eparchiae ascriptione et de dimissione ab ea
statuitur, valet congrua. congruis referendo etiam de aliis supra dictis
personis iuridicis necnon iure particulari ita ferente de ipsa Ecclesia
patriarchali, nisi aliter iure expresse cautum est.
Can. 358 - Per ordinationem diaconalem aliquis ut clericus ascribitur
eparchiae, pro cuius servitio ordinatur, nisi ad normam iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris eidem eparchiae iam ascriptus est.
Can. 359 - Ut clericus alicui eparchiae iam ascriptus ad aliam eparchiam
valide transire possit, a suo Episcopo eparchiali obtinere debet litteras
dimissionis ab eodem subscriptas et pariter ab Episcopo eparchiali eparchiae,
cui ascribi desiderat, litteras ascriptionis ab eodem subscriptas.
Can. 360 -
§ 1. Transmigratio clerici in aliam eparchiam retenta ascriptione fit ad tempus
determinatum, etiam pluries renovandum, per conventionem scripto factam inter
utrosque Episcopos eparchiales, qua iura et obligationes clerici veI partium
stabiliantur.
§ 2. Quinquennio elapso post legitimam transmigrationem clericus ipso iure
eparchiae hospiti ascribitur, si huic voluntati eius utrique Episcopo eparchiali
scripto manifestatae neuter intra quattuor menses scripto contradixit. Can. 361
- Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae sollicito
transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum penuria
laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque aptus, ne
denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae sui iuris.
Can. 362 -
§ 1. Iusta de causa, clericus ex transmigratione revocari potest a proprio
Episcopo eparchiali vel remitti ab Episcopo eparchiali hospite conventionibus
initis necnon aequitate servatis.
§ 2. Ex transmigratione in propriam eparchiam legitime redeunti salva et tecta
sint omnia iura, quae haberet, si in ea sacro ministerio addictus esset.
Can. 363 - Clericum eparchiae ascribere vel ab ea dimittere vel licentiam
transmigrandi clerico concedere valide non possunt: 1° Administrator Ecclesiae
patriarchalis sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et
Administrator eparchiae sine consensu Patriarchae; 2° in ceteris casibus
Administrator eparchiae nisi post annum a sedis eparchialis vacatione et de
consensu collegii consultorum eparchialium.
Can. 364 - Ascriptio clerici alicui eparchiae non cessat nisi alteri
eparchiae valida ascriptione vel amissione status clericalis.
Can. 365 -
§ 1. Ad licitum transitum vel transmigrationem requiruntur iustae causae, quales
sunt Ecclesiae utilitas vel bonum ipsius clerici; licentia autem ne denegetur
nisi exstantibus gravibus causis.
§ 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad licitum transitum ad
eparchiam alterius Ecclesiae sui iuris requiritur etiam, ut Episcopus
eparchialis clericum dimittens consensum auctoritatis ab eodem iure particulari
determinatae obtineat.
Can. 366 -
§ 1. Episcopus eparchialis suae eparchiae alienum clericum ne ascribat, nisi: 1°
necessitates vel utilitas eparchiae id exigunt; 2° sibi constat de aptitudine
clerici ad ministeria peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui
iuris pervenit; 3° sibi ex legitimo documento constat de legitima dimissione ex
eparchia et habet ab Episcopo eparchiali dimittente opportuna testimonia de
curriculo vitae et moribus clerici, etiam, si opus est, sub secreto. 4° clericus
scripto declaravit se novae eparchiae servitio devovere ad normam iuris.
§ 2. Episcopus eparchialis de peracta suae eparchiae ascriptione clerici priorem
Episcopum eparchialem quam primum certiorem faciat.
Caput III DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS CLERICORUM
Can. 367 - Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus
annuntiandi et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum,
immo et tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum
diligentes in Corpus Christi, quod est Ecclesia, aedificentur atque crescant.
Can. 368 - Ad perfectionem, quam Christus suis discipulis proponit,
speciali ratione tenentur clerici, cum Deo sacra ordinatione novo modo sint
consecrati, ut Christi aeterni Sacerdotis in servitium populi Dei aptiora
instrumenta efficiantur et simul sint gregi forma exemplaris.
Can. 369 -
§ 1. Clerici in lectionem et meditationem verbi Dei cottidie incumbant ita, ut
Christi auditores fideles atque attenti facti evadant veraces ministri
praedicationis; in oratione, in celebrationibus liturgicis et praesertim in
devotione erga mysterium Eucharistiae assidui sint; conscientiam suam cottidie
discutiant et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant; Sanctam Mariam
semper Virginem, Dei Matrem colant et ab ea gratiam se conformandi eius Filio
implorent aliaque propriae Ecclesiae sui iuris exercitia pietatis peragant.
§ 2. Directionem spiritualem magni faciant et statutis temporibus secundum iuris
particularis praescripta recessibus spiritualibus vacent. Can. 370 - Clerici
speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae et Episcopo
eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi.
Can. 371 -
§1. Ius habent clerici obtinendi a proprio Episcopo eparchiali praemissis iure
requisitis aliquod officium, ministerium vel munus in servitium Eccleciae
exercendum.
§ 2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum omne officium, ministerium
vel munus ab auctoritate competenti eis commissum, quandocumque id de eiusdem
auctoritatis iudicio necessitates Ecclesiae exigunt.
§ 3. Ut vero professionem civilem exercere possint, requiritur licentia proprii
Hierarchae.
Can. 372 -
§ 1. Institutione, quae ad ordines sacros requiritur, peracta in scientias
sacras incumbere ne desinant clerici, immo profundiorem et ad diem accommodatam
earundem cognitionem et usum acquirere satagant per cursus formativos a proprio
Hierarcha approbatos.
§ 2. Frequentent quoque collationes, quas Hierarcha opportunas iudicavit ad
scientias sacras et res pastorales promovendas.
§ 3. Scientiarum profanarum quoque, earum praesertim, quae cum scientiis sacris
artius cohaereant, talem sibi copiam comparare ne neglegant, qualem excultos
homines habere decet.
Can. 373 - Caelibatus clericorum propter regnum coelorum delectus et
sacerdotio tam congruus ubique permagni faciendus est, prout fert universae
Ecclesiae traditio; item status clericorum matrimonio iunctorum praxi Ecclesiae
primaevae et Ecclesiarum orientalium per saecula sancitus in honore habendus
est.
Can. 374 - Clerici caelibes et coniugati castitatis decore elucere
debent; iuris particularis est statuere opportuna media ad hunc finem
assequendum adhibenda.
Can. 375 - In vita familiari ducenda atque filiis educandis clerici
coniugati ceteris christifidelibus praeclarum exemplum praebeant. Can. 376 -
Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri potest, foveatur,
ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo adiuventur et aptius
in ministerio cooperari possint.
Can. 377 - Omnes clerici laudes divinas celebrare debent secundum ius
particulare propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 378 - Divinam Liturgiam clerici frequenter ad normam iuris
particularis celebrent praesertim diebus dominicis et festis de praecepto; immo
enixe commendatur celebratio cottidiana.
Can. 379 - Clerici confratribus cuiuslibet Ecclesiae sui iuris vinculo
caritatis uniti ad unum omnes conspirent, ad aedificationem nempe Corporis
Christi, et proinde, cuiuscumque sunt condicionis, etsi diversis officiis
fungentes, inter se cooperentur seque invicem adiuvent.
Can. 380 - Sollicitudinem habeant clerici omnes vocationes ad ministeria
sacra et ad vitam in institutis vitae consecratae ducendam promovendi non solum
praedicatione, catechesi aliisve opportunis mediis, sed imprimis vitae ac
ministerii testimonio. Can. 381 -
§ 1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint in beneficentia et
hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos, persecutionem patientes,
exiliatos et profugos.
§ 2. Obligatione tenentur clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti,
suppeditandi ex spiritualibus Ecclesiae bonis verbi Dei praesertim et
sacramentorum adiumenta christifidelibus, qui opportune petunt, rite sunt
dispositi nec iure a sacramentis suscipiendis prohibentur.
§ 3. Clerici laicorum dignitatem atque propriam partem, quam in missione
Ecclesiae habent, agnoscant et promoveant praesertim charismata laicorum
multiformia probantes necnon competentiam et experientiam eorum in bonum
Ecclesiae vertentes speciatim modis iure praevisis.
Can. 382 - Abstineant prorsus clerici ab eis omnibus, quae statum eorum
secundum normas iure particulari pressius determinatas dedecent, et etiam
evitent ea, quae ab eo aliena sunt.
Can. 383 - Clerici, etsi non secus ac ceteri cives iura civilia et
politica aequo iure habeant oportet, tamen: 1° officia publica, quae
participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere vetantur;
2° cum servitium militare statui clericali minus congruat, illud ne capessant
voluntarii nisi de sui Hierarchae licentia; 3° utantur exceptionibus, quas ab
exercendis muneribus et officiis publicis a statu clericaIi alienis necnon
servitio militari in eorum favorem concedunt leges civiles aut conventiones vel
consuetudines.
Can. 384 -
§ 1. Ministri reconciliationis omnium in Christi caritate satagant clerici
pacem, unitatem et concordiam iustitia innixam inter homines fovere.
§ 2. In factionibus politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus
activam partem ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure
particulari ita ferente Patriarchae aut alterius auctoritatis iura Ecclesiae
tuenda aut bonum commune promovendam id requirunt.
Can. 385 -
§ 1. Spiritu paupertatis Christi imbuti clerici studeant simplicitate vitae
supernorum bonorum coram mundo testes esse et bona temporalia discretione
spirituali recto usui destinent; bona autem, quae occasione exercitii officii,
ministerii vel muneris ecclesiastici sibi comparant, provisa ex eis sua congrua
sustentatione et obligationum proprii status impletione, operibus apostolatus
veI caritatis impertiant atque communicent.
§ 2. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam
exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem nisi de licentia
auctoritatis iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinatae aut
Sedis Apostolicae.
§ 3. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetar nisi consulto
proprio Episcopo eparchiali vel, si casus fert, Superiore maiore.
Can. 386 -
§ 1. Clerici, etsi officium residentiale non habent, a sua tamen eparchia per
notabile tempus iure particulari determinandum sine licentia saltem praesumpta
Hierarchae loci proprii ne discedant.
§ 2. Clericus, qui extra propriam eparchiam commoratur, Episcopo eparchiali loci
in eis, quae eiusdem clerici status obligationes respiciunt, subditus est; si
ibi per tempus non breve commoraturus est, Hierarcham loci sine mora certiorem
faciat.
Can. 387 - Quod ad vestis habitum clericorum spectat, ius particulare
servetur.
Can. 388 - Clerici iuribus et insignibus, quae adnexa sunt dignitatibus
sibi collatis, uti non possunt extra loca, ubi suam potestatem exercet
auctoritas, quae dignitatem concessit vel ad eiusdem dignitatis concessionem
nihil excipiens scripto consensit, aut nisi auctoritatem, quae dignitatem
concessit, comitantur vel eiusdem personam gerunt aut nisi consensum Hierarchae
loci obtinuerunt. Can. 389 - Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si
tamen quaedam contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et
hoc, si fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios
christifideles agitur.
Can. 390 -
§ 1. Clerici ius habent ad congruam sustentationem et ideo pro implendo eis
commisso officio vel munere iustam remunerationem percipiendi, quae, si agitur
de clericis coniugatis, consulere debet etiam eorum familiae sustentandae, nisi
aliter iam sufficienter provisum est.
§ 2. Item ius habent, ut sui suaeque familiae, si coniugati sunt, congruenti
praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur;
ut hoc ius ad effectum deduci possit, obligatione tenentur clerici instituto, de
quo in can. 1021,
§ 2, ad normam iuris particularis pro sua parte conferre.
Can. 391 - Integrum est clericis firmo can. 578,
§ 3 se cum aliis consociare ad fines consequendos statui clericali congruentes;
competit autem Episcopo eparchiali de hac congruentia authentice iudicare.
Can. 392 - Ius clericorum est ad debitum quotannis feriarum tempus iure
particulari determinandum.
Can. 393 - Clericis, cuiuscumque sunt condicionis, cordi sit sollicitudo
omnium Ecclesiarum et ideo se ad inserviendum, ubicumque urget necessitas,
promptos exhibeant et praesertim permittente vel exhortante proprio Episcopo
eparchiali vel Superiore ad suum ministerium in missionibus vel regionibus
clericorum penuria laborantibus exercendum.
CAPUT IV DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS
Can. 394 - Sacra ordinatio semel valide suscepta numquam irrita fit;
clericus tamen statum clericalem amittit: 1° sententia iudiciali aut decreto
administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur; 2° poena
depositionis Iegitime irrogata; 3° rescripto Sedis Apostolicae vel ad normam
can. 397 Patriarchae; hoc vero rescriptum diaconis sine gravibus, presbyteris
vero sine gravissimis causis a Patriarcha licite concedi non potest nec a Sede
Apostolica conceditur.
Can. 395 - Clericus, qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum
eo amittit iura statui clericali propria nec ullis iam tenetur obligationibus
status clericalis firmo tamen can. 396; potestatem ordinis exercere prohibetur
salvis cann. 725 et 735,
§ 2; ipso iure privatur omnnibus officiis, ministriis, muneribus et qualibet
potestate delegata.
Can. 396 - Praeter casus, in quibus invaliditas sacrae ordinationis
declarata est, amissio status clericalis non secumfert dispensationem ab
obligatione caelibatus, quae a solo Romano Pontifice conceditur.
Can. 397 - Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel, si periculum in mora est, Synodi permanentis, amissionem
status clericalis concedere potest clericis intra fines territorii propriae
Ecclesiae patriarchalis domicilium vel quasi-domicilium habentibus, qui
obligatione caelibatus non tenentur aut, si tenentur, dispensationem ab hac
obligatione non petunt; in ceteris casibus res ad Sedem Apostolicam deferatur.
Can. 398 - Qui rescripto Sedis Apostolicae statum clericalem amisit,
inter clericos a sola Sede Apostolica denuo admitti potest; qui vero a
Patriarcha, amissionem status clericalis obtinuit, etiam a Patriarcha inter
clericos denuo admitti potest.
TITULUS XI DE LAICIS
Can. 399 - Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles,
quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes
missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui
religioso ascripti sunt.
Can. 400 - Laici praeter ea iura et obligationes, quae cunctis
christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis canonibus statuuntur, eadem
iura et obligationes habent ac in canonibus huius tituli recensentur.
Can. 401 - Laicorum imprimis est ex vocatione propria res temporales
gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque in vita privata,
familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum aliis manifestare,
leges iustas in societate propugnare atque fide, spe et caritate fulgentes
fermenti instar ad mundi sanctificationem conferre. Can. 402 - Ius est laicis,
ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus
civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu
evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio
propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam
ut doctrinam Ecclesiae proponant.
Can. 403 -
§ 1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi laici ius habent
actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris
participandi secundum praescripta librorum liturgicorum.
§ 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri
desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi ad
normam iuris.
Can. 404 -
§ 1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et
obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et
condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico
Ecclesiae traditae non solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed
etiam, ut ipsi eam enuntiare atque, si opus est, defendere possint.
§ 2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis
sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in
institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et
gradus academicos consequendo.
§ 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles
sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti
ecclesiastica recipiendum.
Can. 405 - Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et, disciplinari
etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque
unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec
varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad
idem bonum in dies magis conducat.
Can. 406 - Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo
magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et
Christum cognoscere homines possunt.
Can. 407 - Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam
vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad
aedificationem populi Dei allaborandi. Can. 408 -
§ 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes,
ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur
sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium,
eparchialium, patriarchalium.
§ 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi
admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt
eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur.
§ 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati
ecclesiasticae.
Can. 409 -
§ 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio
addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum
debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter
impleant.
§ 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni aptatam, qua
decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac
familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque familiae
congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae
provideatur.
TITULUS XII DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS ET DE SODALIBUS
ALIORUM INSTITUTORUM VITAE CONSECRATAE
CAPUT I DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS
Art. I CANONES GENERALES
Can. 410 - Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in
aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum
et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes novo ac
speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, castitatis et
paupertatis sub legitimo Superiore ad normam statutorum servanda, saeculo
renuntiant ac totaliter se devovent caritatis perfectioni assequendae in
servitium Regni Dei pro Ecclesiae aedificatione et mundi salute utpote signa
coelestem gloriam praenuntiantia.
Can. 411 - Status religiosus ab omnibus fovendus et promovendus est.
1° De dependentia religiosorum ab Episcopo eparchiali, a Patriarcha, a Sede
Apostolica.
Can. 412 -
§ 1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui
obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae.
§ 2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur,
Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam Ecclesiam intuitu utilitatis
communis instituta vitae consecratae ab Episcopi eparchialis regimine eximere
potest sibique soli vel alii auctoritati ecclesiasticae subicere.
Can. 413 - Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet,
instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii,
immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris
patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel Episcopo
eparchiali firmo can. 418,
§ 2.
Can. 414 -
§ 1. Ad monasteria et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo
eparchiali competit: 1° typica monasteriorum et statuta congregationum atque
immutationes in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab
auctoritate superiore approbata sunt; 2° dispensationes ab eisdem typicis vel
statutis, quae potestatem Superiorum religiosorum excedunt et ab ipso legitime
petuntur, singulis in casibus et per modum actus dare; 3° visitare monasteria,
etiam dependentia, necnon singulas domos congregationum in suo territorio,
quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties rationes vere speciales
eius iudicio id suadent.
§ 2. Haec iura Patriarchae competunt circa ordines et congregationes iuris
patriarchalis, quae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domum
principem habent; secus eadem iura circa ordines omnes necnon circa monasteria
et congregationes, quae non sunt iuris eparchialis, competunt soli Sedi
Apostolicae.
§ 3. Si congregatio iuris eparchialis ad alias eparchias propagatur, nihil in
ipsis statutis valide mutari potest nisi de consensu Episcopi eparchialis
eparchiae, in qua sita est domus princeps, consultis tamen Episcopis
eparchialibus, in quorum eparchiis ceterae domus sitae sunt.
Can. 415 -
§ 1. Religiosi omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad
publicam celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo
tradendam, ad christifidelium praesertim purorum religiosam et moralem
educationem, ad institutionem catecheticam et liturgicam, ad status clericalis
decorem necnon ad varia opera in eis, quae apostolatum respiciunt.
§ 2. Episcopo eparchiali ius et obligatio est singula monasteria atque domos
ordinum et congregationum in eius territorio sita visitare his in rebus, quoties
visitationem canonicam ibi peragit aut quoties graves causae eius iudicio id
suadent.
§ 3. Episcopus eparchialis nonnisi de consensu Superiorum competentium potest
religiosis opera apostolatus vel munera eparchiae propria committere firmo iure
communi ac servata institutorum disciplina religiosa, indole propria atque fine
specifico.
§ 4. Religiosi, qui extra domum delictum commiserunt nec a proprio Superiore ab
Hierarcha loci praemonito puniuntur, ab hoc puniri possunt, etsi domo legitime
exierunt et domum reversi sunt.
Can. 416 - Patriarchae necnon Hierarchae loci conventus promoveant cum
Superioribus religiosorum, statis temporibus et quoties id opportunum videtur,
ut pro operibus apostolatus, quae a sodalibus exercentur, collatis consiliis
concorditer procedant.
Can. 417 - Si in domus institutorum iuris patriarchalis vel pontificii
eorumve Ecclesias abusus irrepserunt et Superior ab Hierarcha loci monitus
prospicere neglexit, idem Hierarcha loci obligatione tenetur rem statim
deferendi ad auctoritatem, cui institutum ipsum immediate subiectum est.
2° De Superioribus et de sodalibus institutorum religiosorum
Can. 418 -
§ 1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis monasticae, Snperior
monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel congregationis, Superior
provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem
habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in
officium.
§ 2. Nomine Superioris monachorum ceterorumque religiosorum non venit Hierarcha
loci nec Patriarcha firmis canonibus, qui Patriarchae vel Hierarchae loci
potestatem in ipsos tribuunt. Can. 419 -
§ 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non
confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de
statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem,
cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem
auctoritate statutam.
§ 2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar
relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.
Can. 420 -
§ 1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris typicum monasterii aut
statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus in eisdem determinatis
omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per alios, si sunt legitime
impediti.
§ 2. Sodales cum visitatore fiducialiter agant, cui legitime interroganti
respondere tenentur secundum veritatem in caritate; nemini vero licet quoquo
modo sodales ab hac obligatione avertere aut visitationis finem aliter impedire.
§ 3. Hierarcha loci debet omnes domos religiosas visitare, si Superior maior,
cui visitatio iure competit, intra quinque annos eas non visitavit et monitus ab
Hierarcha loci eas visitare neglexit.
Can. 421 - Superiores gravi obligatione tenentur curandi, ut sodales sibi
commissi vitam secundum typicum vel statuta propria componant; Superiores
sodales exemplo et hortatione iuvent in fine status religiosi assequendo, eorum
necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sedulo curent ac
visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillanimes, patientes sint erga
omnes.
Can. 422 -
§ 1. Superiores permanens habeant consilium ad normam typici vel statutorum
constitutum, cuius opera in officio exercendo utantur; in casibus iure
praescriptis eius consensum aut consilium ad normam can. 934 exquirere tenentur.
§ 2. Iure particulari statuatur, utrum in domibus, in quibus minus quam sex
sodales degunt, consilium haberi debeat necne.
Can. 423 - Monasterium, confoederatio monastica, ordo et congregatio
eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt personae iuridicae;
capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona
temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare possunt.
Can. 424 - In typico vel statutis normae statuantur de usu et
administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et
tuendam.
Can. 425 - Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur cann. 1007
- 1054, nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat. Can. 426 -
Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent non solum, quae
emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam secundum typicum vel
statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis vitam componere atque
ita ad perfectionem sui status contendere.
Can. 427 - Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae
clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei
constat. Can. 428 - Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus
ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam
ascripti professione perpetua.
Can. 429 - Litterae religiosorum ad Superiores eorum necnon ad Hierarcham
loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem Apostolicam missae itemque
litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli inspectioni obnoxiae sunt.
Can. 430 - Non licet titulos mere honorificos dignitatum vel officiorum
religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis id permittentibus de
titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi iam exercuerunt.
Can. 431 -
§ 1. Religiosus sine consensu scripto dato proprii Superioris maioris non potest
inde a prima professione ad dignitatem vel officium extra proprium institutum
promoveri eis exceptis, quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis peractam conferuntur, et firmo can. 89,
§ 2; expleto munere ad monasterium, ordinem vel congregationem redire debet.
§ 2. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus: 1° manet votis
ligatus ceterisque suae professionis obligationibus adhuc tenetur eis exceptis,
quae cum sua dignitate ipse prudenter iudicat componi non posse; voce activa et
passiva in proprio monasterio, ordine vel congregatione caret; a potestate
Superiorum eximitur et vi voti oboedientiae soli Romano Pontifici manet
obnoxius; 2° expleto munere vero, qui ad monasterium, ordinem vel congregationem
firmis de cetero cann. 62 et 211 redit, vocem activam et passivam habere potest,
si typicum vel statuta id permittunt.
§ 3. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus: 1° si per
professionem capacitatem acquirendi dominii bonorum amisit, bonorum, quae ipsi
obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero
Patriarcha, Episcopus eparchialis, Exarchus acquirit Ecclesiae patriarchali,
eparchiae, exarchiae; ceteri monasterio vel ordini; 2° si per professionem
dominium bonorum non amisit, bonorum, quae habebat, recuperat usum, usumfructum
et administrationem; quae postea ipsi obveniunt, sibi plene acquirit; 3° in
utroque casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponore
secundum offerentium voluntatem.
Can. 432 - Monasterium dependens, domus vel provincia instituti religiosi
cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, quod de consensu Sedis
Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur, ius huius Ecclesiae servare
debet salvis praescriptis typici vel statutorum, quae internum regimen eiusdem
instituti respiciunt, et privilegiis a Sede Apostolica concessis.
Art. II DE MONASTERIIS
Can. 433 -
§ 1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam
perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae.
§ 2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et
regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato. Can. 434 -
Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem
decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris
eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae
consecutum non est.
1° De erectione et de suppressione monasteriorum
Can. 435 -
§ 1. Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui iuris consulto intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarcha aut in ceteris casibus consulta
Sede Apostolica.
§ 2. Patriarchae reservatur erectio monasterii stauropegiaci.
Can. 436 -
§ 1. Quodvis monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum
alia sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum
lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt
subsidiaria.
§ 2. Ad valide erigendum monasterium dependens requiritur consensus scripto
datus auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum est, et Episcopi
eparchialis loci, ubi hoc monasterium erigitur.
Can. 437 -
§ 1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi
ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad
normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis.
§ 2. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis aedes separata
a monasterio, requiritur pro quovis monasterio consensus scripto datus Episcopi
eparchialis.
§ 3. Ut monasterium in alios usus convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad
erigendum illud, nisi agitur de conversione, quae ad internum regimen et
disciplinam religiosam dumtaxat refertur.
Can. 438 -
§ 1. Patriarchae est supprimere intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest,
monasterium sui iuris vel filiale iuris eparchialis vel stauropegiacum gravi de
causa, de consensu Synodi permanentis et rogante vel consulto Episcopo
eparchiali, si monasterium est iuris eparchialis, et consulto Superiore
monasterii et Praeside confoederationis, si monasterium est confoederatum, salvo
recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem.
§ 2. Cetera monasteria sui iuris vel filialia sola Sedes Apostolica supprimere
potest.
§ 3. Monasterium subsidiarium supprimi potest decreto dato a Superiore
monasterii, a quo dependet, ad normam typici et de consensu Episcopi
eparchialis.
§ 4. Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt confoederationi, si fuit
confoederatum; secus eparchiae vel, si fuit stauropegiacum, Ecclesiae
patriarchali; bona autem monasterii dependentis suppressi cedunt monasterio sui
iuris; de bonis vero suppressi monasterii iuris pontificii Sedi Apostolicae
reservatur statuere salva omni in casu offerentium voluntate. Can. 439 -
§ 1. Plura eiusdem Eparchiae monasteria sui iuris Episcopo eparchiali subiecta
confoederationem inire possunt de consensu scripto dato eiusdem Episcopi
eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta approbare.
§ 2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum eparchiarum vel
stauropegiaca intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita iniri potest
consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Patriarchae,
cui reservatur quoque confoederationis statuta approbare.
§ 3. In ceteris casibus de confoederatione ineunda Sedes Apostolica adeatur.
Can. 440 -
§ 1. Monasterii sui iuris non confoederati aggregatio et confoederati a
confoederatione separatio eidem auctoritati reservatur, de qua in can. 439.
§ 2. Confoederatio autem intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi
non potest nisi a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, ac Praeside
confoederationis salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem; ceterarum
confoederationum suppressio reservatur Sedi Apostolicae.
§ 3. De bonis, quae ad ipsam confoederationum suppressam pertinent, statuere
reservatur auctoritati, quae confoederationem suppressit, salva offerentium
voluntate; Patriarcha hoc in casu indiget consensu Synodi permanentis.
2° De monasteriorum Superioribus, Synaxibus et oeconomis
Can. 441 -
§ 1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure
communi et typico determinatur.
§ 2. Superiores in monasteriis sui iuris habent potestatem regiminis, quatenus
ipsis a iure vel ab auctoritate, cui subditi sunt, expresse conceditur, firmo
can. 979.
§ 3. Potestas Praesidis confoederationis monasticae praeter ea, quae iure
communi determinata sunt, in statutis eiusdem confoederationis determinanda est.
Can. 442 - Firmo monasterii sui iuris typico, quod potiora exigit, ut
quis habilis sit ad officium Superioris monasterii sui iuris suscipiendum,
requiritur, ut professionem perpetuam emiserit, per decem saltem annos professus
sit et annos quadraginta expleverit.
Can. 443 -
§ 1. Superior monasterii sui iuris eligitur in Synaxi ad normas typici coadunata
et servatis cann. 947 - 960, salvo iure Episcopi eparchialis ut Synaxi
electionis per se vel per alium praesit.
§ 2. In electione vero Superioris monasterii sui iuris confoederati Synaxi
electionis praeest per se vel per alium Praeses eiusdem confoederationis.
Can.•444 -
§ 1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus
indeterminatum, nisi aliud fert typicum.
§ 2. Nisi typicum aliud praescribit, Superiores monasteriorum dependentium
constituuntur ad tempus in ipso typico determinatum a Superiore monasterii sui
iuris de consensu sui consilii, si monasterium est filiale, consulto vero eodem
consilio, si est subsidiarium.
§ 3. Superiores vero, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverunt vel
qui ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus
apti evaserunt, renuntiationem ab officio Synaxi, cuius est eam acceptare,
exhibeant.
Can. 445 - Sodales Synaxis electionis eos eligere satagant, quos in
Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris agnoscunt, se abstinentes a
quovis abusu et praesertim a suffragiorum procuratione tam pro se ipsis quam pro
aliis.
Can. 446 - In proprio monasterio Superior resideat neque ab eodem
discedat nisi ad normam typici.
Can. 447 -
§ 1. Pro administratione bonorum temporalium sit in monasterio oeconomus, qui
officio suo fungatur sub moderamine Superioris.
§ 2. Superior monasterii sui iuris officium oeconomi eiusdem monasterii simul ne
gerat; officium vero oeconomi monasterii dependentis, etsi melius ab officio
Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.
§ 3. Oeconomus nominatur a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui
consilii, nisi typicum aliud fert.
3° De admissione in monasterium sui iuris et de novitiatu
Can. 448 - Ut quis in monasterium sui iuris admittatur, requiritur, ut
recta intentione moveatur, ad vitam monasticam ducendam sit idoneus nec ullo
detineatur impedimento iure statuto.
Can. 449 - Candidatus, antequam ad novitiatum admittitur, per temporis
spatium in typico determinatum in monasterio degere debet sub speciali cura
probati sodalis.
Can. 450 - Firmis praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad
novitiatum valide admitti non possunt: 1° acatholici; 2° qui poena canonica
puniti sunt exceptis poenis, de quibus in can. 1426,
§ 1; 3° ii, quibus imminet gravis poena ob delictum, de quo legitime accusati
sunt; 4° qui duodevicesimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de
monasterio, in quo habetur professio temporaria, quo in casu sufficit aetas
septemdecim annorum; 5° qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo
inducti vel ii, quos Superior eodem modo inductus recipit; 6° coniuges durante
matrimonio; 7° qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro
vinculo in instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.
Can. 451 - Nemo licite ad novitiatum monasterii alterius Ecclesiae sui
iuris admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur,
qui destinatus est monasterio dependenti, de quo in can. 432, propriae
Ecclesiae.
Can. 452 -
§ 1. Clerici eparchiae ascripti ad novitiatum licite admitti non possunt nisi
consulto proprio Episcopo eparchiali; nec licite admitti possunt, si Episcopus
eparchialis contradicit ex eo, quod eorum discessus in grave animarum
detrimentum cedit, quod aliter vitari minime potest, aut si de iis agitur, qui
ad ordines sacros in monasterio destinati aliquo impedimento iure statuto
detinentur.
§ 2. Item licite in monasterium admitti non possunt parentes, quorum opera est
ad filios alendos et educandos necessaria, aut filii, qui patri vel matri, avo
vel aviae in gravi necessitate constitutis subvenire debent, nisi monasterium
aliter de re providit.
Can. 453 -
§ 1. Superioris monasterii sui iuris est admittere ad novitiatum consulto suo
consilio.
§ 2. Ipsi Superiori constare debet opportunis mediis adhibitis de idoneitate
atque de plena libertate candidati in statu monastico eligendo.
§ 3. Circa documenta a candidatis praestanda necnon circa diversa testimonia de
eorum bonis moribus et idoneitate colligenda serventur praescripta typici.
Can•454 - In typico determinandae sunt normae circa dotem, si requiritur, a
candidatis praestandam et sub speciali vigilantia Hierarchae loci administrandam
necnon de integra dote sine fructibus iam maturis quavis de causa a monasterio
discedenti restituenda.
Can. 455 - Novitiatus incipit a susceptione habitus monastici vel alio
modo in typico praescripto.
Can. 456 -
§ 1. Monasterium sui iuris habere potest proprios novitios, qui in eodem
monasterio sub ductu idonei sodalis vitae monasticae initiantur.
§ 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in ipso monasterio sui iuris aut
Superioris decisione consulto eius consilio in alio monasterio sui iuris eiusdem
confoederationis.
§ 3. Si vero aliquod monasterium sui iuris sive confoederatum sive non
confoederatum praescripta de institutione novitiorum implere non potest,
Superior tenetur obligatione novitios mittendi in aliud monasterium, in quo
eadem praescripta religiose servantur.
Can. 457 -
§ 1. Novitiatus, ut validus sit, per triennium integrum et continuum peragi
debet; in monasteriis vero, in quibus professio temporaria praemittitur
professioni perpetuae, sufficit unus annus novitiatus.
§ 2. In unoquoque anno novitiatus absentia tribus mensibus sive continuis sive
intermissis brevior valididatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim
dies superat, suppleri debet.
§ 3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur firmo can. 461,
§ 2.
Can. 458 -
§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam typici
sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et vitae monasticae observantia
praestans, decem saltem annos professus.
§ 2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad modum
institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem
monasterii spectant, determinentur in typico.
Can. 459 -
§ 1. Tempore novitiatus iugiter incumbendum est, ut sub ductu magistri
informetur novitii animus studio typici, piis meditationibus assiduaque prece,
eis perdiscendis, quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus
opportunis ad vitia exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes
acquirendas.
§ 2. Tempore novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii
nec dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.
Can. 460 - Novitius non potest valide suis bonis quovis modo renuntiare
aut eadem obligare firmo can. 467,
§ 1.
Can. 461 -
§ 1. Novitius potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a
Synaxi secundum typicum iusta de causa dimitti.
§ 2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad professionem
admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius idoneitate, potest
novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen ultra annum.
4° De consecratione seu professione monastica
Can. 462 -
§ 1. Status monasticus definitive assumitur professione perpetua, in qua
comprehenduntur tria vota perpetua oboedientiae, castitatis et paupertatis.
§ 2. In emittenda professione serventur praescripta typici et librorum
liturgicorum.
Can. 463 - Quod attinet ad diversos professionis monasticae gradus,
standum est typico monasterii salva vi iuridica professionis secundum ius
commune.
Can. 464 - Ad validitatem professionis monasticae perpetuae requiritur,
ut: 1° novitiatus valide peractus sit; 2° novitius admittatur ad professionem a
Superiore proprii monasterii sui iuris de consensu sui consilii necnon
recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium; 3° professio sit
expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta; 4° cetera ad
validitatem professionis in typico requisita impleantur.
Can. 465 - Ea, quae iure communi de professione temporaria
praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus talis professio secundum
typicum professioni perpetuae praemittitur.
Can. 466 - Professio monastica perpetua actus votis contrarios reddit
invalidos, si actus irriti fieri possunt.
Can. 467 -
§ 1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies
ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione
secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure
nulla est.
§ 2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut
renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.
Can. 468 -
§ 1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam
obveniunt, a monasterio acquiruntur.
§ 2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam
contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine
licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet.
§ 3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum
est, semper posse actionem institui. Can. 469 - Sodalis emissa professione
perpetua amittit ipso iure quaelibet officia, si quae habet, et propriam
eparchiam atque pleno iure monasterio aggregatur.
Can. 470 - Documentum emissae professionis perpetuae ab ipso sodali et ab
eo, qui professionem etiam ex delegatione recepit, subscriptum asservetur in
archivo monasterii; Superior proprii monasterii sui iuris debet de eadem quam
primum certiorem facere parochum, apud quem baptismus sodalis adnotatus est.
5° De institutione sodalium et de disciplina monastica
Can. 471 -
§ 1. Modus institutionis sodalium in typico ita determinetur, ut ad vitam
sanctitatis plenius assequendam permanenter excitentur necnon ut ipsorum ingenii
dotes evolvantur studio sacrae doctrinae et acquisitione humanae culturae pro
temporum necessitatibus et sic aptiores evadant in exercitio artium atque
operum, quae a monasterio legitime assumuntur.
§ 2. Institutio monachorum, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri
debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in ipso
monasterio, si sedem studiorum ad normam can. 340,
§ 1 instructam habet, aut sub ductu probati moderatoris in alio seminario vel
instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica approbato. Can. 472
- Superior monasterii sui iuris ad normam typici dare potest suis sodalibus a
votis perpetuis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae
mittendae sunt Episcopo eparchiali loci, ubi monasterium, etiam dependens, situm
est vel, si de monasterio stauropegiaco agitur, Episcopo a Patriarcha designato.
Can. 473 -
§ 1. In singulis monasteriis laudes divinae cottidie celebrentur ad normam
typici et legitimarum consuetudinum; item omnibus diebus celebretur Divina
Liturgia eis exceptis, qui praescriptis librorum liturgicorum excipiuntur.
§ 2. Curent Superiores monasteriorum, ut omnes sodales ad normam typici: 1°
legitime non impediti cottidie laudibus divinis atque Divinae Liturgiae, quoties
celebratur, participent, contemplationi rerum divinarum vacent et in alia
pietatis exercitia sedulo incumbant; 2° libere ac frequenter ad patres
spirituales et confessarios accedere possint; 3° quotannis per aliquot dies
recessui spirituali vacent.
Can. 474 -
§ 1. Sodales monasteriorum frequenter ad normam typici sacramentum paenitentiae
suscipiant.
§ 2. Firmo typico, quod confessionem suadet apud determinatos confessarios,
omnes sodales monasterii sacramentum paenitentiae suscipere possunt a quocumque
sacerdote facultate hoc sacramentum ministrandi praedito firma disciplina
monastica.
Can. 475 -
§ 1. In singulis monasteriis plures pro sodalium numero patres spirituales et
confessarii designentur ab ipso Superiore monasterii, si de presbyteris-monachis
eiusdem monasterii agitur, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi
praediti sunt, secus vero ab Hierarcha loci audito Superiore monasterii sui
iuris, qui praevie communitatem, cuius interest, consulere debet.
§ 2. Pro monasteriis in quibus presbyteri-monachi non sunt, Hierarcha loci eodem
modo designet sacerdotem, cuius est regulariter in monasterio Divinam Liturgiam
celebrare et verbum Dei praedicare firmo can. 612,
§ 2. Can. 476 - Sodales monasterii tam intra quam extra monasterium habitum
monasticum a proprio typico praescriptum induant.
Can. 477 -
§ 1. In monasterio servetur clausura modo in typico praescripto, salvo iure
Superioris per modum actus et gravi de causa in partes clausurae obnoxias
admittendi personas alterius sexus praeter illas, quae secundum typicum
clausuram ingredi possunt.
§ 2. Partes monasterii clausurae obnoxiae manifesto indicentur.
§ 3. Clausurae fines accurate praescribere aut iusta de causa mutare est
Superioris monasterii sui iuris de consensu sui consilii atque certiore facto
Episcopo eparchiali.
Can. 478 - Superior monasterii potest permittere, ut sodales extra
monasterium degant ad tempus in typico determinatum; ad absentiam vero, quae
unum annum excedit nisi causa studiorum vel infirmitatis intercedit, requiritur
licentia auctoritatis, cui monasterium subiectum est.
Can. 479 - Si de iudicio Hierarchae loci auxilium monasteriorum ad
institutionem catecheticam populi necessarium est, omnes Superiores ab eodem
Hierarcha requisiti debent per se vel per alios illam populo tradere in propriis
ecclesiis.
Can. 480 - In ecclesia monasterii paroecia erigi non potest nec monachi
parochi nominari possunt sine consensu Patriarchae intra fines territorii
Ecclesiae, cui praeest, aut in ceteris casibus Sedis Apostolicae.
6° De eremitis
Can. 481 - Eremita est sodalis monasterii sui iuris, qui in coelestium
contemplatione se totum collocat et ab hominibus mundoque ex toto segregatur.
Can. 482 - Ad vitam eremiticam legitime aggrediendam requiritur, ut sodalis
licentiam Superioris monasterii sui iuris, ad quod pertinet, de consensu eius
consilii obtinuerit et saltem sex annos a die perpetuae professionis computandos
vitam in monasterio peregerit.
Can. 483 - Locus, ubi eremita vivit, sit a Superiore monasterii
designatus atque speciali modo a saeculo et a ceteris partibus monasterii
segregatus; si vero locus extra saepta monasterii invenitur, requiritur insuper
consensus scripto datus Episcopi eparchialis.
Can. 484 - Eremita a Superiore monasterii dependet atque canonibus de
monachis et typico monasterii obligatur, quatenus cum vita eremitica componi
possunt.
Can. 485 - Superior monasterii sui iuris potest de consensu sui consilii
imponere finem vitae eremiticae iusta de causa, etiam invito eremita.
7° De monasterio stauropegiaco
Can. 486 -
§ 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu
Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum
monasterii stauropegiaci concedere.
§ 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse
solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa
monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in
monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et
exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel
officium spectant.
8° De transitu ad aliud monasterium
Can. 487 -
§ 1. Sodalis non potest transire a monasterio sui iuris ad aliud eiusdem
confoederationis sine consensu scripto dato Praesidis confoederationis.
§ 2. Ad transitum a monasterio non confoederato ad aliud monasterium eidem
auctoritati subiectum requiritur consensus eiusdem auctoritatis; si vero
monasterium, ad quod transitus fit, alii auctoritati subiectum est, requiritur
etiam consensus huius auctoritatis.
§ 3. Patriarcha, Episcopus eparchialis et Praeses confoederationis hunc
consensum dare non possunt nisi consulto Superiore monasterii sui iuris, a quo
transitus fit.
§ 4. Ad validitatem transitus ad monasterium alterius Ecclesiae sui iuris
requiritur insuper consensus Sedis Apostolicae.
§ 5. Transitus fit admissione a Superiore novi monasterii sui iuris de consensu
Synaxis concessa.
Can. 488 -
§ 1. Transiens ad aliud monasterium sui iuris eiusdem confoederationis nec
novitiatum peragit nec novam professionem emittit et a die transitus amittit
iura et solvitur ab obligationibus prioris monasterii, alterius iura et
obligationes suscipit et, si clericus est, eidem etiam ut clericus ascribitur.
§ 2. Transiens a monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris ad nullam
vel ad diversam confoederationem pertinens servet praescripta typici monasterii,
ad quod fit transitus, circa obligationem peragendi novitiatum et emittendi
professionem; si vero in typico de re non cavetur, nec novitiatum peragit nec
novam professionem emittit, sed effectus transitus locum habent a die, quo
transitus fit, nisi Superior monasterii ab eo exigit, ut aliquod tempas non
ultra annum experimenti causa in monasterio transigat; transacto experimenti
tempore aut a Superiore de consensu sui consilii vel Synaxis ad normam typici
stabiliter novo monasterio ascribatur aut ad pristinum monasterium redeat.
§ 3. In transitu a monasterio sui iuris ad ordinem vel congregationem serventur
congrua congruis referendo cann. 544 et 545.
§ 4. Monasterium sui iuris, a quo sodalis discedit, bona servat, quae ipsius
sodalis ratione iam ei quaesita sunt; quod spectat ad dotem, ea debetur sine
fructibus iam maturis a die transitus monasterio, ad quod transitus fit.
9° De exclaustratione et de discessu a monasterio
Can. 489 -
§ 1. Indultum exclaustrationis a monasterio sui iuris nonnisi sodali a votis
perpetuis concedere potest ad petitionem ipsius sodalis auctoritas, cui
monasterium subiectum est, audito Superiore monasterii sui iuris una cum suo
consilio.
§ 2. Episcopus eparchialis hoc indultum nonnisi ad triennium concedere potest.
Can. 490 - Petente Superiore monasterii sui iuris de consensu sui
consilii exclaustratio imponi potest ab auctoritate, cui monasterium subiectum
est, gravi de causa servata aequitate et caritate. Can. 491 - Sodalis
exclaustratus manet votis ligatus atque ceteris obligationibus professionis
monasticae, quae cum suo statu componi possunt, adhuc tenetur; habitum
monasticum debet deponere; perdurante tempore exclanstrationis caret voce activa
et passiva; Episcopo eparchiali loci, ubi commoratur, loco Superioris proprii
monasterii subditus est etiam vi voti oboedientiae. Can. 492 -
§ 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi a monasterio et redeundi ad
vitam saecularem ne petat nisi gravissimis de causis coram Domino perpensis;
petitionem suam deferat Superiori monasterii sui iuris, qui eam una cum voto suo
suique consilii ad Sedem Apostolicam mittat.
§ 2. Huiusmodi indultum Sedi Apostolicae reservatur.
Can. 493 -
§ 1. Indultum discedendi a monasterio et redeundi ad vitam saecularem legitime
concessum et sodali intimatum, nisi in actu intimationis ab ipso sodali reiectum
est, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab omnibus obligationibus
ex professione ortis, non vero ab illis ordini sacro adnexis, si sodalis in
ordine sacro constitutus est.
§ 2. Si sodalis, qui a monasterio discessit et ad vitam saecularem rediit, in
monasterium rursus recipitur, novitiatum ac professionem instaurat, perinde ac
si numquam vitae religiosae addictus esset.
Can. 494 -
§ 1. Monachus a votis perpetuis et in ordine sacro constitutus, si indultum
discedendi a monasterio et redeundi ad saeculum obtinuit, non potest ordines
sacros exercere, donec Episcopum eparchialem benevolum receptorem invenerit.
§ 2. Episcopus eparchialis eum recipere potest sive absolute sive experimenti
causa ad quinquennium; in primo casu monachus est ipso iure eparchiae ascriptus,
in altero vero exacto quinquennio, nisi antea expresse dimissus est.
Can. 495 - Sodalis, qui post emissam professionem monasterium illegitime
deseruit, debet sine mora ad monasterium redire; Superiores debent eum sollicite
requirere et, si vera paenitentia motus redit, suscipere; secus vero ad normam
iuris puniatur vel etiam dimittatur.
Can. 496 -
§ 1. Qui perdurante professione temporaria gravi de causa a monasterio discedere
et ad vitam saecularem redire vult, petitionem suam Superiori monasterii sui
iuris deferat.
§ 2. Superior hanc petitionem una cum voto suo suique consilii ad Episcopum
eparchialem mittat, cuius est, etsi de monasteriis iuris pontificii agitur, hoc
in casu indultum discedendi a monasterio et ad vitam saecularem redeundi
concedere, nisi ius particulare id pro monasteriis intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis sitis Patriarchae reservat.
10° De dimissione monachorum
Can. 497 -
§ 1. Ipso iure dimissus a monasterio habendus est sodalis qui: 1° fidem
catholicam publice abiecit; 2° matrimonium celebravit vel etiam civiliter tantum
attentavit.
§ 2. His in casibus Superior monasterii sui iuris consulto suo consilio sine
mora collectis probationibus declarationem facti emittat, ut iuridice constet de
dimissione, atque quam primum de re auctoritatem, cui monasterium immediate
subiectum est, certiorem faciat.
Can. 498 -
§ 1. Sodalis, qui causa est imminentis et gravissimi sive exterioris scandali
sive erga monasterium damni, a Superiore monasterii sui iuris de consensu eius
consilii statim ex monasterio eici potest habitu monastico statim deposito.
§ 2. Superior monasterii sui iuris, si casus fert, curet, ut processus
dimissionis ad normam iuris promoveatur, aut rem auctoritati, cui monasterium
subiectum est, deferat.
§ 3. Sodalis ex monasterio eiectus, qui in ordine sacro constitutus est, ab
exercitio ordinis sacri prohibetur, nisi auctoritas, cui monasterium subiectum
est, aliter decernit.
Can. 499 - Perdurante professione temporaria sodalis dimitti potest a
Superiore monasterii sui iuris de consensu eius consilii secundum can. 552,
§
§ 2 et 3, sed dimissio, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo eparchiali vel,
si ius particulare ita fert pro monasteriis intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis sitis, a Patriarcha.
Can. 500 -
§ 1. Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis firmo can. 497 competens est
Praeses confoederationis monasticae vel Superior monasterii sui iuris non
confoederati, uterque de consensu sui consilii, quod in casu simul cum Superiore
praeside ex quinque saltem membris ad validitatem constare debet ita, ut, si
desunt vel absunt ordinarii consiliarii, alii ad normam typici vel statutorum
confoederationis advocentur; suffragatio autem secreto fieri debet.
§ 2. Ad dimissionem valide decernendam praeter alias condiciones in typico forte
statutas requiritur, ut: 1° causae dimissionis sint graves, culpabiles et
iuridice comprobatae una cum defectu emendationis; 2° dimissioni praecesserint,
nisi natura causae dimissionis id excludit, duae monitiones cum formali
comminatione dimissionis, quae in cassum cesserunt; 3° causae dimissionis sodali
scripto manifestatae sint data ei post singulas monitiones plena opportunitate
se defendendi; 4° tempus utile in typico statutum ab ultima monitione elapsum
sit.
§ 3. Responsiones sodalis scripto datae alligantur actis, quae eis, de quibus in
§ 1, submittenda sunt.
§ 4. Decretum dimissionis exsecutioni mandari non potest, nisi est ab
auctoritate, cui monasterium subiectum est, approbatum. Can. 501 -
§ 1. Decretum dimissionis quam primum sodali, cuius interest, intimetur.
§ 2. Sodalis vero potest adversus decretum dimissionis intra quindecim dies cum
effectu suspensivo sive recursum interponere sive, nisi decretum dimissionis a
Sede Apostolica confirmatum est, postulare, ut causa via iudiciali tractetur.
§ 3. De recursu adversus decretum dimissionis videt Sedes Apostolica vel, si de
sodali agitur, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis
habet, Patriarcha.
§ 4. Si vero causa via iudiciali tractanda est, de ea videt tribunal
auctoritatis immediate superioris ei, qui decretum dimissionis confirmavit;
Superior vero, qui decretum dimissionis tulit, acta in re collecta tradat eidem
tribunali et procedatur secundum canones de iudicio poenali appellatione remota.
Can. 502 - Legitima dimissione, ea exclusa, de qua in can. 497, ipso iure
cessant omnia vincula necnon obligationes ex professione monastica orta et, si
sodalis in ordine sacro constitutus est, servari debet can. 494.
Can. 503 -
§ 1. Qui a monasterio legitime discedit vel ab eo legitime dimissus est, nihil
ab eo repetere potest ob quamlibet operam in eo praestitam.
§ 2. Monasterium tamen aequitatem et caritatem servet erga sodalem, qui ab eo
separatur.
Art. III DE ORDINIBUS ET CONGREGATIONIBUS
Can. 504 -
§ 1. Ordo est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in qua
sodales, etsi non sunt monachi, professionem emittunt, quae professioni
monasticae aequiparatur.
§ 2. Congregatio est societas ab auctoritate competenti ecclesiastica erecta, in
qua sodales professionem emittunt cum tribus votis publicis oboedientiae,
castitatis et paupertatis, quae tamen professioni monasticae non aequiparatur,
sed propriam vim habet ad normam iuris.
Can. 505 -
§ 1. Ordo est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectus aut per eiusdem
decretum ut talis agnitus est; iuris patriarchalis vero, si a Patriarcha erectus
decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutus non est.
§ 2. Congregatio est: 1° iuris pontificii, si a Sede Apostolica erecta aut per
eiusdem decretum ut talis agnita est; 2° iuris patriarchalis, si a Patriarcha
erecta aut per eiusdem decretum ut talis agnita est nec decretum agnitionis
Sedis Apostolicae consecuta est; 3° iuris eparchialis, si ab Episcopo eparchiali
erecta decretum agnitionis Sedis Apostolicae vel Patriarchae consecuta non est.
§ 3. Ordo vel congregatio est clericalis, si ratione finis seu propositi a
fundatore intenti vel vi legitimae consuetudinis sub moderamine est
presbyterorum, ministeria ordini sacro propria assumit et ut talis ab
auctoritate ecclesiastica agnoscitur.
1° De erectione et de suppressione ordinis, congregationis, provinciae, domus
Can. 506 -
§ 1. Episcopus eparchialis erigere potest tantum congregationes; sed eas ne
erigat nisi consulta Sede Apostolica et insuper intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis nisi consulto Patriarcha.
§ 2. Patriarcha erigere potest ordines et congregationes de consensu Synodi
permanentis atque Sede Apostolica consulta.
§ 3. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis congregatio iuris
eparchialis, quae in plures eparchias eiusdem territorii diffusa est, fieri
potest iuris patriarchalis decreto Patriarchae consultis eis, quorum interest,
et de consensu synodi permanentis. Can. 507 -
§ 1. Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime erectus, etsi ex una tantum domo
constat, supprimi non potest nisi a Sede Apostolica, cui etiam reservatur de
bonis suppressi ordinis statuere salva offerentium voluntate.
§ 2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis legitime erectam, etsi
ex una tantum domo constat, supprimere potest praeter Sedem Apostolicam
Patriarcha intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, consultis eis, quorum
interest, et de consensu Synodi permanentis necnon Sedis Apostolicae.
Can. 508 -
§ 1. Provincia indicat partem eiusdem ordinis vel congregationis ex pluribus
domibus constantem, quam Superior maior immediate regit.
§ 2. Ordinem vel congregationem in provincias dividere, provincias coniungere,
aliter circumscribere vel supprimere novasque erigere, pertinet ad auctoritatem
a statutis ordinis vel congregationis determinatam.
§ 3. De bonis suppressae provinciae statuere salva iustitia et offerentium
voluntate spectat, nisi statuta aliter cavent, ad Synaxim generalem vel urgente
necessitate ad Superiorem generalem de consensu sui consilii.
Can. 509 -
§ 1. Ordo vel congregatio domum valide erigere non potest nisi de consensu
scripto dato Episcopi eparchialis; si agitur de erigenda prima domo ordinis vel
congregationis iuris patriarchalis in aliqua eparchia, requiritur intra fines
territorii Ecclesiae patriarchalis consensus Patriarchae vel in ceteris casibus
Sedis Apostolicae.
§ 2. Quae dicuntur in can. 437, valent etiam de domibus ordinum et
congregationum. Can. 510 - Domus ordinis vel congregationis valide supprimi non
potest nisi consulto Episcopo eparchiali; suppressio vero unicae domus ordinis
vel congregationis eidem auctoritati reservatur, cuius est secundum can. 507
ipsum ordinem vel congregationem supprimere.
2° De Superioribus, de Synaxibus et de oeconomis in ordinibus et
congregationibus
Can. 511 -
§ 1. In ordinibus et congregationibus Superiores et Synaxes eam potestatem
habent, quae iure communi et statutis determinatur.
§ 2. In ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii vel
patriarchalis autem Superiores et Synaxes insuper habent potestatem regiminis
pro foro externo et interno ad normam statutorum.
Can. 512 -
§ 1. Synaxis generalis, quae superior auctoritas ad normam statutorum est,
efformetur ita, ut totum ordinem vel congregationem repraesentans verum signum
eiusdem unitatis in caritate fiat.
§ 2. Non solum provinciae et domus, sed etiam omnis sodalis optata sua modo in
statutis determinato Synaxi generali libere mittere potest.
Can. 513 -
§ 1. Ut sodales ad officium Superioris valide nominentur aut eligantur,
requiritur congruum tempus post professionem perpetuam a statutis determinandum,
quod, si de Superioribus maioribus agitur, debet esse saltem decennium a prima
professione computandum.
§ 2. Si de Superiore generali agitur, praeterea ad validitatem requiritur, ut
annos triginta quinque expleverit.
Can. 514 -
§ 1. Superiores ad tempus determinatum et conveniens temporis spatium
constituantur, nisi pro Superiore generali aliud ferunt statuta.
§ 2. Possunt tamen antequam tempus determinatum elapsum est ab officio amoveri
vel ad aliud transferri ob causas et secundum modum a statutis determinata.
§ 3. In statutis aptis normis provideatur, ne sodales diutius sine intermissione
Superiores sint.
Can. 515 -
§ 1. Superior generalis electione designetur ad normam statutorum.
§ 2. Ceteri Superiores ad normam statutorum designentur, ita tamen, ut, si
eliguntur, confirmatione Superioris maioris competentis indigeant; si vero
nominantur, apta consultatio praecedat.
§ 3. In electionibus sedulo serventur cann. 947 - 960 necnon can. 445.
Can. 516 -
§ 1. Sint pro administratione bonorum temporalium in ordinibus et
congregationibus oeconomi: oeconomus generalis, qui bona totius ordinis vel
congregationis administret, oeconomus provincialis, qui provinciae, oeconomus
localis, qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub moderamine
Superioris.
§ 2. Oeconomi generalis et oeconomi provincialis officium implere Superior maior
ipse non potest; officium vero oeconomi localis, etsi melius ab officio
Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.
§ 3. Si de modo oeconomos designandi statuta silent, ii a Superiore maiore de
consensu sui consilii nominentur.
3° De admissione in ordines et congregationes et de novitiatu
Can. 517 -
§ 1. Aetas ad validam admissionem in novitiatum ordinis vel congregationis
requisita est decimus septimus annus expletus; circa cetera requisita ad
admissionem in novitiatum serventur cann. 448, 450, 452 et 454.
§ 2. Ad novitiatum instituti religiosi alterius Ecclesiae sui iuris nemo licite
admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui
destinatus est provinciae vel domui, de qua in can. 432, propriae Ecclesiae.
Can. 518 - Antequam candidatus ad novitiatum admittitur, sit congruenter
praeparatus sub speciali cura probati sodalis per tempus et secundum modum a
statutis determinatum.
Can. 519 - Ius admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad Superiores
maiores ad normam statutorum servato can. 453,
§
§ 2 et 3.
Can. 520 - Novitiatus incipit modo a statutis praescripto.
Can. 521 - Sedis novitiatus erectio, translatio et suppressio fit per
decretum Superioris generalis de consensu eius consilii. Can. 522 -
§ 1. Novitiatus ut validus sit, peragi debet in domo, in qua est sedes
novitiatus; in casibus specialibus et ad modum exceptionis ex concessione
Superioris generalis de consensu eius consilii novitiatus peragi potest in alia
eiusdem ordinis vel congregationis domo sub moderamine alicuius probati sodalis,
qui vices magistri novitiorum gerit.
§ 2. Superior maior permittere potest, ut novitiorum coetus per certum temporis
spatium in alia proprii ordinis vel congregationis domo a se designata
commoretur.
Can. 523 -
§ 1. Ad validitatem novitiatus requiritur, ut annum integrum et continuum
complectatur; absentia vero tribus mensibus sive continuis sive intermissis
brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies
superat, suppleri debet, etsi exercitationibus apostolicis ad novitiorum
institutionem perficiendam deditum erat.
§ 2. Si longius tempus novitiatus in statutis praescribitur, illud non
requiritur, ut valeat professio.
Can. 524 -
§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam statutorum
sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et status religiosi observantia
praestans, decem saltem annos professus et, si de ordine vel congregatione
clericali agitur, in ordine presbyteratus constitutus.
§ 2. Magistro, si opus est, cooperatores dentur, qui in omnibus ei subsint circa
moderamen novitiatus et institutionem novitiorum.
§ 3. Solius magistri est consulere novitiorum institutioni et ad ipsum solum
novitiatus moderamen spectat ita, ut nemini liceat his se quovis praetextu
immiscere exceptis illis Superioribus, quibus id a statutis permittitur, ac
visitatoribus; ad disciplinam religiosam vero totius domus quod attinet,
magister, quemadmodum et novitii, Superiori subditus est.
§ 4. Novitius potestati magistri ac Superiorum subest eisque oboedire tenetur.
Can. 525 -
§ 1. Ea, quae praescribuntur in cann. 459 - 461, valent etiam de ordinibus et
congregationibus.
§ 2. Antequam professionem temporariam emittit, novitius debet ad totum tempus,
quo eadem professione ligatus est, bonorum suorum, quae actu habet et quae ipsi
forte postea supervenient, administrationem cedere, cui mavult, et de eorundem
usu et usufructu libere disponere.
4° De professione in ordinibus et congregationibus
Can. 526 -
§ 1. Professio temporaria cum tribus votis oboedientiae, castitatis et
paupertatis emittatur ad tempus in statutis determinatum.
§ 2. Haec professio ad normam statutorum pluries renovari potest ita tamen, ut
complexive numquam ad tempus, quod triennio brevius vel sexennio longius est,
extendatur.
Can. 527 - Ad validitatem professionis temporariae requiritur, ut: 1°
novitiatus valide peractus sit; 2° novitius admittatur ad professionem a
Superiore competenti secundum statuta de consensu sui consilii necnon recipiatur
professio ab eodem Superiore per se vel per alium; 3° professio sit expressa nec
vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta; 4° cetera ad validitatem
professionis in statutis requisita impleantur.
Can. 528 - Sodalis a votis temporariis eadem obligatione ac sodalis a
votis perpetuis tenetur observandi statuta; voce activa et passiva caret, nisi
aliter in statutis expresse cavetur.
Can. 529 -
§ 1. Professio temporaria actus votis contrarios reddit illicitos, sed non
invalidos.
§ 2. Haec professio non aufert sodali proprietatem bonorum suorum neque
capacitatem alia bona acquirendi; sodali tamen non licet per actum inter vivos
dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare.
§ 3. Quidquid autem sodalis a votis temporariis industria sua aut intuitu
ordinis vel congregationis acquirit, ipsi ordini vel congregationi acquirit;
nisi contrarium legitime probatur, sodalis praesumitur acquirere intuitu ordinis
vel congregationis.
§ 4. Cessionem vel dispositionem, de quibus in can. 525,
§ 2, sodalis a votis temporariis mutare potest non quidem proprio arbitrio, sed
de Superioris maioris consensu, dummodo mutatio saltem de notabili bonorum parte
ne fiat in favorem ordinis vel congregationis; per discessum autem ab ordine vel
congregatione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit.
§ 5. Si sodalis a votis temporariis debita et obligationes contraxit, ipse
respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium ordinis vel
congregationis gessit.
§ 6. Emissa professione temporaria ipso iure vacant quaelibet professi officia.
Can. 530 - In congregationibus sodalis saltem ante professionem perpetuam
testamentum, quod etiam in iure civili validum sit, libere condat.
Can. 531 - Per professionem perpetuam sodalis statum religiosum
definitive assumit, propriam eparchiam amittit ac ordini vel congregationi pleno
iure aggregatur.
Can. 532 - Ad validitatem professionis perpetuae praeter requisita, de
quibus in can. 464, requiritur, ut praecesserit professio temporaria ad normam
can. 526.
Can. 533 - In ordinibus professio perpetua professioni perpetuae
monasticae aequiparatur, proinde valent de ea cann. 466 - 468.
Can. 534 - In congregationibus: 1° effectus canonici professionis
perpetuae iidem manent ac in can. 529 de professione temporaria determinantur,
nisi aliter iure communi cavetur; 2° Superior maior de consensu sui consilii
potest sodali a votis perpetuis id petenti licentiam bona sua cedendi salvis
normis prudentiae concedere; 3° Synaxis generalis est in statuta introducere, si
opportunum videtur, renuntiationem obligatoriam patrimonii a sodali acquisiti
vel aequirendi, quae tamen ante professionem perpetuam fieri non potest.
Can. 535 -
§ 1. In emittenda quavis professione serventur praescripta statutorum.
§ 2. Documentum emissae professionis ab ipso sodali et ab eo, qui professionem,
etiam ex delegatione, recepit, subscriptum asservetur in archivo ordinis vel
congregationis; si de professione perpetua agitur, Superior maior debet de eadem
quam primum certiorem facere parochum, apud quem sodalis baptismus adnotatus
est.
5° De institutione sodalium et de disciplina religiosa in ordinibus et
congregationibus
Can. 536 -
§ 1. Modus institutionis sodalium servato can. 471,
§ 1 determinatur in statutis.
§ 2. Institutio sodalium, qui ad ordines sacros destinantur, praeterea fieri
debet secundum rationem institutionis clericorum, de qua in can. 330, in sede
studiorum ordinis vel congregationis a Synaxi generali vel a Superioribus
maioribus ad normam statutorum approbata; si vero sedes studiorum propria ad
normam can. 340,
§ 1 haberi non potest, sodales institui debent sub ductu probati moderatoris in
alio seminario vel instituto studiorum superiorum ab auctoritate ecclesiastica
approbato. Can. 537 -
§ 1. Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt litteras dimissorias
ad sacram ordinationem sodalibus a votis perpetuis.
§ 2. Episcopus, ad quem Superior litteras dimissorias mittere debet, est
Episcopus eparchialis loci, ubi ordinandus domicilium habet; ad alium Episcopum
vero, si Episcopus eparchialis licentiam dedit aut est alterius Ecclesiae sui
iuris ac ordinandus aut est absens aut denique, si sedes eparchialis vacat et
eam regit, qui Episcopus ordinatus non est; de quibus necesse est Episcopo
ordinanti in singulis casibus constet authentico curiae eparchialis documento.
Can. 538 -
§ 1. In singulis domibus ordinum et congregationum laudes divinae celebrentur ad
normam statutorum et legitimarum consuetudinum.
§ 2. Curent Superiores, ut omnes sodales ad normam statutorum ea, quae in can.
473,
§ 2 praescribuntur, impleant.
§ 3. Sodales ordinum et congregationum sacramentum paenitentiae frequenter
suscipiant et servetur can. 474,
§ 2.
Can. 539 -
§ 1. Superiores curent ut sodalibus idonei confessarii, praesto sint.
§ 2. Confessarii in ordinibus et congregationibus clericalibus iuris pontificii
vel patriarchalis a Superiore maiore ad normam statutorum designentur; in
ceteris casibus vero ab Hierarcha loci audito Superiore, qui praevie
communitatem, cuius interest, consulere debet.
Can. 540 - Ad habitum sodalium quod spectat, standum est praescriptis
statutorum et extra proprias domus etiam normis Episcopi eparchialis.
Can. 541 - Normae circa clausuram in statutis singulorum ordinum et
congregationum secundum propriam indolem determinentur firmo iure Superiorum,
etiam localium, per modum actus et iusta de causa aliud permittendi.
Can. 542 - Curent Superiores, ut sodales a se designati praesertim in
eparchia, in qua degunt, si ab Hierarcha loci vel parocho eorum auxilium
requiritur ad consulendum necessitatibus christifidelium, illud intra et extra
proprias ecclesias salvis instituti indole et disciplina religiosa libenter
praestent.
Can. 543 - Sodalis ordinis vel congregationis, qui parochus est, manet
votis ligatus atque ceteris suae professionis obligationibus necnon statutis
adhuc tenetur, quatenus horum observantia cum sui officii obligationibus
consistere potest; ad disciplinam religiosam quod attinet, subest Superiori, in
eis vero, quae ad officium parochi spectant, eadem iura et obligationes habet ac
ceteri parochi eodemque modo Episcopo eparchiali subest.
6° De transitu ad alium ordinem vel congregationem aut ad monasterium sui
iuris
Can. 544 -
§ 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sodalis ad aliud institutum
religiosum valide transire potest de consensu scripto dato Patriarchae et de
consensu proprii Superioris generalis et Superioris generalis ordinis vel
congregationis, ad quem transire vult, aut, si de transitu ad monasterium
agitur, Superioris monasterii sui iuris; ad hunc consensum praestandum
Superiores indigent praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur,
Synaxis.
§ 2. Sodalis valide transire potest a congregatione iuris eparchialis ad aliud
institutum religiosum iuris eparchialis de consensu scripto dato Episcopi
eparchialis loci, ubi est domus princeps instituti religiosi, ad quod fit
transitus, consulto Superiore generali congregationis, a qua fit transitus, et
consentiente Superiore generali congregationis aut Superiore monasterii sui
iuris, ad quod fit transitus; ad hunc consensum praestandum Superiores indigent
praevio consensu sui consilii vel, si de monasterio agitur, Synaxis.
§ 3. Ceteris in casibus sodalis non potest ad aliud institutum religiosum valide
transire nisi de consensu Sedis Apostolicae.
§ 4. Ad validitatem transitus ad institutum religiosum alterius Ecclesiae sui
iuris requiritur consensus Sedis Apostolicae.
Can. 545 -
§ 1. Transiens novitiatum ex toto peragere debet, nisi Superior generalis vel
Superior monasterii sui iuris, uterque de consensu sui consilii, tempus
novitiatus ob specialia adiuncta reducit, sed non infra sex menses; novitiatu
durante manentibus votis iura et obligationes particulares, quae sodalis in
priore ordine vel congregatione habuit, suspensa sunt et ipse Superioribus et
magistro novitiorum novi instituti religiosi subest etiam vi voti oboedientiae.
§ 2. Post peractum novitiatum transiens, qui iam professus a votis perpetuis
est, publice professionem perpetuam emittat secundum praescripta statutorum novi
instituti religiosi, qua professione novo instituto plene aggregatur et, si
clericus est, ei etiam ut clericus ascribitur; qui vero adhuc professus a votis
temporariis est, eodem modo professionem temporariam emittat saltem per
triennium duraturam, nisi totum triennium novitiatus in monasterio sui iuris, ad
quod transit, peregit.
§ 3. Si in novo instituto religioso sodalis professionem non emittit, ad
pristinum redire debet, nisi interim tempus professionis elapsum est.
§ 4. Circa bona et dotem servetur can. 488,
§ 4.
7° De exclaustratione et de discessu ab ordine vel congregatione
Can. 546 -
§ 1. Professus a votis temporariis elapso professionis tempore libere potest
institutum religiosum derelinquere.
§ 2. Qui perdurantibus votis temporariis gravi de causa petit, ut ordinem vel
congregationem derelinquat, a Superiore generali de consensu eius consilii
consequi potest indultum definitive ab ordine vel congregatione discedendi et ad
vitam saecularem redeundi cum effectibus, de quibus in can. 493; in
congregationibus iuris eparchialis indultum ut valeat confirmari debet ab
Episcopo eparchiali loci, ubi est domus princeps eiusdem congregationis.
Can. 547 -
§ 1. Superior maior iusta de causa consulto suo consilio sodalem a votis
temporariis a renovandis eisdem votis vel ab emittenda professione perpetua
excludere potest.
§ 2. Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem temporariam
contracta, quae de iudicio peritorum sodalem a votis temporariis reddit ineptum
ad vitam in instituto religioso ducendam, causam constituit eum non admittendi
ad professionem temporariam renovandam vel ad professionem perpetuam emittendam,
nisi ob neglegentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas
contracta est.
§ 3. Si vero sodalis perdurantibus votis temporariis amens evasit, etsi novam
professionem emittere non potest, ab instituto tamen dimitti non potest. Can.
548 -
§ 1. Indultum exclaustrationis concedi potest ab auctoritate, cui ordo vel
congregatio subiectus est, audito Superiore generali una cum suo consilio;
impositio vero exclaustrationis ab eadem auctoritate fit petente Superiore
generali de consensu sui consilii.
§ 2. De cetero circa exclaustrationem serventur cann. 489 - 491.
Can. 549 -
§ 1. Sodalis a votis perpetuis indultum discedendi ab ordine vel congregatione
et ad vitam saecularem redeundi ne petat nisi gravissimis de causis; petitionem
suam deferat Superiori generali, qui eam una cum voto suo suique consilii ad
auctoritatem competentem mittat.
§ 2. Huiusmodi indultum in ordinibus Sedi Apostolicae reservatur; in
congregationibus vero praeter Sedem Apostolicam id concedere potest etiam: 1°
Patriarcha omnibus sodalibus, qui domicilium intra fines territorii Ecclesiae,
cui praeest, habent, consulto, si de congregationibus iuris eparchialis agitur,
Episcopo eparchiali; 2° Episcopus eparchialis eparchiae, in qua sodalis
domicilium habet, si agitur de congregatione iuris eparchialis.
§ 3. Indultum discedendi ab ordine vel congregatione eosdem effectus canonicos
habet ac in can. 493 statuuntur; de sodali vero, qui in ordine sacro constitutus
est, valet praeterea can. 494.
Can. 550 - Sodalis, qui ex domo proprii ordinis vel congregationis
illegitime abest cum animo se subducendi a potestate Superiorum, sollicite ab
eisdem Superioribus quaeratur; si vero intra tempus a statutis praescriptum non
redit, ad normam iuris puniatur vel etiam dimittatur.
8° De dimissione ab ordine vel congregatione
Can. 551 - Quae de dimissione vel de eiectione in cann. 497 et 498
praescribuntur, valent etiam de sodalibus ordinum vel congregationum; auctoritas
competens vero est Superior maior consulto suo consilio aut, si de eiectione
agitur, de consensu eiusdem consilii; si periculum est in mora nec tempus
suppetit adeundi Superiorem maiorem, etiam Superior localis de consensu sui
consilii et statim certiore facto Superiore maiore sodalem eicere potest.
Can. 552 -
§ 1. Sodalis a votis temporariis dimitti potest a Superiore generali de consensu
sui consilii, nisi in statutis dimissio reservatur Episcopo eparchiali vel alii
auctoritati, cui ordo vel congregatio subiectus est.
§ 2. Ad dimissionem decernendam praeter alias condiciones a statutis forte
praescriptas serventur: 1° causae dimissionis debent esse graves et ex parte
sodalis etiam externae et culpabiles; 2° defectus spiritus religiosi, qui aliis
scandalo esse potest, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una
cum salutari paenitentia in cassum cessit; 3° auctoritati dimittenti causae
dimissionis certo innotescere debent, etsi necesse non est, ut eaedem formaliter
comprobentur; sed sodali semper manifestari debent data ei plena opportunitate
se defendendi, eiusque responsiones auctoritati dimittenti fideliter
subiciantur.
§ 3. Recursus contra decretum dimissionis effectum suspensivum habet.
Can. 553 - Ad dimittendum sodalem a votis perpetuis competens est
Superior generalis; de cetero observandi sunt cann. 500 - 503.
CAPUT II DE SOCIETATIBUS VITAE COMMUNIS AD INSTAR RELIGIOSORUM
Can. 554 -
§ 1. Institutum, in quo sodales consilia evangelica aliquo sacro vinculo, non
vero votis religiosis profitentur atque vivendi rationem status religiosi
imitantur sub regimine Superiorum secundum statuta, est societas vitae communis
ad instar religiosorum.
§ 2. Haec societas est iuris pontificii, iuris patriarchalis vel eparchialis ad
normam can. 505,
§ 2; est vero clericalis ad normam can. 505,
§ 3; dependet ab auctoritate ecclesiastica ut congregationes ad normam cann. 413
- 415, 419, 420,
§ 3 et, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto, can. 418,
§ 2.
§ 3. Sodales harum societatum, ad effectus canonicos quod attinet, religiosis
aequiparantur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
Can. 555 - Sodales omnes harum societatum subduntur Romano Pontifici ut
suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi
oboedientiae.
Can. 556 - Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque
provinciarum vel domorum eadem valent ac quae de congregationibus in cann. 506 -
510 statuta sunt.
Can. 557 - Regimen determinatur statutis societatis, sed in omnibus
applicentur, nisi rei natura obstat, quae de congregationibus in cann. 422 et
511 - 515 statuta sunt.
Can. 558 -
§ 1. Societas eiusque provinciae et domus legitime erectae ipso iure sunt
personae iuridicae ad normam can. 423.
§ 2. Administratio bonorum regitur cann. 424, 425 et 516.
§ 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, societati acquiritur; cetera
bona sodales secundum statuta retinent, acquirunt ac administrant.
Can. 559 -
§ 1. In admittendis candidatis in societatem serventur statuta salvis cann. 450
et 451.
§ 2. Circa institutionem sodalium item serventur statuta; in instituendis vero
illis, qui ad ordines sacros destinantur, serventur praeterea canones de
institutione clericorum.
Can. 560 -
§ 1. Superior maior societatis ad normam statutorum dare potest suis sodalibus
perpetuo cooptatis litteras dimissorias ad sacram ordinationem; hae litterae
mittendae sunt Episcopo, de quo in can. 537,
§ 2.
§ 2. Sodalis perpetuo cooptatus ut clericus societati ascribitur ordinatione
diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti perpetua
cooptatione.
Can. 561 - Sodales societatis tenentur obligationibus, quae clericis iure
communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat,
firmis iuribus et obligationibus in statutis determinatis.
Can. 562 -
§ 1. Circa transitum ad aliam societatem vitae communis ad instar religiosorum
vel institutum religiosum requiritur consensus Superioris generalis societatis,
a qua transitus fit, et, si de transitu ad societatem vel institutum alterius
Ecclesiae sui iuris agitur, etiam consensus Sedis Apostolicae.
§ 2. Sodalis, qui transit ad institutum religiosum, integrum novitiatum peragere
debet et ceteris novitiis eiusdem instituti aequiparatur; circa professionem
standum est statutis novi instituti.
§ 3. Firmis cann. 497 et 498 ad dimittendum sodalem perpetuo cooptatum competens
est Superior generalis servatis de cetero cann. 500 - 503; sodalis temporarie
cooptatus vero dimittitur ad normam can. 552.
§ 4. In statutis societatis determinetur auctoritas, cuius est sacrum vinculum
solvere.
CAPUT III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS
Can. 563 -
§ 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales: 1° ad seipsos Deo totos
dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta
aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt; 2° actuositatem
apostolicam ad instar fermenti in saeculo et ex saeculo exercent ita, ut omnia
ad robur et incrementum Corporis Christi spiritu evangelico imbuantur; 3°
vivendi rationem religiosorum non imitantur, sed vitam communionis inter se
secundum propria statuta agunt; 4° clerici vel laici, ad omnes effectus
canonicos quod attinet, in suo quisque statu manent.
§ 2. Instituta saecularia sunt iuris pontificii, iuris patriarchalis vel iuris
eparchialis ad normam can. 505,
§ 2.
Can. 564 - Sodales institutorum saecularium subduntur Romano Pontifici ut
suo supremo Superiori, cui parendi obligatione tenentur etiam vi sacri vinculi
oboedientiae.
Can. 565 - Sodalis instituti saecularis per ordinationem diaconalem ut
clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatus est, nisi vi
concessionis Sedis Apostolicae vel, si de instituto saeculari iuris
patriarchalis agitur, Patriarchae eidem instituto ascribitur.
Can. 566 - Circa erectionem et suppressionem institutorum saecularium,
eorum statuta necnon dependentiam ab auctoritate ecclesiastica serventur, quae
de congregationibus in cann. 414, 506, 507,
§ 2, 509 et 510 statuta sunt.
Can. 567 -
§ 1. Instituta saecularia eorumque provinciae et domus legitime erectae ipso
iure sunt personae iuridicae ad normam can. 423.
§ 2. Administratio bonorum regitur cann. 424 et 425.
Can. 568 -
§ 1. In admittendis candidatis serventur statuta firmo can. 450.
§ 2. Sodalis instituto saeculari perpetuo cooptatus dimittitur decreto ad normam
statutorum dato, quod exsecutioni mandari non potest, nisi est ab Episcopo
eparchiali vel ab auctoritate superiore competenti approbatum; eiusdem Episcopi
eparchialis vel auctoritatis est etiam sacrum vinculum solvere.
Can. 569 - Iuris particularis uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris est
pressius de institutis saecularibus statuere.
CAPUT IV DE ALIIS FORMIS VITAE CONSECRATAE ATQUE DE SOCIETATIBUS VITAE
APOSTOLICAE
Can. 570 - Iure particulari aliae species constitui possunt ascetarum,
qui vitam eremiticam imitantur, sive ad instituta vitae consecratae pertinent
sive non; item virgines et viduae consecratae seorsum in saeculo castitatem
professione publica profitentes constitui possunt.
Can. 571 - Novas formas vitae consecratae approbare soli Sedi Apostolicae
reservatur; Patriarchae autem atque Episcopi eparchiales nova vitae consecratae
dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita discernere satagant et promotores
adiuvent, quo melius proposita exprimant et aptis statutis protegant.
Can. 572 - Societates vitae apostolicae, quarum sodales sine votis
religiosis finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam
fraternam in communi ducentes secundum propriam vitae rationem, per observantiam
constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt, quaeque institutis vitae
consecratae accedunt, reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui
iuris vel a Sede Apostolica statuto.
TITULUS XIII DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS
Can. 573 -
§ 1. Consociationes ab auctoritate competenti ecclesiastica erectae vel ab ipsa
per decretum approbatae sunt personae iuridicae in Ecclesia et vocantur
consociationes publicae.
§ 2. Ceterae consociationes, etsi ab auctoritate ecclesiastica laudantur vel
commendantur, consociationes privatae vocantur; hae consociationes in Ecclesia
non agnoscuntur, nisi earum statuta ab auctoritate competenti recognoscuntur, de
cetero vero reguntur tantummodo iure particulari firmo can. 577.
Can. 574 - Salvo de cetero can. 18 solius auctoritatis ecclesiasticae
competentis est erigere christifidelium consociationes, quae sibi proponunt
doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere vel
quae alios intendunt fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati
ecclesiasticae reservatur. Can. 575 -
§ 1. Auctoritas competens ad erigendas vel approbandas christifidelium
consociationes est pro consociationibus et earundem confoederationibus: 1°
eparchialibus Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, eis tamen
consociationibus exceptis, quarum erectio ex privilegio apostolico vel
patriarchali aliis reservata est; 2° quae omnibus christifidelibus alicuius
Ecclesiae patriarchalis vel metropolitanae sui iuris patent quaeque sedem
principem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae habent, Patriarcha consulta
Synodo permanenti vel Metropolita consultis duobus Episcopis eparchialibus
ordinatione episcopali senioribus; 3° alterius speciei Sedes Apostolica.
§ 2. Ad erectionem sectionis cuiuscumque consociationis non eparchialis
requiritur consensus scripto datus Episcopi eparchialis; consensus tamen ab
Episcopo eparchiali praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet
etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa consociationem, quae
illius instituti est propria.
Can. 576 -
§ 1. Omnis consociatio sua habeat statuta, quibus determinantur consociationis
nomen, finis, sedes, regimen et condiciones requisitae ad ascriptionem;
praeterea in statutis determinantur agendi rationes attentis ritu propriae
Ecclesiae sui iuris, necessitatibus loci et temporis vel utilitate.
§ 2. Statuta eorumque immutatio approbatione indigent auctoritatis
ecclesiasticae, quae consociationem erexit vel approbavit.
Can. 577 -
§ 1. Quaelibet consociatio subest vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae, quae
eam erexit vel approbavit; huius auctoritatis est curare, ut in eadem integritas
fidei et morum servetur, et vigilare, ne in disciplinam ecclesiasticam abusus
irrepant.
§ 2. Episcopi eparchialis est vigilare omnibus consociationibus in suo
territorio activitatem exercentibus et, si casus fert, auctoritatem, quae
consociationem erexit vel approbavit, certiorem facere et insuper, si actio
consociationis in grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae
aut scandalo est christifidelibus, remedia opportuna interim adhibere.
Can. 578 -
§ 1. Membrorum receptio fiat ad normam iuris communis ac statutorum
consociationis.
§ 2. Eadem persona ascribi potest pluribus consociationibus.
§ 3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus ad normam typici
vel statutorum de consensu sui Superioris nomen dare.
Can. 579 - Nulla consociatio christifidelium propria membra ut clericos
sibi ascribere potest nisi ex speciali concessione a Sede Apostolica vel, si de
consociatione, de qua in can. 575,
§ 1, n. 2, agitur, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis data.
Can. 580 - Qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum
Ecclesia catholica publice defecit vel excommunicatione maiore irretitus est,
valide in consociationes recipi non potest; si vero iam legitime ascriptus est,
ab Hierarcha loci ipso iure dimissus declaretur. Can. 581 - Nemo legitime
ascriptus a consociatione dimittatur nisi iusta de causa ad normam iuris
communis et statutorum.
Can. 582 - Consociatio legitime erecta vel approbata bona temporalia ad
normam cann. 1007 - 1054 et statutorum administrat sub vigilantia auctoritatis,
quae eam erexit vel approbavit, cui quotannis administrationis rationem reddere
debet. Can. 583 -
§ 1. Consociationes a Sede Apostolica erectae vel approbatae nonnisi ab eadem
supprimi possunt.
§ 2. Ceterae consociationes, firmo can. 927,
§ 2 et salvo iure recursus in suspensivo ad normam iuris, praeterquam a Sede
Apostolica supprimi possunt: 1° a Patriarcha de consensu Synodi permanentis vel
a Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, de consensu
duorum Episcoporum eparchialium ordinatione episcopali seniorum; 2° ab Episcopo
eparchiali, si ab eo erectae vel approbatae sunt.
TITULUS XIV DE EVANGELIZATIONE GENTIUM
Can. 584 -
§ 1. Christi mandato omnes gentes evangelizandi obsequens et Spiritus Sancti
gratia caritateque mota Ecclesia se totam missionariam agnoscit.
§ 2. Evangelizatio gentium ita fiat, ut servata integritate fidei et morum
Evangelium se in cultura singulorum populorum exprimere possit, in catechesi
scilicet, in ritibus propriis liturgicis, in arte sacra, in iure particulari ac
demum in tota vita ecclesiali.
Can. 585 -
§ l. Singularum Ecclesiarum sui iuris est iugiter curare, ut per praecones apte
praeparatos et ab auctoritate competenti ad normam iuris communis missos
Evangelium praedicetur in universum mundum sub moderamine Romani Pontificis.
§ 2. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum assit
commissio ad omnium eparchiarum efficaciorem collaborationem provehendam in
activitate Ecclesiae missionali.
§ 3. In singulis eparchiis sacerdos designetur ad incepta pro missionibus
efficaciter promovenda.
§ 4. Christifideles cognitionem et amorem missionum in se ipsis et in aliis
foveant, pro illis orent atque vocationes excitent illasque suis subsidiis
liberaliter sustineant.
Can. 586 - Severe prohibetur, ne quis ad Ecclesiam amplectendam cogatur
vel artibus importunis inducatur aut alliciatur; omnes vero christifideles
curent, ut vindicetur ius ad libertatem religiosam, ne quis iniquis vexationibus
ab Ecclesia deterreatur.
Can. 587 -
§ 1. Qui se Ecclesiae coniungere volunt, caerimoniis liturgicis admittantur ad
catechumenatum, qui non sit mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius
vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum.
§ 2. Qui catechumenatui ascripti sunt, ius habent, ut admittantur ad liturgiam
verbi aliasque celebrationes liturgicas christifidelibus non reservatas.
§ 3. Iuris particularis est normas ferre, quibus catechumenatus ordinetur
determinando, quaenam a catechumenis sint praestanda et quaenam eis agnoscantur
praerogativae.
Can. 588 - Integrum est catechumenis ascribi cuivis Ecclesiae sui iuris
ad normam can. 30; caveatur tamen, ne quid ipsis suadeatur, quod obstare possit
eorundem ascriptioni Ecclesiae, quae eorum culturae magis consentanea est.
Can. 589 - Missionarii sive exteri sive autochthoni sint congruis dotibus
et ingenio idonei; sint apte instituti in missiologia et in spiritualitate
missionaria necnon instructi in historia et cultura populorum, qui evangelizandi
sunt.
Can. 590 - In activitate missionali curandum est, ut novellae Ecclesiae
quam primum maturitatem consequantur atque plene constituantur ita, ut sub ductu
propriae hierarchiae sibi providere et opus evangelizandi assumere atque
continuare possint. Can. 591 - Missionarii sedulo curent, ut: 1° vocationes ad
ministeria sacra inter neophytos prudenter promoveantur ita, ut novellae
Ecclesiae quam primum autochthonis clericis floreant; 2° catechistae ita
instituantur, ut tamquam validi cooperatores ministrorum sacrorum munus suum in
evangelizatione necnon in actione liturgica quam optime exsequi possint; iure
particulari provideatur, ut catechistae iustam remunerationem habeant.
Can. 592 -
§ 1. Speciali cura in territoriis missionum aptae formae apostolatus laicorum
foveantur; instituta vitae consecratae, ratione habita singulorum populorum
ingenii et indolis, promoveantur; scholae et alia huiusmodi educationis
christianae et progressus culturalis instituta, ut opus est, constituantur.
§ 2. Item dialogus et cooperatio cum non-christianis sedulo et prudenter
foveantur.
Can. 593 -
§ 1. Omnes presbyteri cuiuscumque condicionis in territoriis missionum operam
praestantes utpote unum presbyterium efformantes ardenter in evangelizatione
cooperentur.
§ 2. Ipsi cum ceteris missionariis christianis, ut unum pro Christo Domino
testimonium reddant, libenter collaborent ad normam can. 908.
Can. 594 - Territoria missionum sunt, quae Sedes Apostolica ut talia
agnovit.